Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 11
CAPVT VNDECIUVI Bellamini tertium argumentum diluitur: ea Equitur jam Bellarmini argumentum tertium, quod totum pendet ex testimonio & authoritate Conciliorum generalium. Nam decretales quorundam Pontificum Epistolas non moramur. Tria Concilia proponit, Nicenum primum, Nicenum secundum, & Constantinopolitanum, quod fuit octavum generale Concilium. Quod attinet ad primum illud Nicenum Concilium, ait Theodoretum, Lib. 15. historiae suae, cap. 6, aperte scribere, Arium in illo Concilio damnatum fuisse ex Traditione non scripta. Protulerunt enim & Ariani ipsi (inquit) nonnulla exScripturis: ergo non ex Scripturis, sed doctrina tradita damnati sunt. Respondeo: primo, Quale hoc argumentum est? Ariani ex Scripturis multaprotulerunt: ergo non potuerunt ex Scripturis refelli. Si haec consequentia fima sit, tum certe nulli haeretici possunt ex Scripturis refelli: proferunt enim omnes haeretici Scripturas. Sed Ariani male Scripturas in alienum sensum detorserunt, quorum impias expositiones Patres in illo Concilio congregati refellebant ex Scripturis, vt patet ex Socrate, Sozome- no, Athanasio, qui Concilio Niceno interfuit, & ex Scripturis multa contra Arium disputavit. Vetum Iesuita forte sic rationem instituit, quasiAriani plura ex Scripturis proferre possent pro se, quam Patres Catholici: contra illos, atque ideo non esset tutum Catholicis confidere Scripturis. At non potuerunt plura proferre. Neque tamen ille verissimam sempers causam defendit, qui plurimas potest ex Scripturis sententias cumulare. Qui enim vnam sententiam recte intellectam profert ex Scriptura, isj meliorem causam habet, quam qui pluribus Scripturae locis abutitur. A¬c thanasius quidem refellit Atianos ex Scripturis, & reliqui Patres Scripturis magis confisi sunt, quam Traditionibus. Alias Augustinus, in Lib. 3. cap. 14. contra Maximinum Arianum, nunquam illum a Conciliis ads Scripturas revocasset: vbi habetur celebre illud dictum: Nec ego Nicenum, nec tu debes Ariminense, tanquam praeiudicaturus, proferre Concilium, nec ego huius authoritate, nec tu illius detineris. Scripturarum authoritatibus, non quorumque propriis, sed uvtrisque communibus testibus, res cum re, causal cum causa, ratio cum ratione concertet. Itaque Augustinus in hac causa potissimum confisus est Scripturis. Praeterea Constantinus (ut refert Theodoret. Lib. 11. cap. 7. suae historiae) aperte ait, doctrinam Spiritus sanctis esse αναγρατον, scriptam. Haec eius verba sunt: Nam libri (inquit) Evangelistarum & Apostolorum, quinetiam veterum Prophetarum oracula, nos eviden ter docent, quid de diuvinis rebus sentiendum sit. Omni igitur seditiosa contentione depulsa, literarum diuvinitus inspiratarum testimoniis res in quaestionem adductas dissolvamus: ἐκ τις θεοπνευσον λόγον λαζουδν τῶ ζητυμζεον τυν λυση Itaque hortatur Constantinus illius Concilij Patres, vetotam hanc Controversiam ex libris Propheticis ac Apostolicis definiant, Secundo, respon deo illud esse falsum, quod affirmat Theodoretum diserte scribere, damnatos fuisse Arianos ex Traditione non scripta. Scribit enim Theodoretus scriptum Eusebij, Nicomediensis convictum fuisse apertae blasphemiae ex Scripturis. Eius verba haec sunt: ζuυηγαγον ακ τιίχραρόν. Et ex Scripturis colligebant testimonia contra Eulebium & alios Atianos. Fateori quidem verbum ἀμοιιος ex antiquitate comprobatum esse, quod vsurpatum fuisset ante annos 130 ab Epii copis, qui tum in Ecclesiis flore bant, quia Ariani novum esse vocabulum calumniabantur. Nomen fatemur non haberi in Scripturis, sed tamen vis nominis in Scripturis habetur. Ex verbis Scripturae recte intellectis damnati sunt Ariani, inquit Theei odoretus eodem in loco: α ἐγγραρον μιι ευσεθειασ εννουμηνον λζεαιηεί xριθεταν. Quid scrbi disertius potuit? & ait, quae ex Scripturis cona Arium afferebant, vim eandem & sententiam habere, quam habet αμοια: εχει το σκμασιν.
Venio nunc ad Concilium Nicenum secundum, in cuius actione sexta haec verba habentur: Servantur a nobis multa fine Scriptura, exempli causa, imaginum veneratio. Res pondeo: Nos illud Concilium nihili aesti¬ mamus, nec eius authoritatem agnoscimus, immo impium illud & sceleratum conventiculum fuisse dicimus, in quo multa contra Scripturas apertissime conclusa sunt. Vt Nicenum primum vere Catholicum fuit, ita hoc secundum Nicenum plane haereticum fuit, de quo suo loco dicemus. Si esset in Papistis pudor aliquis, ipsos etiam huius Concilij puderet. Sed accipimus quod ille dat, hos Patres dixisse, imaginum venerationem non posse ex Scripturis probari. Quare ergo non pudet illos tot Scripturae locis ad hanc rem confirmandam tam turpiter abutis
Tertio, objicit Bellarminus octavum generale Concilium, actione sexta, vbi Patres illius Concilij dicunt, se tenere Traditiones Apostolicas & Ecclesiasticas. Respondeo eodem plane modo, quo supra. Nos huius Concilij nulla authoritate aut reverentia tenemur, quod priori simile fuit, & profanam εἰκονολατρειαν stabilivit. Habitum quidem est 9o0. post Christum annis. Haec Bellarmini Concilia fuerunt, Nonne verorem pulchre demonstravit?
On this page