Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

CONTROVERSIAE PRIMAE QVAESTIO TERTIA. DE SCRI¬ pturae authoritate, CAPVT PRIMVX.

2

De statu Questiou Nprincipio huius Quaestionis, repetenda illa sunt: Christi verba, quae habentur Iohan. 5. 39. iρdναrτς τus γαρασ, Scrutamini Scripturas. His quidem verbis ad Scripturas nos Christus relegavit & remisit: vnde maximam earum esse fidem, dignitatem, authoritatem sequitur. Igitur inter nos & Papistas quaeritur, unde tantam authoritatem acceperint, & quid sit, ex quo totum hoc pondus tam divinae authoritatis ac majestatis pendeat. Locus difficilis ac perplexus: & certe nescio an vlla inter nos fere gravior Controversia sit. Quod autem optabam, vt in omni quaestione sententiam Adversariorum ex Concilij Tridentini decretis haurirem, id in hac causa praestare nequeo. Concilium enim Tridentinum dehac Quaestione nihil statuit aut definivit. Itaque Papistarum opinio ex aliis illorum libris eruenda est. Iesuit a non tractat istam Quaestionem in hoc loco, sed alibi in Controversia de Conciliis, & ibi etiam paucis ac tenuiter. Quia autem ad Scripturae naturam ac vim pertinet, cognoscere quae sit eius authoritas, ego eam hoc locotractandam putavi. Singulorum quidemPapistarum hac de re opiniones enumerare, & quid s de hac re omnes scripserunt conquitere, molestum nimis ac laboriosum. esset. Negant nunc, qui peritiores & doctiores habentur, se faceret Scripturam Ecclesia inferiorem: sic enim Bellarminus, sic alij quidam aperte profitentur, & sibi fieri a nobis iniuriam conqueruintur. Sed illos Scripturae authoritatem ex Ecclesia suspendere, atque ita revera Scripturam Ecclesia inferiorem facere, & nos nullam illis injuriam facere, quando hoc iis tribuimus, ex ipsorum non infimis Theologis patebit. Echius in Enchirid. de authoritate Ecclesiae, respons. 3. ad Obiect haereticorum, ait Ecclesiam esse Scripturis antiquiorem, & Scripturam non esse authenticam, nisi ecclesiae authoritate. Et hanc responsionem Papissis mirifice placere, ex marginali nota apparet, ubi hoc argumentum Achisles dicitur pro Catholicis. Vtrum vero Achille a haec ratio sit necne, dein¬ ceps apparebit. Idem etiam hanc propositionem inter assertiones haeretic as ponit, nempe, Maior est Scripturae, quam Ecclesiae, authoritas, & contrariam propositionem Catholicam esse affirmat. Nonne palam Ecclesiae Scripturam subjicit? Atque hoc est, quod in jure Canonico tam saepereperitur, Ecclesia est supra Scripturam. Pighius, Lib. 1. de Hieratch. Ecclesiast. cap. 2. disputat contra Scripturarios (sic enim nos vocat) Scripturae authoritatem non posse defendi sine traditione Ecclesiastica: & ait omnem Scripturae authoritatem apud nos ex traditione Ecclesiasticat pendere, nec posse nos aliter Scripturis credere, quam quia Ecclesia illis testimonium pethibet. Eius haec diserta verba sunt: Omnis quae nuncapud nos est Scripturarum authoritas, ab Ecclesiae authoritate dependet necessarios. Hinc factum est (inquit) vt Marci Evangelium, qui non fuit Apostolus, reciperetur, Thomae vero, qui fuit Apostolus, non reciperetur. Hinc etiam factum (inquit) vt Lucae Evangelium, qui non vidit Christum, retineatur, Nicodemi vero Evangelium, qui Christum vidit, rejiciatur. Atque hoc quidem ille multis verbis disputat, Hermannus quidam, impudentissimus Papista, affirmat Scripturas tantum valere, quantum valent Arsopi fabulae, nisi accederet Ecclesiae testimonium. Impudenter hoc certe ab illo, ac blaspheme dictum est. Quod cum a Brentio in Confessione Vittembergica objectum esset, defenditur ab Hosio, Lib. 3. de authoritate Scripturae, vtpie dictum: vbi etiam affirmat, Scripturas non magni ponderis futuras esse, nisi propter Ecclesiae testimonium. Revera (inquit) nisi nos Ecclesiae doceret authoritas hanc Scripturam esse Canonicam, pere xiguam apud nos pondus haberet. Ex quibus hanc esse Papistarum sententiam quis non videt, Maiorem revera Ecclesiae, quam Scripturae, authoritatem esse. Sed alij Papistae iam cautius paulo & accuratius loquiincipiunt. Cocleus in Replica sua contra Bullingerum, cap. 2. distinctionequadam vtitur; Scripturas quidem ex se firmas, claras, perfectas, fidequedignissimas esse, vtpote Dei opus, sed quoad nos tamen approbatione ac commendatione Ecclesiae indigere, propter mentis nostrae pravitatem, & intellectus nestri imbecillitatem. Atque illud quidem Aristotelis authoritate confirmat, qui in Metaphysicis suis ait, ita se habere intellectum nostrum ad res divinas, vt se habent oculi noctuarum ad lumensolis. Sic Canus in locis communibus, Lib. 2. cap. 6. ait, nobis non constare, Scripturas a Deo prodiisse, nisi ex Ecclesiae testimonio. Sic Stapletonus noster toto pene Lib. 9. Doctrinal. Princip. hanc Controverfiam explicat: & Cap. 19. quaestionis statum in quirit, ubi ait non quaeri, ytrum Scriptura in se sacra ac divina sit, sed unde nobis constet eam sa¬ eram ac divinam esse: ideoque Calvinum reprehendit, quod statum quaestionis aliter proponeret, cum diceret Papistas affirmare, ab Ecclesia pendere, quae reverentia Scripturae debeatur. Omni enim reverentia (inquit) Scripturae in se dignae sunt, non autem quoad nos in tanto honore per sehaberentur. Longe aliud est, inquit, quam ab Ecclesia pendere, qui libri in Scripturae Catalogo censeantur. Illud enim (ait) Scripturae reverentiam considerat, vt in seipsa est: hoc eandem quoad nos. Sed quid quaesointerest inter has duas sententias, Ex Ecclesiae iudicio pendet, quanta reverentia Scripturae debeatur, &, Ex Ecclesiae iudicio pendet, qui libri sint in Canonem recipiendi, cum sacra Scriptura, cui reverentia divina debetur, in libris tantum Canonicis reperiatur? Papistae posterius affirmant, ergo & prius. Eadem est sententia Iesuitae, vt apparet in Controversia de Concilijs, quaest. 2. vbi ait Scripturas non egere approbatione Ecclesiae, quodque Ecclesia dicitur eas approbare, id nihil esse aliud, quam declarare has Scripturas esse Canonicas. Similiter etiam Andradius scribit, in 32. Lib. Defens. Trident. Concil. Ecclesiam non tribuere Scripturae suam authoritatem, sed nobis tantum declarare, quanta eius sit in se authoritas. Tolerabilis haec quidem sententia videri possit, Scripturam? scilicet esse in se sacram, ac divinam, sed talem a nobis non agnosci, nisi propter Ecclesiae testimonium. At in secundo Libro multo idem perversius hoc modo: Neque enim in ipsis libris, quibus sacramysteria conscripta sunt, quic quam inest diuvinitatis, quae nos ad credendum, quae illis continentur, religione aliqua constringat: sed Ecclesiae, quae codices illos sacros esse docet, & antiquorum Patrum fidem & pietatem commendat, tanta est vis & amplitudo, vi illis nemo sine gravissima impietatis nota possit repugnare. Canisius in Catechismo suo, Cap. 3. Sect.16. ait nec essariam esse nobis Ecclesiae authoritatem, primum in eo quidem, vt Scripturas veras & Canonicas ab adulterinis certo discernamus. Non igitur Scripturam ab Ecclesia penderet volunt quoad se, sed quoad nos. Et nunc propemodum verum causaestatum tenemus; in quo nonnihil profecimus. Nam sic perplexe, & ambigue, & obscure loquuntur, vi non facile intelligas quid sibi velint. Et haec videri possint non admodum improbanda, Scripturam habere in seauthoritatem, sed eam non constare nobis, nisi propter Ecclesiam. Sed. qua in re positum sit ipsum momentum punctumque Controversiae, mox ostendemus.

3

Interimquid Ecclesiae nomine significent, videamus. Ecclesiae autem nomine in hac quaestione intelligunt Papistae, non eam tantum Ecclesiam, quae fuit temporibus Apostolorum (nam Thomas Valdensis eo nomine reprehenditur a Cano, 2. Lib. loc. commun. Cap. 6. & a Stapletono etiam, Lib.9. Doctrinal. Princip. Cap. 12. & 13) sed succedentem. etiam atque adeo praesentem Ecclesiam, non autem vniversum populum, sed pastores tantum. Canus quando hanc Quaestionem tractat, Ecclesiae nomine aliquando Pastores, aliquando Concilia, aliquando Pontificem Romanum intelligit. Stapletonus Lib. 9. Cap. 1. hanc distinctionem adhibet: Ecclesia, vt magistros & pastores populi fidelis significat, non modo veneratur Scripturam, sed & suo testimonio commendat, tradit, consignat, nimirum respective ad populum sibi subjectum: Sed vt Ecclesia significat populum, aut etiam Pastores, tanquam membra & privatas personas, tantummodo veneratur. Et cum Ecclesia obsignat: Scripturam, non ex dubia simpliciter, sed quoad nos, authenticam facit, nec authenticam simpliciter, sed quoad nos. Hinc quid Ecclesiae nomine intelligant, & quem admodum Scripturam ab Ecclesia consignari atque approbari statuant, perspicimus. Iam quae nostra sit hac de re sententia, breviter exponemus. Non videtur magna controversia, tamen est maxima. Primum autem non negamus ad Ecclesiam pertinere, ve Scripturas approbet, agnoscat, recipiat, promulget, commendet suis omnibus: & hoc testimonium esse verum, atque ab omnibus suscipi oportere dicimus. Non ergo Ecclesiae testimonium respuimus, vt de nobis Papistae mentiuntur, sed amplectimur. Sed negamus nos tantum ob illam Ecclesiae commendationem Scripturis fidem adhibere. Esse enim dicimus certius ac illustrius testimonium, quo nobis persuadeatur hos libros sacros esse, testimonium nempe internum Spiritus sancti, sine quo Ecclesiae commendatio nullius apud nos ponderis aut momenti futura esset. Iniutiosi igitur nobis sunt Papistae, dum affirmant nos Ecclesiae authoritatem reijcere, ac nihili aestimare. Nos enim Ecclesiae testimonium libenter amplectimur, eiusque authoritatem admittimus; sed affirmamus longe aliud certius, & verius, & augustius testimonium esse, quam Ecclesiae. Summa nostrae sententiae est, esse Scripturam αυτυπςον, id est, ex se suam omnem authoritatem & fidem habere, esse agnoscendam, esse recipiendam, non tantum quia Ecclesia sicstatuit & iussit, sed quia a Deo prodiit: prodiisse autem a Deo, non ab Ecclesia, sed ex Spiritu sancto, certo intelligi. Ecclesiam vero intelligimus, non vtilli, Pastores, Episcopos, Concilia, Papam; sed totam fidelium multitudinem. Ea enimdidicit ex Spiritu sancto, hanc Scripturam esse sacram, hos libros esse divinos. Hanc persuasionem Spiritus fanctus in omnium fidelium mentibus consignavit. Status igitur Controversiae est, Utrum credendum sit, has Scripturas, quas habemus, sacras ac Canonicas esse, tantummodo propter Ecclesiae testimonium, an potius propter internam Spiritus Sancti persuasionem: quae facit vt quemadmodum Scriptura est in se Canonica atque authentica, sic nobis quoque videatur, & sine qua testimonium Ecclesiae mutum atque invalidum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1