Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

CAPVT TERTIVM. Quomado Papistae Tradiugipati

2

NON sunt omnes Papistarum Traditiones ejusdem generis, ordinis, Paut authoritatis, sed variam ac multiplicem distinctionem sortiuntur. Lindan. 4. lib. Panopliae, cap. 100. multus in hac causa est: sed ille rudi Minerva omnia tractat. Bellarminus duplicem Traditionum partitionem proponit; altera quidem ex authoribus, alteram vero ex materia ductam, Ex authoribus ait esse vel divinas, vel Apostolicas, vel Ecclesiasticas: in quo sequutus est Peresium, qui eodem plane modo Taditiones dividit, in Part. 2. Assert. 6. vbi ait esse tres fontes sanctarum Traditionum: 17, Divinam authoritatem. 29, Magisterium Apostolicum. 3P, Episcoporum & maxime Romanorum, potestatem. Divinas vocat, quas ipse Christus instituit quae tamennusquam in sacris literis reperiuntur, cuiusmodi illa omnia esse ait, quae ad materiam & formam sacramentorum pertinent: quae procul dubio ( inquit) Christus instituit, scripta tamen non reliquit. Credendum autem est; Christum haec instituisse, quia certum est. Sed quaero, vnde hoc certum. nobis esse possit. Sacramentorum quidem authorem fuisse Christum, nemo dubitat: sed illorum materiam & formam in sacris literis nos reperiridicimus. Bellarminus vero & Papistae concedunt, quae illi credunt deinateria & forma Sacramentorum, ea nusquam in sacris literis inveniriposse: vt quae credunt de materia & forma Confirmationis, Poenitentiae, Matrimonij, &c. Sed nos omnem Sacramentorum cssentiam sacris in literis traditam esse atfirmamus. Atqui observatione quidem dignum est argumentum eius, quo probat ea omnia, quibus ipsi in Baptismo, Cenfirmatione Poenitentia, Matrimonio, ac reliquis illorum Sacramentis tytuntur, a Christo instituta esse; quod quidem est huiusmodi: Paulus ait, I. Cor. 11. 23. Hoc accepi a Domino, quod etiam tradidi vobis: ergo credendum est ista omniaa Domino praescripta esse. Sed quomodo hoc sequitur? Paulus a Domino accepit, quae ille Corinthijs tradidit obseruanda; Ergoomnia etiam quae illi tradunt, a Domino acceperunt. At quae Apostolus tradidit, eain scriptis reliquit, eodemque in loco commemorat. Id illi desu is Traditionibus non possunt ostedere, Apostolicas vero Traditiones vocat, quas Apostoli non sine Spiritus S. authoritate praescripserunt, non tamen in Epistolis suis reliquerunt. Cuiusmodi ait esse jeiunium Quadragesimae, & quatuor temporum, & multa ejusde generis alia. Sed ipse tamen posteasui oblitus, quartum jeiunij tempus a Calixto institutum essefaretur. Hicvero observandum est, Bellarminum concedere, Quadragesima non a Christo, sed ab Apossolis inssitutam fiisse: cum alij Papista, xemplo& authontate Christi, Quadragesimam soleant defendere: quia quemadmodum ille quadraginta dies ieiunavit, sic & nobis etiam similiter ieiunandum esse contendunt, atque ita hanc de Quadragesima Traditionem, non Apostolicam, sed divinam faciunt Rhemenses, in Matth. 4. ex Hieronymo, afferunt, Christum jejunasse quadraginta dies, vt suo exemplo nobis relinqueret solennes dies ieiuniorum. Alphonsus de Castro, Lib. 8. contra haereses, ait multos graves Theologos affirmare, Quadragesimam aChristo institutam esse, & nominat Maximum quendam, qui ait se exemplis Scripturarum hunc Quadragenatium numerum approbasse. Quod si verum sit, tum non erit Traditio, quia scripta est. Hosius vero, in Confessione Petrocoviensi, cap. 4. Ecclesiasticam hanc Traditionem esse dicit, his verbis: Mater Ecclesia quadraginta dierum ieiunium instituit, Ita, quid de hac Traditione statuant, incertisunt. Ecclesiasticas vero Traditiones vocat, quae paulatim, consensupopulorum vim legum obtinuerunt. Harum nullum exemplum proponit.

3

Subiungit deinceps, divinas. Traditiones non scriptas patem cum Scripturis authoritatem habere, sic & Apostolicas cum ipsorum Apostolorum scriptis. Ratio eius haec est; quia verbi divini authoritas, non ex eo pendet quod sit scriptum, sed quod a Deo sit profectum. Concedimus istam bonam esse rationem; si potest probare, Traditiones istas a Christo aut Apostolis institutas fuisse. At Ecclesiasticarum Traditionum quae tandem est authoritas? Illas ait esse eiusdem authoritatis, cuius sunt constitutiones Ecclesiae scriptae, & decreta scripta. Sed quanta illavis est? Non aequabunt, opinor, Ecclesiasticas constitutiones divinis praeceptis, Tamen Patres Trident, sess. 4 praecipiunt, vt pari pietatis affectu Traditiones. non scriptas suscipiamus ac veneremur, atque ipsos libros sacrae Scripturae. Quaerendum ab illis Patribus est, quas illi Traditiones intelligant. Nullum discrimen faciunt, verbis communibus vtuntur. Forsan ergo volunt Ecclesiasticas etiam Traditiones patem cum divinis Scripturis authoritatem habere. Huic dubitationi Patres illi non occurrunt. At illud erat explicandum, quo discrimine istae Traditiones tam multiplices graduique habendae sint. Ad alteram deinde partitionem ac cedit Bellarminus, a materia nempe ductam, atque hic multas Traditionum species recenIset, Aitenim, alias esse de fide, de moribus alias; alias perpetuas, alias Itemporales: alias vniversales, alias particulares: alias necessatias, alias liberas. Defide, vtbeatam Mariam semper Virginem, quatuor tantum Jesse Evangelia, & non plura. Quod ad priorem Traditionem attinet, Hieronymus, Ambrosius, & Epiphanius, qui hac de re contra Helvidiumj scripserunt, testimonia ex Scripturis afferunt, quibus perpetuam Mariae virginitatem probent. Basilius vero, in Homilia de Nativitate Domini, affirmat hoc dogma esse ὑτολν ωραλαόνητον τα το μυσηειολογῳ, quod perinde est, ac si diceret, fidem non atcingere. Posterior vero Traditio (quatuor esse Evangelia, & non plura) non nititur tantum doctrina non scripta. Ipsi enim libri indicant se divinitus esse scriptos: & si illi voluntplura nobis Evangelia obtrudere, nos illapossumus ex Scripturis refellere. Traditiones. de moribus sunt, vt signum crucis, celebratio festorum, & huiusmodi. Perpetuas facit Traditiones, quae nullum finem habiturae sunt, vteae quas narravit: temporales vero, ceremonias illas legales, quas ad tempus Christiani servabant, vt posset ex Iudaeis & Gentibus Ecclesia coalescere. At hae non sunt non scriptae. Legimus enim de Timotheo citcumciso, & de praecepto illo, quod ab Apostolis praescriptum est Gentibus, Vt abstinerent a suffocato & sanguine. Sed inquiet Bellarminus nobis scriptas esse, non illis. Immo & illis etiam scriptae fuerant, Lex enim illa, quae charitatem a nobis mutuam postulat, & hoc etiam requirit, vi in rebus mediis fratrum infirmitati succurramus ac consulamus, ab ijsque rebus caveamus, quibus illi offenduntur: ergo non pendent ista tantum ex doctrinanon scripta. Vniversales vocat, quas tota Ecclesia ubique observat, cuiusinodi est celebratio Paschatis & Pentecostes. Particulares vero, quas certae quaedam Ecclesiae observant, vt ieiunare sabbato, Romanae Ecclesiae peculiare olim erat. Vecessarias vocat, quae in forma praecepti traduntur, vt pascha esse die Dominico celebrandum. Lberas vero quaetraditae sunt in forma consilij, non praecepti cuiusmodi est aspersio aquae lust ralis. Quid Traditionis nomine intelligant Adversarij nostri, & quot genera Traditionum faciant, diximus: Reliquum iam est proximo loco, vt regulas illas quaeramus, quibus ipsi Traditiones veras ab adulterinis: distinguendas esse docent..

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3