Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

CAPUTTI Zyeuωυρagaautu adeosaiuua VEnio nunc ad octavum & vltimum argumentum, quod Stapletono gravissimum & augustissimum videtur. Habetur vero TIcap. 9. lib. & a regula fidei sumitur, hoc modo: Regula fidei, quae penes Ecclesiam est, quaeque ab Ecclesia traditur, est medium quo magistri & Pastores Ecclesiarum veras Scripturas a falsis discernunt: Ergo Ecclesia sola de Canonicis Scripturae libris statuere debet.

2

Respondeo. Si per regulam fidei intelligat articulos fidei, tum non sufficit haec Adversarij ratio ad causae suae confirmationem, nec sequitur omnino argumentum. Nulla enim haec ratio est, Iste liber ea docet, quae cum articulis fidei consentiant, ergo est Canonicus. Multi enim libri eam sanam doctrinam explicant, quae cum articulis fidei praeclare conveniat, qui tamen non sint in Canonem recipiendi. Valet quidem ratio in alteram partem negative, Iste liber tradit aliquid quod articulis fidei repugnet: ergo non est?

3

CAPUTTTTTTII Certe regula fiderest ipsa Scriptura. Si ergo per regulam fidei consignetur Canon Scripturae, tum Scriptura per Scripturam confirmatur, quod nos volumus. Sed ille longe aliter. Regula fidei (inquit) non est Scriptuta, sed praevia quaedam, & praesupposita, & praeexistens Ecclesiae fides, quae cum prior sit Scripturis, nec includitur in Scriptura, nec convertitur cum Scriptura. Hoc certe impie ac blaspheme a Stapletono fingitur. Certo enim tenendum est, vepost cumulate docebimus, verbum Dei revelatum & scriptum, esse vnicam regulam fidei, quod quidem fide Ecclesiae prius est. Nam fides omnis ex auditu, auditus vero per verbum Dei, Rom. 10. 17. hoc est, auditus noster respicit Dei verbum, tanquam suum Jobjectum, & obiecta sunt priora sensibus, ergo verbum prius fide. Si aliam fidei regulam, praeter verbum Dei scriptum, fingat, nos eam rejicimus, repudiamus, & talem nullam agnoscimus, totamque regulam Catholicae fidei ad vnicam Scripturam revocamus. Sed quaero vtrum Ecclesia sinc hac regula fidei, an per hanc regulam discernat veras Scripturas a falsis? Respondet Stapletonus in fine capitis in hunc modum: Regula fidei( inquit) ab Ecclesiatradita & accepta, est vnum idemque certissimum medium, quo pastores & magistri Ecclesiae discemunt veras Scripturas a falsis; ergo sine hac regula genuinae Scripturae ab adulterinis discerni non possunt. Ex his ego quatuor propono observanda:

4

Primum: Si per regulam fidei Scripturae verae a falsis discernuntur, tum non minus pertinet ad totum Ecclesiae corpus Scripturae Canonem consignare, quam ad ipsos pastores & magistros Ecclesiarum. Omnes enim fideles habent hanc regulam fidei, non tantum Pastores, Praepositi, & Praelati: quia fides tam Laicis, quam ministris, communis est. Hoc vero contra Stapletonum facit, qui non tribuit hanc potestatem toti corpori Ecclesiae, sed solummodo Praelatis & Pastoribus.

5

Secundum: Si Ecclesia non sua authoritate, sed perregulam fidei discernat veras Scripturas a falsis, tum superipora illa omnia Stapletoni argumenta, ab authoritate Ecclesiae ducta, nihil valent: quia Ecclesia non simpliciter nititur sua authoritate, sed certa quadam regula fidei, quando Scripturas dijudicat ac distinguit. Sic superiora argumenta, quae posita sunt in nuda authoritate Ecclesiae, prorsus abiudicantur, atque omne Ecclesiae iudicium ad fidei regulam alligatur.

6

Tertium: Quomodo haec inter se convenire, aut omnino stare possunt? Ait pastores & magistros Ecclesiarum, per regulam fideitraditam & acceptam ab Ecclesia, discernere veras Scripturas a falsis, & hoc Ecclesiae nomine intelligit pastores tantum, & praepositos, & magistros (vevocat) Ecclesuatum: Ergo nifilasud dicit: Guasm pallores per regusam fidcii pastoribus traditam & acceptam, Scripturas discernere. Sed primo, pastores non semper idem sentiunt de Canonicis Scripturis, si per pastores Episcopos & doctores intelligat, vt ex antiquitate probari potest: si ergo haec regula a pastoribus tradatur, varia erit ac incerta. Immone pastores quidem huius temporis de libris Canonicis idem sentiunt. Necesse est ergo vt tandem ad vnicum Panam, tanquam ad summum (ut illivocant) pastorem, sese referant, eum Ecclesiam faciant, atque ex illius arbitrio omnia suspendant Deinde, quam absurdum est, pastores accipere a pastoribus, hoc est, a seipsis, certissimum medium discernendi Scripturas? Haec eiusmodi sunt, vt certe nullo modo conciliari possint.

7

Quartum, Quaero quaenam tandem haec regula sit? & vbi eam inveniamus, quae certum & definitum numerum librorum habeat? utrum scripta sit, an non scripta? Si scriptam dixerit, quaero vbi sit scripta? si non scripta sit, eam facile contemnemus, vt rem nullius fidei vel momenti: Neque enim Traditiunculas non scriptas moramur. Sed dicit scriptam esse in cordibus fidelium, & huc adducit testimonia Ieremiae, Esaiae, & aliorum, ubiDominus dicit, se legem suam in cordibus fidelium scripturum. Haec probamus quidem. Sed ille interimnon animadvertit se id evertere, quod prius statuerat. Dixit enim supra, testimonium Spiritus sancti ideo esse rejiciendum, quia non fuit externum, sed internum. At si haec regula fidei in cordibus fidelium scripta sit, quomodo quaeso certior erit testimonio Spiritus? Et quid quaeso differet a testimonio Spiritus? quando fides sit opus & effectum Spiritus sancti, in cordibus fidelium, ex verbo Dei conceptum, quo omnis salutifera veritas nobis persuadetur & confirmatur. Ergo sua sponte Stapletonus tandem in nostram sententiam totus transiit.

8

Duas res deinceps ad finem huius libri tractat Stapletonus. Prima est, non modo Apostolicam antiquam, sed & hanc praesentem Ecclesiam posse Scripturae Canonem consignare & constituere. Qua quidem in re habet Adversarios Durandum & Driedonem doctissimos Papistas, qui hoc ad Apostolicam tantum Ecclesiam spectavisse contendunt: huius vero Ecclesiae hoc tantum officium esse dicunt, vt Canonem ab illa antiquiore Ecclesia consignatum recipiat: cum his gravem: admodum contentionem dimicationemque instituit, cuius ego non par¬¬ ticeps, sed spectator ero. Secunda est, posse etiam nunc Ecclesiam hodiernam alios libros ad Scripturae Canonem addere, vt librum Pastoris, & Constitutiones Apostolicas a Clemente scriptas, & alios etiam libros dubios olim, sed nunquam reprobatos: quod quidem absurde ab eo dici ac disputari constat. Sed eo scilicet impudentiae isti pro¬ gressi sunt, ve nihil tam dictu tetrum sit, quod illos pude at affirmare. Liber certe Pastoris indignus prorsus est tanta authoritate. Clementis: Conssitutiones Apostolicae nullam habent Apostolici spiritus micam: Ecclesia ergo nec potest, nec debet hos libros in Canonem recipere. Stapletonus vero, dum posse statuit, pugnat & cum plurimis Papistis ( exempli gratia, cum Thoma Valdensi, & alijs) atque etiam secum; quippe qui ante a testimonium ex Augustino adduxerit, ex quo constabat, Scripturae Canonem ab Apostolis consignatum fuisse, qui hunc librum e Canone excluserunt. Sed velim vtrespondeat, vtrum Scripturae Canon fuerit antea constitutus, necne. Constitutum fuisse, negare non potest: nam & prius confessus est ex Augustino, & Concilia etiam quae dam obiiciunt nobis Papistae, in quibus aiunt Scripturae Canonem consignatum fuisse. Si ergo fuerit Scripturae Canon antea consignatus, certe nec mutari Canon, tanta. authoritate stabilitus ac constitutus, nec iste, aut alius liber quispiam in Canonem introduci potest. Quam enim absurdum esset, aut librum in seCanonicum tammultis seculis non esse in Canonem receptum, aut posse iam eundem, hac vltima mundi aetate, tamque sero recipi? Clementis vero constitutiones quorundam etiam Conciliorum iudicio damnatae sunt, ut supra patet. Indignae ergo prorsus visae sunt, quae numerum vllum ine Canonicis Scripturis aut locum obtinerent: imo recipi certe ab Ecclesia in Canonem nunquam possunt. Non enim potest Ecclesia ex libris non Canonicis Canonicos facere, sed efficit tantum, vtij libri pro Canonicis recipiantur, qui revera, & in se sunt Canonici. Augustinus certe adeo non est opinatus posse hunc augustissimum Canonem mutari, aut nova aliqua librorum accessione augeri, vt in sermone 129. de tempore, non dubitaret illis omnibus Anathema denunciare, qui Scripturas aliquas in authoritate habendas crederent, aut veneratentur, praeterquam eas, quas Ecclesia receperat. Ergo Ecclesia si novos aliquos libros in Canonem reciperet, contra fidem ipsam faceret, & maximam reprehensionem, imo execrationem mereretur: posse vero, Stapletonus audacter disputat: vnde quantam Ecclesiae iniuriam faciat, satis liquet. Sed de Stapletoni argumentis iam satis multa respondimus.

9

Restat iam aliud vnicum argumentum, quo Stapletonus quidem non estvsus: sed video alios Papistas eo magnopere delectari. Est vero illud huiusmodia Ecclesia est antiquior quam Scriptura: Ergo maiorem erganos authontatemhabere debet, quam Scriptura. Sic Eclius, in Enchiridio: sic Hosius, in Lib. 32. de authoritate Scripturae: sic Lindanus, in Panoplia sua in mulis locis: sic Andradius, in 3P. Lib. de defensione Con¬ cilij Tridentini: sic Schrechius Iesuita in Thesi 13i & alij praeterea nonnulli. Respondeo primo, & fateor fuisse tempus, quando Dei verbum non fuit scriptum, & tum fuisse Ecclesiam: sed non ideo sequitur, Ecclesiam fuisse verbo antiquiorem. Eadem enim fuit doctrina non scripta cum ea quae iam scripta est, atque ea quidem omnibus Ecclesiis antiquior fuit. Est etenim verbum Dei Ecclesiae semen: at semen semper sobole illa, cuius est semen, antiquius esse necesse est: verbum autem Dei cum dico, non aliud intelligo, quam quod iam scriptum est. Idem enim fuit verbum non scriptum cum eo quod iam scriptum est. Secuado, Praetere a, nec illud verum est, omnia recentiora minoris authoritatis esse. Christus enim fuit. lohanne recentior tempore: num ergo maior nobis erit lohannis, quam Christi, authoritas? nemo sanus affirmabit. Leve ergo est hoc argumentum, & nullius plane momenti, etsi splendide satis a quibusdam tractetur. In eo enim quidam Papistae, tanquam Chronographi, elaboratunt, vt ostenderent verbum non scriptum fuisse per annos plusquam bis mille, Evangelium vero annis circiter triginta praedicatum fuisse, priusquam scriptum fuerit. Sed non est quod de hoc argumento plura respondeamus hoc loco.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10