Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 10
PRimus locus est Genes. 3. Ipsa conteret caput tuum, sic in vulgata Amale & vitiose legitur: legendum enim erat spse, vel Ipsum, vt ad semen mulieris, non ad ipsam mulierem referatur. Bellarminus affirmat, non esse improbabile, deberi legi Ipsa, & sic multos veteres legisse: quod autem verbum, quod in Hebraeo est masculini generis, cum nomine foeminino copulatur, in eo magnum mitaculum esse considerandum ait. nimirum foeminam serpentis caput conterete, non per se, sed per filium suum. Sed hoc ille mysterium in editione Sartoriana praetermisit. Respondeo. Etsi omnes Patres dicerent legendum esse (Ipsa) tamen id nullo modo admitti probarique debet. Hebraici enim libri constanter legunt: Hu: Septuaginta habent ἀυτὸs: Chaldaica paraphrasis hanc lectionem confirmat: Denique quidam codices vulgatae editionis retinent spse, quidam Ipsum. Postremo, pondus ipsum sententiae postulat, vt hoc de semine mulieris, non de muliere intelligamus. Quae enim mulier serpentis caput conterere potuit? Num Maria? Id ab istis dici non ignoro. Sed quo- modo? num quando Christum peperit? at parere Christum, non est caput serpentis conterere. Aliud enim est caput serpentis conterere, aliud illum parere, a quo serpentis caput conteratur. Num quando in Christum credidit? At hoc ad fideles omnes pertinet. Solus ergo Christus ipse est, qui potentia sua inferni Serpentis caput confringere & comminuere potuit, quique nos ex illius faucibus cripuit atque liberavit. Itaque hanc primam redemptionis nostrae promissionem, ex qua tota humanigeneris salus pendet, non esse ab istis diligentius curatam, sane mitandum est. Si de hominum salute tam solliciti fuissent, atque oportebat, eius profecto fundamentum tam nesarie periculoseque convelli nunquam permisissent. Si qui Patres aliter legerint, hoc nihil ad nos. Augustinus quidem, Lib. 11. Cap. 36. de Genes. ad Litt, totum locum depravate legit, Ipsa tibi servabit Caput. Cyprianus vero legit Ipse, Lib. 2. ad. Quitinum; & ante illum Irenaeus, Lib. 3. Cap. 77. & Leo Pontifex Romanus, hunc locum de semine mulieris interpretatur, Serm. 2. de Nativitate Domini. Atque ita omnino legendum esse, Hieronymus docet, in Quaest. in Genes. Quare, aut vulgata editio non est Hieronymiana, aut Hieronymus secum ipse pugnavit. Chrysostomus alicubi legere videtur Ipsa: sed il¬ lud interpretitribuendum esse Philippus Montanus admonuit. Canus lib. 2. cap. 15. vitium manifestum in hoc loco agnoscit. Sic etiam Andradius, Lib. 4. Defens. & Caletanus in cap. 3. Genes. aperte scribit, hoc non de muliere, sed mulieris semine dici. Isidorus Clarius in suis Bibliis reposuit Ipsum. Et lohannes Benedictus in Scholiis suis in hunc locum, non Ipsa legendum esse ait, sed Ipsum, vt de semine intelligatur. Quare hanc lectionem vulgatae editionis defendere, est errorem manifestum excusare, & apertae veritati repugnate.
Secundus locus est Genes. 6. vbi sic in vulgata editione legitur: Cuncta cogitatio cordis est intenta ad malum. Erat autem legendum iuxta Hebraeum, Figmentum cordis eius tantummedo malum omni die. Bellarminus ait primo, sensum esse eundem. Respondeo, hoc quanquam esset verum, non haberet iustum defensionis momentum. Nam interpretem Scripturae non modo cavere oportet, ne sensum corrumpat, sed quantum fieri omnino potest, vt quamminime a verbis discedat: propterea quod in verbis Spiritus sancti latere multa possunt, quae non siatim animadvertuntur, & tamen egregiam admonitionem continent. Sed hoc loco sensus mutatur. Nam aliud est, esse intentam in malum, aliud esse malam, & tantummodo malam, Minus enim est in malum propensam esse, quam esse iam revera malam. Deinde, vulgatus interpres ait, cunctam cogitationem hominis intentam esse in malum. Quasi Spiritus sanctus ipsas duntaxat cogitationes reprehenderet: qui tamen & cogitationes, & cogitationum omnium fontem ac principium damnat. Haec sunt igitur huius loci errata. Primum, In Hebraeo nihil est quod Intentam significet. Secundum, ponitur cuncta cogitatio cordis, pro omni figmento cogitationum cordis humani. Tertium, Praetermissa est particula tantummodo, quae vim in significatione maximam habet. Secundo, ait Bellarminus, non sequi hinc, vt Lutherani putant, omnia opera hominum esse mala. Nam hanc esse hyperbolen, vt in eodem cap. dicitur, Omnis caro corruperat viam suam: & tamen ibidem Noe vocatur vir iustus, & perfectus. Res pondeo: primo, Lutherani non omnia hominum opera mala esse dicunt, sed quae hominum sunt nondum renatorum. Illa vero omnia esse mala, cum ex aliis Scripturarum testimoniis, tum ex hoc clarissime patet. Secundo, nulla est huius sententiae hyberbole: nam revera sunt talium hominum desideria nullanisi mala: quod etiam Andradius agnoscit, lib. 3. Orthodox. Explic. & lib. 5. Defens. Malum enim esse dicit, quod cor ipsum humanum primo conatu fingit & format. Si primi cordis motus tam vitiosi & impuri sint, quid omnino integrum in corde humano remanet? Non e¬ nim de substantia cordis loquimur, sed qualitatibus. Tertio. Quod omnis earo dicitur viam suam corrupisse, in iis verbis nihil est ὑπρριλικον. Erat quidem Noc instus ac perfectus, sic tamen, vt iustitiam non in natura sua insitam habuerit, sed a Deo donatam acceperit. Noc non fuit omnino illius corruptionis expers, quae per omnem carnem pervaserat. Videte quales isti hyperbolas in Scripturis invenerint. De Noe sic in Quaest. in Genes. Hieronymus: Signanter dicit in generatione sua, vt ostenderet non iuxta iustitiam consummatam, sed iuxta generationis suae justitiam eum iustum fuisse.
Tertius locus est Geneseos 9. vbi sic illi legunt: Qui fuderit sanguinem hom inis, fandetur sanguis illius: praetermissa hic sunt illa verba, per hominem. Bellarminus ait hanc omissionem non reddere sensum imperfectum. Sensum enim essetam in Hebraeo, quam in Latino, Qui occiderit hominem, occidetur etiam ipse. Respondeo. Sensus in Latino non tam plenus est, quam in Hebraeo. Nam illud (per hominem) vel, ve aiij vertunt, in hominem, ἐμφατκον est, quemadmodum Caletanus in suis commentariis, alijque docent, & a multis varie exponitur: quae omnes expositiones tolluntur, si verba e textu removentur. Ergo felsum est, non fierisensum hac omissione minus perfectum. Verissima illorum expositio videtur, qui his verbis Magistratus ludicisque authoritatem sanciri existimant, & homicidam non esse divinae solummodo vindictae relinquendum, sed ab ijs, quibus est gladius a Deo traditus, ad poenam conquitendum esse. Non enim idem est, si quis dicat, Qui occiderit hominem, occidetur & ipse, & si addiderit, per hominem. Nam illudprius sic intelligi potest, ac si a Deo occidendus esset: hoc autem posterius, illum ab homine neci tradendum esse arguit.
Quartus locus est Geneseos 14. 18. Ubi in Hebraeo textu nec verbum afferendi, nec conjunctio rationalis habetut. Ecllatininus objicit, primo, non haberi in vulgata editione, obtulit, sed protulit panem & vinum. Respondeo, in quibusdam tamen exemplaribus haberi obiulit. Andradius non negat, in4. Defensione. Sed plerique nunc Latini, codices. legunt sane, proferens panem & vinum, non offerens: Quo magis Adversarij nostri hoc loco abutuntur ad Missae stabiliendum sacrificium. Secundo obiicit, ve particulam apud Hebraeos saepe accipi pro, chi, quoniam. Respondeo, id non negatur, neque erat opus ad hoc confirmandum, tam multorum exemplorum appositione: sed tamen hoc loco non eam vim habet. Nam panem Melchisedech vinumque protulit, non vt sacrificium offerret, aut sacerdotis aliquo munere fungeretur, sed vt faceret potius quod Regem deceret, id est, Abrahamum eiusque commilitones commeatu reficeret. Quod tibi a me responsum forsan non probabis. Itaque quid tibi tui contubernales responde ant, audias. Caietanus in commentatiis suis in hunc locum, sic habet: Quod in vulgata editione subditur, vt causa oblationis (erat enim sacerdos Dei altissimi) in Hebraeo non habetur vt causa, sed separata clausula, Et ipse sacerdos Deo excelso. Adiungit. siquidem Regiae dignitati & liberalitati dignitatem sacerdotalem. Itaque quod panem & vinum protulit, illius regiae liberalitati; quod Abrahamo benedixit, sacerdotali eius dignitati Caletanus tribuit, & omnino vere. Sic¬i Andradius, Lib 4. Defens. Trid. Ego cum illis sentio, qui Iassos eAbrahae milites, & diuturna pugna fractos, Melchisedechum pane vinoque refecisse aiunt. Tecum igitur nec Andradius, nec Caletanus, nec multi alij sentiunt, quando panem & vinum ideo prolatum a Melchisedecho fuisse existimas, vt eas res Deo in sacrificium offerret. De Patrum vero iudiciis alius erit respondendi locus. Obijcit tertio, Psalmo 109. dici de Christo, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech: Cur Christus sacerdos est secundum ordinem Melchisedech, nisi quia ille obtulit, panem & vinum, hic seipsum in specie panis & vini? Aes pondeo, Apostolus aperte docet in Epistola ad Hebraeos, cap. 5. 7. quemadmodum Christus sit sacerdos secundum ordinem Melchiscedech, vt necesse minime sit, hanc novam similitudinis rationem comminisci. Si vero Melchisedech non aliter Christitypus fuit, quam quia panem vinumque obtulit, frustra Apostolus cum Melchisedecno Christum comparavit, nec ad rem omnino aliquid dixit: Huius enim sacrificij in illa comparatione non ineminit. Igitur si propterhoc sacrificium solum Christus fuit sacerdos secundum ordinem Melchisedech, tum Apostolus, quando Christum cum Melchisedecho contulit, illud omnino praetermisit, quod solumerat commemorandum, nec aut diligenter, aut accommodate probavit, quod illiprobandum erat. Hoc quid aliud est, quam Spiritum sanctum contumelia aperta afficere? quod isti plane faciunt, quando Christum dicunt non aliter esse sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, quam quia ille obtulit panem & vinum, hic seipsum in specie panis & vini. Sed hac omni de re erit alibi dicendum.
Quintus locus est Numerorum vitimo capite, vbi vulgati codices sic habent: Omnes viri ducent uxores de tribu & cognatione sua, & cunctae foeminae. de eadem tribu maritos accipient. Hanc esse vitiosam interpretationem, multis modis facile intelliget, qui illam cum Hebraico textu comparabit. His enimi verbis simpliciter prohibetur, ne vir duc at vxorem, aut foemina viro nubat extra tribum suam. At multa in Scripturis occurrunt. exempla earum nuptiarum, quae inter personas diversarum tribuum extiterint. Non igitur ea fuit legis sententia, quemlibet virum & foeminam oportere in sua tribu matrimonium contrahere, sed tantum haeredes, nesingularum tribuum possessiones ac fundi permiscerentur, aut in alienas ribus transferrentur. Quicquid ergo Bellarminus attulerit ad excusandum huius interpretationis vitium, tamen quicunque vel leviter locum inspexerit, ermorem statim invenerit. Sed quia Bellarminus ait, non aliter haberiin Hebraeo, quam in Latino (quod illum mitor tam confidenter & falsodicere voluisse) eum non alio, quam Caletani, testimonio confutabo. Sicenim in illum locum Caletanus: Non habetur haec clausula in textu Hebraco. Cardinalis iste negat haberi in Hebraeo, quod in Hebraeo haberi Bellarminus affirmat. Sed Bellarminum Cardinalis & authoritate, & veritate superat. Deinde mox idem Cardinalis subiungit, vide quot & quales additiones legis siluit interpres. Non traditur Lex de qualibet filia, sed de filia haerede, &c. Itaque multa sunt vulgatae versionis in hoc loco errata, si credimus Caletano: & tamen nullum Bellarminus videre potuit, ne forte errorem aliquem in vulgata editione agnosceret, quod nimirum esset magnopere deplorandum.
Sextus locus est Esdrae 9. 8. vbi par illius legitur, cum legi debeat paxillus: & Bellarminus hoc loco agnoscit errorem librariorum. Vox enim Hebraea pax illum significat, vt minime dubium sit, ira omnino legendum esse. Quod vero ait Bellarminus, multos codices Latinos habere, paxiilus, non opinor esse verisimile, cum Lovanienses Bibliorum correctores. veterem hanc pravamque lectionem in textu retineant, quod (credo) non fecissent, si librorum authoritate freti locum emendare potuissent. Et vero quamobrem non emendarunt? estene enim dubia res, aut obscura: Bellarminus fatetur veram lectionem esse, quam illi e textu excluserunt, falsam, quam in textu retinent. Tamen Theologi Lovanienses, qui se errores vulgatae editionis velle corrigere profitentur, hunc tam certum foedumque erorem notarunt, sed non sustulerunt. Atque huiusmodi aliis erroribus librariorum notis, manifestis, agnitis, illa editio abundat. Eam nos pro authentica Scriptura recipiamus, quam ipsi etiam correctores tam mendosam reliquerunt?
Septimus locus est, lob. 5. 1. Voca, si quis est qui tibi respondeat, & adaliquem sanctorum convertere. Hunc locum vult Remnitius depravatum ( inquit Bellarminus) ad invocationem sanctorum comprobandam: eumque propterea, satis immodeste, ebrium fuisse dicit. Verum Remnitius non versionem loci improbat, sed Papistarum ex hac versione argumentationem, Sanctos esse invoc andos, quia ad aliquem sanctorum nosmet convertere subemur: quando tamen sancti in Scripturis dicantur ij, qui sanctitatem in vita colunt. Et sic isti saepe Latina versione ad sua dogmata stabilienda abutuntur, & vix satis sobrie argumentantur.
Octavus locus est, Proverb. 16. v. 11. vbi lapides seculi legunt, pro sapides saccul: de quo loco mentio facta est prius: & Bellarminus eam lectionem esse veram dicit, quae habet sacculi: vulgata vero falsa est, etiam illa recentissima Lovaniensium, quae habet seculi.
Nonus locus est, Ecclesiastae cap. 9. 2. Nescit homo, vtrum odio vel amore dignus sit: sed omnia in futurum servantur incerta. Bellarminus ait, interpretem vulgatum optime vertisse, non numerando verba Hebraica, sed expendendo ea, eorumque sensum exprimendo. Respondeo, interpretem vulgatum in hoc loco verba nec numerasse, nec expendisse, sed pessime vertisse: quod facsse constabit, si verba Hebraica cum hac interpretatione comparentur. Nam illi interpretes, qui Scripturas ex Hebraeo summa fide & cautione transtulerunt, aliter omnino haec verba interpretanda esse intellexerunt. Sic locum Vatablus transtulit: Quodque pariter amoren & odium ignorat homo, ipsi autem (Deo) sunt omnia proposita. Pagninus sic: Etiam amorem, etiam odium nescit homo: quae omnia ante eos sunt, Caietanus sic: Etiam amorem, etiam odium non sciens homo: omnia in facie eorum. Ipse etiam Hieronymus longe aliter hunc locum vertit, vt constat ex illa altera huius libri interpretatione, quae inter illius opera habetur hoc modo: Et quidem charitatem, & quidem odium, non est cognoscens homo: omnia in facie eorum. Haec & verbis & sensu differt a vestra, quam tamen esse Hieronymianam dicitis. Nam quod ad sensum attinet, non ille est verborum sensus, quem vos dicitis, omnia hic incerta dubiaque esse, vt nemo intelligat, vtrum amore Dei, an odio fruatur, quousque in hac vita permaneat. Falsissima est sententia haec, & omnium Scripturarum doctrinae contraria. Nam Scripturae passim docent, eos qui credunt, esse de favore Dei suaque salute certos: quod verissimum sanctissimumque dogma non debet propter vestrae versionis errorem rejici. De ipsa re alibi dicendum: nunc huius loci non eum esse sensum, Caletanus Cardinalis Bellarminum doceat. Sic enim ille Cardinalis non male locum, hunc exponit: Coramnobis sunt ea, quae circa nos geruntur, sive prospera, sive adversa: & cum hoc nescimus, causam adversitatis vel prosperitatis, an sit odium vel amor Dei, hoc est, an Deus, tanquam amans aliquem, gubernet eum per adversa; & similiter, an tanquam odio habens aliquem, gubernet eum. per adversa: idemque dicito de prosperis. Similiter Metcerus locum interpretatur atque exponit, vit Hebraicae linguae Scripturaeque peritissimus: nec aliam fuisse veteris vestri interpretis mentem existimat, quam hanc, non posse ex rebus externis indicari, certoque statui, vtrum aliquis a Deo ametur, necne, cum omnia omnibus fimiliter eveniant, iustis, impiis; puris, impuris, bonis, iniquis; iis qui sacrificant, iis qui non sacrificant, iis qui iurant, quique iuramentum metuunt, quemadmodum deinceps proximis verbis sequitur.
Decimus locus est Ecclesiastici 5. 5. De propiciato peccato noli esse sinemetis. Locus inale versus est, cum in Graeco sit, ωeι εζιλασυη μι ἀαρλοος γνι quae verba prohibent, ne quisquam de assequenda peccatorum remissione securus, peccet confidentius. Sequitur enim, neque adicias peccatum, super peccatum. Multi enim peccata peccatis cumulant, quia certam sibi remissionem pollicentur: quos Ecclesiasticus gravissima admonitione deterret. Quod vero Bellarminus ait, nos dicere, hominem debere esse securum de venia obtinenda, ideoque his verbis nostram sententiam confutan; male nostram sententiam intelligere videtur. Neque enim in vllo homine securitatem probamus, quod ille calumniatur.
Undecimus locus est Ecclesiastici16. 15. Misericordia faciet locum vnicuique secundum meritum operum suoram. In paucis verbis multa errata. Sicenim Graecus textus habet: Ταση ἔλεημωσθθη τοιησον τυπον: ικαςος ρα χγειτα ερνααο ενήσει. Omni eleemosinae fac locum: unusquisque enim secundum operasua inveniet: nec verba eadem, & sententia diversa. Illud vero Aderiti nomen vulgatus interpres vnde habuit? In Graeco sane non reperit. Nam quod Bellarminus ait, χεαρνα idem esse, quod pro nieritis operum, idque neminem linguae Graecae tenuissime peritum nescire; velim ab illo intelligere, qui tam peritus est linguae Graecae, in quo Lexico aut libro hoc invenerit. χι ἐgια, quid aliud est, quam secundum opera? Inter opera vero, & meritum operum, si nullum discrimen Bellarmiaus statuere potuit, nihile est quamobrem sibi magnam, aut linguae Graecae, aut Theologiae peritiam scientiamque tribuat, Operibus merces promissa est in Scripturis, meritis operum nulla, nisi mortis.
Duodecimus locus est loelis 2. 13. Praestabilis super malitia. Quid hoc est? Bellarminum audiamus interpretem: Significat (inquit) praestabilis super malitia, excellens in miserando: quasi aut idem esset praestabilis super, quod excellens; aut malitia, quod miserando. Vel aliter: Praestabilis super malitia, est idem quod melior quam vt a malitia vinci queat. At ille non est Prophetae sensus. Dei enim clementiam & bonitatem Propheta prae¬ dicat, eamque tantam esse dicit, vt Deummali poeniteat, quo populum afflictare decreverat. Hoc quid sit, facile intelligitur: Illud non obscurum modo est, sed plane barbarum.
Decimustertius locus est Michaeae 5. 2. quem Osiandet male versum esse a vetere interprete scribit. Non enim vertendum fuisset, Parvulaes in millibus Iudab, sed, Parum est, vt sis in millibus Iudah. Pro Osiandro nihil est quod respondeam. Non videtur eius contemnenda correctio esse, cum Matthaeus, cap. 2. 6. hunc locum recitans, non habeat, parvula es, sed, αδαμως ελαχιση ει, nequaquam parvula es: & locus sine dubio melius, verti potuit, quam est a vulgato versus.
Atque hoc modo Bellarminus vitia quaedam excusavit vetetis Latinae; versionis: quam scite, quam docte, quam vere, alij judicent. Credo esse neminem, nisi partium nimis studiosum, qui praeclare a Bellarmino defensam esse vulgatam versionem praedicet. Si nullum aliud esset vulgatae versionis erratum, ex his tamen satis intelligi animadvertique posset, eam nequaquam esse tam puram atque perfectam, vt pro authenticaDei Scriptura haberi debeat. Sed praeter haec, sunt & alia, eaque tam multa, vt percenseri numerarique nequeant. Quod ne quisquam a me dicitemere arbitretur, exemplis alijs infinitam illius versionis perversitatem paulo luculentius demonstrabo.
Exordiar a Genesi, cuius in primo Cap. v. 30. haec verba desiderantur in vulgata vestra editione, Omnes virides herbas. Neque supervacanea videri debent. Dominus enim hominis cibum a pabulo bestiarum hoc loco aperte distinguit. Homini Deus herbas, & arbores fructiferas; bestiis virides herbas omnes pro cibo dedit. Vulgatus interpres, ijs verbis omissis, idem brutis ac homini tributum a Deo alimentum esse dicit. Gen. 2. 8. vulgata habet, Plantaverat deus Paradisum voluptatis a principio, pro, Plantaverat Deus hortum in Heden aboriente. Nam Heden locum proprilumsignificat, quemadmodum ex Gen. 4. 16. vbi Cainum ad Orientem. huius loci assedisse legimus, & illum hortum non a principio Dominus condiderat, cum herbas arboresque frugiferas tertio demum die crearet, vt primo Cap. 12. manifestum est. Rectius verterunt septuaginta, &ε ἀν aλdeν & Matablus, Pagninus, Tremellius, ab oriente. Gen. 2. 23. Hoc nunc os, exossibus meis, pro, hac vice os ex ossibus meis: & esse in his verbis emphasim Hebraeis vsitatam scribit Caletanus. Gen. 3. 6. aspectuque delectabile, pro, desiderabile ad consequendam intelligentiam. vers. 8. in medio ligni Paradisi, pro, inter arbores Paradisi. ver. 17. Maledicta terra in opere tuo, pro, maledicta terra propterte. Gen. 4. 13. Maior est iniquitas mea, quam utvemam. merear. In Hebraeo nihil est, quod vel levissimam meriti significationem: habeat. Vertendum erat, vt feram, vel sustineam, vel remissionem consequar, vt septuaginta, το αρεθεναίμε. V.15. Nequaquam ita fiet, redundat. Neque enim Caino Dominus promittit, fore vtnemo illum occidat. V. 16. Profugus in terra, pro, in terra Nod, vel Naid, vt Septuaginta, vel erroris. V. 26. Iste caepit invocare, pro, tunc caeptum est. Non enim personam, sed tempus explicat Moses. Oen. 5. 22. Illa verba, & vixit Enoch, superflua sunt. Gen. 6. 3. non permanebit Spiritus meus in homine in aeternum. Pro, non contendet spiritus meus. v. 6. & praecavens in futurum, delenda sunt, Gen. 8. 4. vice simo septimo die mensit, pro, decimo septimo die mensis. vbi vulgata editio non fontes Hebraeos, sed Septuaginta interpretes sequuta est: quod etiam fecit, v. 7. quando sic transtulit: qui egredicbatur & non revertebatur. Nam corvus ibat & redibat in arcam, quemadmodum ex Hebraeo constat, quousque aquae exaruerunt. Itaque huius loci versionem vulgatam Eugubinus Papista merito reprehendit in scholiis suis. Gen. 11. 12. Arphaxad dicitur vixisse, postquam genuit Salethum, trecentos tres annos, in vulgata editione: Hebraicus vero textus illum non nisi quadringentos & tres annos vixisse arguit. Gen. 13. 2. Dives valde in possessione auri & argenti, pro, dives valde in pecore, in argento, & in auros: & versu 11. Divisique sunt alterutrum a fratre suo, quod quid sibi velit, intelligi non potest: textus Hebraicus apertus est, illos a se invicem separatos fuisse. Gen. 14. 3. Dallis sylvestris dicitur, quae Siddim, vel campestris dicenda erat. Nam nisi nomen proprium sit, locum aratum, non sylvestrem, significat. Gen. 17.16. Orientur ex eo, pro, ex ea. Gen. 19. 18. quaeso Domine mi, pro, non, quae so Domine mi. Gen. 21. 9. nimis leve est, quod in vulgata legitur, Ismaelem Iusisse cum Isaaco. Lusit Isaacum potius, quam cum illo lusit: & ita fuisse vertendum constat ex Apostolo ad Galatas qao qui hanc irtisionem non aliud, quam infestam persecutionem interpretatur. At vero si nihil Ismael fecisset, quam cum fratre lusisset, nec id Sara tam inique tulisset, nec Apostolus hoc nomine Ismaelem tanti criminis reum damnasset. Gen. 24. 22. Duo sicli ponunturprodimidio sicli: & ver. 32. quid est, distravit camelos? vertendum erat, Solvit. camelos, vel clitellas camelo detraxit: quod non est, vtego existimo, distravit: & in hoc etiamversu, aqua dicitur allata ad camelorum pedes lavandos, quae lavandis, non camelorum, sed illius servi pedibus erat parata, &. ver. 6. vulgara habet, qui festinus revertebatur ad Dominum suum, pro his, verbis, & tulit servus ille Rebeccam, & abiit. Gen. cap. 28. v. vltimo, in vulgata Esau dicitur parvipendisse quod primogenita vendidisset. At textus He¬ braicus ait illum contempsisse ipsam primogenituram. Potuit autem Esau primogeniturae venditionem perparvi facere, & tamen ipsum ius primogeniti magni aestimare. Itaque vulgatus interpres verborum sententiam, vimque illius peccati minime assequutus est. Gen. 27. 5. vt iussionem patris impleret, pro, vt caperet venationem, quam afferret, ver. 33. illa verba, vitra quam credi potest, admirans, redundant. Similiter Gen. 31. 32. illa, quod autem furti me argus. Gen. 34. 29. illa desiderantur, & diripuerunt. denique quicquid in domo qualibet erat: illa vero redundant, quibus perpetratis audacter. Gen. 36. 24. vulgatus interpres ait Anam invenisse aquas calidas in solitudine: quam versionem omnes, qui Hebraice aliquid intelligunt, falsam esse norunt. Invenit enim iste Ana non aquas calidas, quatum hic nulla mentio inveniri potest, sed mulos. Locum igitur hunc septua ginta male verterunt, eosque vulgatus interpres sequutus, a veritate Hebraica aberravit. Gen. 37. 2. Ioseph dicitur in vulgata fuisse annorum sedecim, cum gregem patris sui pasceret, vnam cum fratribus suis: in Hebraico vero textu, annorum septendecia: & in eodem versu, vulgatus interpres ait Iosephum accusavisse fratres suos apud patrem suum criminepessimo, quasi certum aliquod foedumque scelus designaretur: at Hebraicus textus sic habet, retulitqe Ioseph malam illorum famam ad patrem ipserum, hoc est, illorum mores improbos ad patrem detulit, eumque de illorum cunctis vitijs certiorem fecit. Gen. 38. 5. vetus interpres legit, Quo nato, parere vitra cessavit: quod a sensu Hebraici textus alicnum est. Itaenim vertendum est, & erat in Chexib, cum ea pareret istum. Est autem Chezib vrbis apud Philistaeos nomen. & ver. 12. Hiras vocatur opiliogregis a vulgato interprete, quemadmodum a Septuaginta ἐ πεμὸν αντ8. Sed Hieronymus hanc versionem improbat, & verbo Hebraico non Pastorem, sed amicum significari docet. Ita iste Hiras, qui cum Iuda in villam profectus est, amicus eius, non pastor fuit. v. 23. vetus habet, Certe mendacij arguere nos non potest. At Hebraice verborum hic sensus est, ne simus contemptui. Gen. 39. ver. 6. Desiderantur haec verba, Quapropter reliquit omnia sua in manis Ioseph. ver. 10. aliquid deest, sine quo sensus perfectus nonest. Sic enim legimus in vulgata, Huiusmodi verbis per singulos dies: addendum erat ex Hebraico sonte, alloquuta ea est Iosephum. Illa vero quae sequuntur verba, superflua sunt, & mulier molesta erat adolescenti. Gen. 49. 5. haec omnia verba desiderantur, Pincerna ille, & pistor ille, quierant regis eEgyptii, & qui vincti in turri carceris. ver16. tria canistrafarine, pro, tria canistra alba, vel viminea. Sed hic vetus interpres sequutus est septuaginta, non fontem ipsum Hebraicum. Gen. 41. 45. vulgatus interpres in eo nomine, quod Pharao Iosepho imposuit, expo¬ nendo, conjecturam potius, quam s2E23ex vertam, sequitus est. Primum enim ait, illa nomina esse At gyptiaca: deinde interpretatur, Salvatorem mundi: Sic enim in textu vulgatae editionis legimus, Et vocabit eum lingua Egyptiaca Salvatoremmundi. Septuaginta duas has dictiones sineinterpretatione posuerunt: Et Hebraei dubitant Acgyptiaene, an Chaldaicae sint: Iosephus voces eas interpretatus est, inventorem occultorum, itidemque Hebraei recentiores, & Chaldaeus Paraphrastes. Unde vero Hieronymus didicerit voces has esse Atgyptiacas, eisque mundi salvatorem significari, mirum videri potest. Gen. 49. 11. lacob de Iuda ait, lgans ad vitem pullum asinae suae; Vulgatus autem interpres ea verba sici transtulit, Ligans ad vitem, O filimi, asinam suam. Et v. 22. losephus comparatur ramo faecundo iuxta fontem: quae verba sic vulgatus transtulit, accrescens & decorus aspectus. & ver. 24. Iacob ait de Iosepho, & roborata sunt brachia manuum eius: quod in vestra editione, sententiam plane contrariam habet, dissoluta sunt vincula brachiorum & manuum eius. Sequutus hoc loco interpres est versionem Septuaginta, non Hebraicum textum. In fine vero istius capitis, post versum 32ον, desunt haec omnia, Emptus vero ager est, & spelunca quae in eo est, a filiis Cheth. Ita hoc caput in vulgata editione vno versu diminutum est. Atque hactenus vnum librum percurrimus, in quo non tam vel curiosi, vel maligni fuimus, vt nihil manus nostras effugerit, quod merito reprehendi posset, Multaenim prudens sciensque praetermisi, quae tamen huiusmodisunt, vt pro erratis haberi debeant, quia cum fontium veritate pugnant. Si reliquos veteris Testamenti libros ista ratione excuterem, erratorum quidem satis magnam copiam invenirem, multasque paginas complerem. Neque enim est vestrae editionis in reliquis libris maior integritas, quam esse in hoc perspeximus: vnde quam ea sit passim vitiosissima, facile existimari potest. Et vero, cum multi Scripturas e sontibus in varias linguas transtulerint, huiusque vulgatae editionis errores in suis versionibus correxerint, ijmihi laborem sane perutilem suscipere ac praestare viderentur, qui librum de huius vulgatae editionis ertoribus separatum, diligenter, accurateque conscriberent. Ex hoc enim labore omnes id commodiperee perent, vt quantum inter Hebraicae veritatis purissimos fontes, & huius versionis, quam vulgatam vocant, coenosos turbidosque rivulos intereseset, videre atque intelligere possent. Ego si reliquos libros ingrederet, facerem quod instituti mei ratio minime postulat, & disputationis nostrae cursum interrumperem. Satis, vt spero, docui, Latinam hanc editionem multis erratis & mendis scatere, cuiusmodi Adversarij nostri in¬ fontibus non vnum hactenus invenerunt. Quod nonnos soli affirmamus, sed aliqui etiam Papisticae sectae principes defendunt. Nihil ergo afferri potest, quo minus editio Hebraica in vetere Testamento, & Graeca innovo, Latinae vulgatae multum & merito praeferatur. Nunc ad Bellarminum revertat, eiusque reliquam defensionem excutiam.
On this page