Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 8
CAPVT OCTAVUM. In quo respondetum ad decem ratones inserpretam Anglo Rhemensium, quibus vulgatae versionis in novo Testamento autho, Hatepobare
THeologi quidam Anglo Papiste, in Rhemensi seminatio commo¬ rantes, novum Testamentum in Anglicum sermonem ante hosce paucos annos transtulerunt, non ex Graeco textu, sed Latino vetere. vulgato. Quod quo prudentius consultiusque se fecisse nobis persuadeant, in praefatione sua decem rationes proferunt, quibus Latinam hanc vulgatam editionem, potius quam Graecam, esse peromnia sequendam comprobent. Eas nunc breviter proponemus atque refellemus.
Prima. Tam antiqua haec Editio est, vt in Ecclesia Christi ante annos 1300. recepta fuerit, quemadmodum ex Patribus illorum temporum constat. Respondeo: Utcunque illam antiquam faciunt, tamen esse Graecaeditione recentiorem, necesse est fateantur. Nam Graeca fuit non modo prior quam Latina, sed quam aliae omnes versiones, quae tanquam rivuli ex fontibus Graecae editionis derivantur. Quare si Latinam editionem. antiquitas annorum 1300. commendat, multo magis Graec am nobis commendatam esse oportet, quam ante annos 1500 publice in Ecclesiis Christianorum receptam esse, ex illorum temporum verissimis monimentis colligimus. Et mirum est istos egregios interpretes, quando vulgatae suae editionis vetustatem venditant, non meminisse, hoc quidem antiquitatis argumento plus esse Graecae editioni, quae sine dubios prima & antiquissima omnium fuit, quam Latinae huic vulgatae ab ipsis tributum.
Secunda, Illa eadem est (ut vulgo opinantur, & omnino probabile est, quam postea Hieronymus ex Graeco correxit iussu Damasi, vt scribit idpraefatione in Evangelistas: in Catalogo in fine: & Epist. 102. Respondeo: primo, fatentur minime certum atque exploratum esse, num haec vulgata novi Testamenti Latina Editio, eadem omnino sit, quam Hieronymus correxit, quando hoc in communi duntaxat opinione ac probabilitate positum esse dicunt. At nos non tantum dubie & probabiliter, sed certissime intelligimus hanc Graecam novi Testamenti Editionem: non aliam omnino esse, quam θειτιάςον & αρχευπον Scripturam noviTestamenti, ab Apostolis atque Evangelistis, Ecclesiae Christianorum commendatam. Secundo, quod Hieronymus Latinam editionem ex Graecis fontibus emendavit, id satis ostendit, maiorem esse Graecae, quam Latinae editionis authoritatem. Hieronymus Latinum ex Graecocorrexit: at Rhemenses nostri contra Graecum ex Latino corigendum esse statuunt.
Tertia. Consequenter eadem est, quam Augustinus tantopere laudat ac probat in Epistola quadam ad Hieronymum, Epist. 10. Respondeoprimo, Haec ratio ex eadem illa opinione ac suspicione pendet, ex quasuperior. Secundo, Augustini laudatio non satis in se momenti habet, veeditionem authenticam constituat. Laudavit etiam Italam, multasque alias, sed omnibus Graecam praeposuit, atque ex Graeca omnes emendati aestimarique voluit. Tertio, laudavit illam editionem Augustinus, non vrpenitus authenticam, sed vt alijs transsationibus fideliorem.
Quarta. Illa est, quae exinde semper fere vsurpata fuit in Ecclesiasticis: officiis, in concionibus, in commentarijs, in scriptis antiquorum Ecclesiae Latinae Patrum. Respondeo: primo, Ducentis & ampliis post Hieronymum annis, nullam illa omnino nacta est singularem praerogativam, atque authoritatem, quemadmodum antea ostendimus. Secundo, num quia hac Latini Patres & Scriptores praecipue vsi sunt, esse igitur illam prorsus authenticam, & Graeca potiorem sequitur? Tertio, multo magis Graecam esse authenticam concludi debet, qua Graecorum Ecclesiae abipsis Apostolorum temporibus semper vsae sunt in publicis Liturgiis, inHomilijs, in commentarijs, in libris.
Quinta: Sacrum Concilium Tridentinum propter has multasque alias magni pondenisrationes, hanc solam ex omnibus Latinis transsationibus authentieam esse definivit. Respondeo: primo, Tridentinum illud Concilium apud nos nullam authoritatem habet. Secundo, quo jure hoc definire potuit? Tertio, rationes huius decreti nullas proposuit, praeter hanc vnam, quod ea longo seculorum vsu recepta fuerit in Ecclesia: quam certe rationem tantis Theologis indignam fuisse quis non intelligit? Quarto, Quaero num Tridentinum Concilium hanc Latinam solummodo jusserit inter Latinas authenticam haberi, an simpliciter esse authenticam decreverit? Nam si Latinis duntaxat caeteris Transsationibus hanc vnam praetulit, nulla ea ratio fuit, quamobrem Rhemenses novum Testamentum non ex Graeco verterent: quia Concilium Tridentinum non illam Graecae editioni, sed Latinis transsationibus anteponit. Num ergo & hanc Latinam, & illam etiam Graecam editionem. esse authenticam statuunt, an hanc solam Latinam? Sic nimirum loquuntur, quasi Graecam esse authenticam non negarent: quum tamen nullam vel novi vel veteris Testamenti editionem, praeterquam Latinam illam vulgatam, pro authentica habeant: quod & isti Rhemenses iudicant, qui novum Testamentum ex Latino transtulerunt: & Iesuitae acerrime defendunt, quando si Latina cum Graecis & Hebraeis non conveniunt, Latinis potius standum esse, quam vel Graecis, vel Hebraeis, disputant. Atque hanc nunc esse receptam Pontificiorum sententiam constat.
Sexta: Est omnium gravissima, sincerissima, augustissima, a partium studiis alienissima. Respondeo: 1e. Has omnes virtutes necesse est inGraeca editione majores esse, quae est Apostolorum, & Evangelistarum, & ipsius denique Spiritus sancti, quam in Latina, quae suae existimationis: dignitatisque principium non longius aut sublimius, quam ab Hieronymi tempore personaque repetit. 2. In inultis locis putida est, & falsa, vepost apparebit: itaque & gravitatis, & majestatis, & sinceritatis expers.
Septima: Graecae tam accurate & penitus congruit, seu phrases, seut verba spectes, vteam propterea delicati haeretici tanquam rudem & imperitam reprehendant. Res pondeo, 18. rudem & impolitum esse, non magna laus est. Secundo, si laudanda est, quia Graecae praeclare convenit ac respondet, tum Graecam ipsam esse multo magis laudandam sequitur. Tertio, a Graeca differt in multis locis, vt post videbimus.
Octava. Adversarij ipsi, nominatim Beza, hanc caeteris omnibus. praefert, in praefat. Novi Testamenti, anno 1556. & alibi ait, veterem interpretem valde religiose transtulisse: Annot. in 1. Luc. ver. 1. Respondeo. Etsi Beza illam caeteris transsationibus in quorundam locorum versione praetulit, & veterem interpretem religiose sacros libros interpre¬ tatum videri scripsit, tamen illi nunquam in mentem venit, vt Latinam illam editionem aut Graecae praeponeret, aut authenticam faceret, vel Latinum hunc interpretem nunquam erravisse statueret. Imo in hoc ipso loco veterem interpretem reprehendit, quod non intellexerit quid. inter τυροροριαν & τεπρίθισιν interesset. Si illam Beza tam perfectam, quam isti volunt, esse sensisset, nunquam ipse novam transsationem edidisset.
Nona: In reliquis summa est dissensio ac discrepantia. Respondeo, 1. Si constaret illam esse omnibus aliis trassationibus meliorem, tamen quid hoc ad rem?Non enim hinc sequitur, aut Latinam esse authenticam, aut Rhemenses novum Testamentum ex Latino, non ex Graeco vertere? debuisse. Secundo, Non possunt in nostris versionibus tantam dissensionem invenire, quanta omnino est inter Latinam illorum vulgatam, & Graecam editionem. Tertio, Etsi nostrorum aliquae interpretationes in quibusdam locis differant, tamen nec in multis, nec periculose: non enim his Transiationibus, tanquam ipsis per se authenticis, standum esse dicimus, sed ad fontes solos, tanquam vere authenticos, provocamus.
Decima: Non modo reliquis omnibus Latinis translationibus meliore est, sed & Graeca ipsa editione, in iis locis, in quibus differunt. Respondeo, 1e. Hinc manifestum esse, quantum isti homines Graecae editioni tribuunt, qui ei Latinam in omnibus locis, in quibus aliqua discrepantia reperitur, meliorem esse affirmant. Secundo. Quam hoc falsum sit, post postendemus, & alij multi jam antea saepe copioseque demonstrarunt.
On this page