Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

CAPVT THETIVῆ CAPUTTTTI uterpretum septuaginta.

2

HAEC vero Hebraica sacrarum Scripturarum volumina in varias Tolim linguas transsata sunt, inprimis Chaldaicam atque Graecam. Paraphrasis Chaldaica permagnae est apud omnes & celebritatis, & authoritatis, praesertim illa Pentateuchi, cuius author Onuelos fuit: reliqua versa Chaldaice sunt a lonathano quodam, & losepho, qui paulo ante Christum, aut circa Christi tempora vixerunt. Graecae vero multae fuerunt versiones Scripturarum a varijs authoribus editae. Illa autem est, omnium sine controversia longe nobilissima ac celebemma, cuius septuaginta duo interpretes in Abgypto, Ptolomaei Philadelphi piae voluntati morem gerentes, authores extiterunt. De hac editione Graeca leguntur multa apud Epiphanium, in Libro de Mensur. & Ponderibus & Eusebium de Evangelica praeparat. Lib. 8. & lustinum Martyrem in Dial. cum Tryphone; multosque alios: & extat hodie de hac omni historia liber Aristaei, qui se Ptolomaei satellitem fuisse ait, quem tamen librum Ludovicus Vives in L. 18. C42. de Civit. Dei, conflictum ab aliquo recentiore e sse putat. Versas quidem ab illis esse Scripturas Graece, dubium non est, cum id tota antiquitas testetur. De reliquis vero, quenartantur, non perinde constat, Hanc autem puto Graecarum omnium esse antiquissima atque primam: quanquam Clemens Alexandrinus, L. 1. Stromat, affirmat, vevidetur, longe ante haec tepora Graece conversam, atque a Platone lectam fuisse Scripturam: atque illud Numenij cuiusdam Pythagorici profertur aClemente, τγιρ ἐσι Πλάτον, ἡ Μδωσῆς ἀτιϰζον, Quid Plato aliud est, quam Atticus Moses? Sed si versi ante sacri Scripturarum codices in linguam, Graecam fuissent, tum illam versionem Demetrius, qui Philadespho opetam in construenda Bibliotheca navavit, non ignorasset, nec novam desiderasset. Plato quidem & Pythagonici scire quaedam ex sermone hominum & familiaritate potuerunt: libros vero sacros Graece (opinor) nunquam viderunt. Nam haec prima fuit Graeca versio, edita post Platonem, trecentis circiter annis ante Christum, vt Theodoretus scribit his verbis, ωρθτη δε αθτη η ακδυσες ἔγιενετο ωρς τρανωσοῦ ωροτο ετυς τ μιτα σαρκως ωρος ημας ἐπδημιτοθεηλογα, και κρισ ημον Ιήσο Xρισκῦ. Sunt vero qui 70. interpretes non totam veteris Testamenti Scripturam, sed Legem tantummodo in Graecum sermonem transtulisse arbitrentur: & Legi: nomine non omnem veterem Scripturam, sed Pentateuchum duntaxat intelligat. In hac opinione Iosephus fuit in proaemio Antiquit. vbi haec verba habet: Neque totam Scripturam occupavit, sed legem solam tradiderunt ei interpretes: εδεγ πάσταν εκειν ο εφθη λαζειν τυν αναγζαριν, αλX αυτα μόνα τα το γόμη παριδυσαν υι π¬ μρθεντες οτι τυν εζηγησν. Qua re inductum se fuisse scribit, vrtotas Scripturas in Graecia tranimitteret. Atque hoc etiam de illo Hieronymus testatur: sed alij omnia esse versa scribunt, eorumque multo probabilior opinio videtur. Nam illa causa qua inducti sunt, vt quaedam verterent, versa esse ab illis omnia persuadet. Nec Rex parte aliqua contentus fuisset. Et quod aliqui de incredibili versionis celeritate commemorant, nullum omninolocum haberet, si tam pauca vertissent. Chrysostomus contra Iudaeos ait Scripturas ab illis transsatas in templum Scrapidis repositas fuisse, atque ibi adhuc Prophetarum libros versos inveniri, μχρινον ἐκει τῶν Hρο¬ ρκτον αι ἐρμνώθεισαι ιζλοι υνυσν. Et Theodoretus ait Iudaeos ad Ptolomaeum misisse non partem Scripturarum, sed vniversam Scripturam aureis literis descriptam, χρυσεις χειμμασι τυν πεσαν χραρbν ευσημεναμεσι. Sivero libri Prophetarum Graece ab illis versi in Bibliotheca Regia: ad Chrysostomi aetatem remanserunt, sique Iudaei totam ad Regem cum interpretibus Scripturam miserunt, nulli dubium est, quin Scriptura tota abillis in linguam Graecorum conversa fuerit.

3

Hujus autem transsationis quanta authoritas sit, incertum est. Veteres illam in summo precio habebant, eamque singularem & divinam esese iudicabant, Epiphanius in Lib. de Mensur. & Pondetibus illos ait non interpretes modo, sed ex parte etiam Prophetas fuisse: Τvυσον, inquit, τοτο¬ τόiς φιλαληδος εζεταζειν εελομενοις, στι κ μόνον ἐρμλυδταιαυτυί γεγενατν, αλαης ετόμρς Πρριται. Et Aug. L. 2. cap. 15. de Doctrina Christiana, hanc versionem ait esse factam divina dispensatione, eamque apud Ecclesias peritiores maximi fieri, cum tanta Spiritus Sancti praesentia hi interpretes adiuti esse dicantur in interpretando, vtomniumos vnum fuerit. De quare multa etiam scripsit in L. 18. cap. 42. & 43. de Civitate Dei. Similiter Irenaeus, Lib. 3. cap. 25. illos Scripturam singulos separatim interpretatos esse scribit, & tandem cum convenirent, suasque interpretationes comparatent, omnes eandem, & eisdem verbis, & eisdem nominibus recitasse ab initio ad finem, vei & praesentes gentes cognoscerent, quea niam per aspirationem Dei interpretatae sunt Scripturae. Sic August. Lib. r8 cap 42. de Civit. Traditur tam mirabilem ac stupendum, plancque divinum in eorum verbis fuisse consensum, vt cum ad hoc opus separatim singuli sederint (ita enim eorum fidem Ptolomaeo regi explorare placuit) in nullo verbo, quod idem significaret, & tantundem valeret, vel in verborum ordine, alter ab altero discreparet: sed tanquam si unus esset interpres, quod interpretati sunt, vnum erat, quoniam revera Spiritiis erat unus in omnibus. Fuisse quidem hanc versionem in magna authoritate, & merito, dubium non est: sed illa miracula, quae narrantur ad amplificandam illius authoritatem, fidem non habent, & pro mendaciis habentur ab Hieronymo in Praef. in Pentat. Quantacunque vero tandem huius versionis authoritas fuerit, non maior omnino esse potuit, quam transsationis. Illi ergo nimium ei tribuunt, qui θευπιώςον eam, ipsisque authenticis Scripturis parem faciunt. Non enim illorum interpretum authoritas tam illustris certaque fuit, quam Prophetarum: & aliud est esse interpretem, aliud Prophetam. Recte igitur Hieronymus in Praefat. in Pentat. septuaginta illos vocat, interpretes, non vates: & in commentariis saepe improbat Graecam versionem septuaginta interpretum, non modo vt corruptam a librarijs, sed etiam in se vitiosam: quod quidem non fecisset, si illam interpretationem tanta divinitate atque authoritate praeditam fuisse iudicasset.

4

Quae vero nunc in manibus habetur Graeca versio Scripturarum, ea sitne septuaginta seniorum, an alia, inter doctos dubitatur. Verior illorum sententia videtur, qui versionem illam omnino periisse existimant, & Graecam hanc, quam nunc habemus, mixtam esse quandam, misereque corruptam statuunt. Aristaeus illam septuaginta transsationem fuisse ait Hebraeis fontibus convemenissimam, vt cum a peritis lecta esset & diligenter examinata, omnium iudiciis egregie probaretur. At haec nostra ab Hebraeis codicibus mirifice discrepat, cum in aliis locis atque libris, tum praecipue in Psalmis Davidicis Nec est quod quisquam Hebraea esse corrupta respondeat. Nam nec Papistae audent affirmare Graeca esse Hebraeis incorruptiora. Tum enim suam Latinam versionem. damnarent, quae Hebraeis quam Graecis multo congruentior est. Et sunt manifesta Graecae transsationis vitia, quae nullo modo excusari possunt. Est inter Hebraeos Graecosque Libros in temporum & annorum ratione maximum discrimen. Libri enim Graeci annos ab Adamo mundique principio ad diluvium 2242. numerant, vt apud Augustinum & Eusebium, & Nicephorum in Chronologia legimus: In libris autem Hebraicis non plures fuisse quam 1656. intelligimus. Ita numerum Hebraicum Graecus superat annis 586. Sic a diluvio ad Abrahamum iuxta γ ointerpretes anni sunt 1082. Sin veritatem Hebraicam consulas, plures quam 292, non invenias. Ita sunt in libris Graecis 7po, anni plures quam in Hebraicis. Et numeros Hebraicos multo Graecis veriores esse omnes. concedunt. Genes. 5. in libris Graecis Adamus vixisse dicitur annos 230. aut vt est in quibusdam exemplaribus, 3 30. cum Sethum genuisset. Hebraeus vero codex testatur Sethum esse genitum, cum iam Adamus annos 130. haberet. Et est in reliquis eiusmodi dissimilitudo term porum, vrverum sit quod scripsit Hieronymus, a septuaginta ermatum esse in numeris. Illud vero ridiculum est, quod Methusaleni secundum Graecam. transsationem annos 14. post diluvium superstes fuerit. Ubi enim in diluvio permansit? Aut quomodo servatus est? In arca quidem non fuit: in qua non plures omnino quam octo homines fuisse Scriptura: testatur. Itaque hoc palam quidem falsum est in editione Graeca. Hebraeus autem liber longe verius de Methusalemi annis aetateque scripsit: vnde illum esse eodem anno, quo tota terra diluvio oppressa est, mortulum colligimus. Hac de re Augustinus disserit, lib. 15. cap. 11. de Civit. Dei. Eiusmodi est, quod lonae 3. in Hebraico libro exitium Ninivitis post quadragesimum diem denunciatur a lona. At in Graeca aliter legimus: Adhuc tres dies, & Ninive destruetur: quam esse falsamlectionem, manifestum est. Vix enim peragrare Civitatem tribus diebus potuit. Augustinus Lib. 18. c. 44. de Civit. Dei, in hac numeri mutatione nescioquid mysterij confinxit, vt septuaginta interpretum authoritatem tueretur, quam tamen in superiore loco de Methusalem defendere non potuit. Ex his aliisque hujusmodi innumeris concludi potest, aut hanc Graecam versionem, quae ad nostra tempora pervenit, non illam esse quam? septuaginta Iudaici seniores ediderunt: aut esse tam infinite foedeque depravatam, vt authoritatis perexiguae nunc sit. Nam ne ipse Hieronymus puram habuit transsationem Graecam septuaginta interpretum. Illam enim, quam habuit, corruptam vitiosamque esse, saere in commentariis conqueritur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3