Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 2
Vperiores illae Lutheri distinctiones diligenter a nobis memoria Orenendae sunt, quippe quae ad omnia pene Papistarum in hac causa argumenta diluenda valeant. Sed priusquam ad illorum argumentaacccdamus, proponendas esse duxi causas illas, propter quas tam multa. in Scripturis obscuriora paulo ac difficiliora Deus esse voluerit. Hoc enim ad rem, de qua agitur, melius intelligendam multum confest. Hac de re Patres praeclare scribunt, Clemens Alexandrin. Stromat. Lib 6. Augustin. Lib. 2. de Doct. Christian. cap. 6. Gregor. 6. Homil. in Ezechiel. & alij. Sunt autem istae causae huiusmodi: Prima: Voluit Deus nos esse in precibus assiduos, ideoque multis obscuritatibus Scripturas passim aspersit, vt Dei auxilium in illis interpretandis, & in vero illarum sensu nobis aperiendo peteremus. Secunda: Voluit nostram diligentiam excitare eo modo in legendis, meditandis. perscrutandis, conferendis Scripturis. Si enim facilia suissent omnia, socordes plane atque indiligentes fuissemus. Tertia: Voluit fastidium a nobis removere: facile enim fastidimus quae sunt facilia: voluit ergo Deus nos difficultatibus quibusdam exerceni. Quarta: Voluit Deus veritatem istam tam sublimen, tanm coelestem, tanto labore quaesitam & inventam, pluris a nobis aestimari. Quae enimfacile ac quiruntur, & in promptu sunt, & exiguo aut nullo labore constant, ea fere contemnimus & parvi facimus, inxta Graecorum. proverbium, ἐτι δυρασ τυσ θσριαν: quae vero multo labore & inagno sudore a nobis inveniuntur, ea semel inventa magni ducimus, & in maiore semper precio habemus. Quinta: Voluit Deus nostram arrogantiam acsuperbiam hoc modo domare, & nostram inscitiam coarguere. Nos enim honorifice nimis de nobismetipsis sentimus, & magnificentius semper, quam par est, de ingenio atque acumine nostro cogitamus, & de nostra scientia atque cognitione nobismetipsis nimium polliceri solemus. Sexta: Voluit Deus sancta mysteria verbi sui sanctis & puris communicari ac patere, non canibus & porcis prostitui. Atque hinc quae sanctis sunt facilia, ea profanis δοαζολικα videntur: Sunt enim mysteria Scripturae instar gemmatum, quas qui novit, solus magni aestimat, reliqui vero instar galli AEsopici despiciunt, & res nihili rei pulcherrimae ac praestantissimae anteponunt. Septima: Voluit Deus animos nostros a studijs rerum externatum ac quotidianis occupationibus avocare, & ad studium Scripturarum traducere. Idcirco aliquid iam temporis necessario est earum lectioni studioque impantiendum, quod certe non faceremus, si omnia facilia & aperta inveniremus. Octava: Voluit Deus hoc modo nos ad internam quandam sensuum ac cogitationum sanctitatem ac puritatem assuefacere. Qui enim profanas mentes ad Scripturas legendas afferunt, ii operam & oleum perdunt: illi soli cum fructu legunt, qui sanctas ac puras mentes secum afferunt. Nona: Voluit Deus in Ecclesia sua alios doctores esse, alios discipulos; alios peritiores qui docerent, alios imperitiores qui discerent:vt Scripturis sacris, & ministerio divinitus instituto, suus honos conservetur. Haec fuit illa Spiritus sancti sapientia, qua "magnifice ac salubriter Scripturas modificavit", vt ait Augustinus, 2. Lib. de Doctrina Christiana, cap. 6. Possunt aliae adhuc causae afferri, sed non est necesse plures enumerare.
On this page