Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 6
respondetur, SEquitur iam quartum eius argumentum, quod Lib. 9. cap. 7. traDctatur, & est huiusmodi: Libri secundi generis Apoctyphi, ideo non sunt pro divinis habiti, quia Ecclesia eos nunquam approbare voluit: Ergo totum hoc negotium. (de recipiendis nimirum: & rejiciendis libris) pendet ex authoritate & iudicio Ecclesiae. Secundigeneris Apocryphos vocat, qui vel ab haereticis, vel a Philosophis, vel ab aliis, subApostolorum nomine, editi sunt; cuiusmodi fuerunt Apoc alypsis Pauli, Evangelium ludae Iscariotae, Evangelium Thomae, Evangelium Mathiae, Evangelium Andreae, & Evangelium, Detri, quae a Philosophis edita fuisse testatur Innocent. 1. Papa, Epist. tertia. Hos libros (inquit Stapleto: nus) Ecclesia rejecit, ac repudiavit: Ergo pertinet ad Ecclesiam de libris Canonicis statuere, & certum Scripturarum Canonem consignane. ρ spondeo, hoc argumentum nihil confirmare, idque tribus de causis. H ma, Quia nos supra concessimus, ad officium atque adeo ad authoritatem Ecclesiae pertinere, vt libros veros & genuinos ab adulterinis distinguat Habet enim Spiritum Dei, quo edocta vocem sponsi sui audit, & eius doctrinam agnoscit. Idem enim Spiritus, quo illi libri scripti sunt, adhucin Ecclesia residet, licet non eadem semper mensura. Hoc ergo totum concedimus: sed quaerimus num ergo sequatur, nos nullo alio κριmριο iudicare posse, hos libros improbandos & respuendos esse, nisi quod Ecclesia eos non esse Canonicos indicaverit? Quis tam dissolute atque inepte concluderet, qui se legitimis argumentis causam obtinere posse confideret? Nos quidem alia esse dicimus argumenta Doceant enim illi quibus argumentis Ecclesia inducta hos libros supposititios iudicaret, & egorespondebo nos etiamiisdem argumentis induci posse vt idem iudicemus. Secunda, Nos concedimus contra haereticos, ab Ecclesiae authoritate & consensu argumentum sumi posse, vt quia scilicet tota Ecclesiahos libros rejecit, ideo eos merito rejiciendos esse fateamur. Quis enim tam audax atque impudens est, quem non Ecclesiae Catholicae authoritas magnopere permoveat? Ea hos libros vidit & examinavit, & melius deillis iudicare potest, quam privatus quisquam, quia maiorem & ampliorem copiam Spiritus sancti ac iudicij habet: ea libros aliquos tanto iudicio ac consilio reiecit, nos eos retinere, nulla ratione freti, non debemus. Hoc igitur argumentum contra haereticos valet plurimum, & haeretici: valde illo premivrgerique possunt, nec haeretici tantum, verum & alij etiam Adversarij, qui volunt vel recipere supposititios, vel vere Canonicos respuere. Atque hoc quidem argumento Patres saepe vsi sunt, nunquam tamen dixerunt totum hoc ex Ecclesiae authoritate pendere, aut hoc vel solum argumentum, vel maximum esse, quo haeretici atque alij Adversarii, de libris his male sentientes, redarguantur: sed alia praetereaargumenta esse graviora concedunt. Immo quidam etiam ex his ipsis Patribus, quos Stapletonus commemorat, aliis hac in re argumentis vsi sunt, vt postea patebit. Tertia, Illi igitur Patres, qui hoc argumento vsi sunt, quod ab Ecclesiae authoritate sumitur, non reiecerunt hos libros Apocryphos secundi generis, propter suam dunt axat authoritatem, & propter externum tantum Ecclesiae iudicium, quasi in foro aliquo habitum, sed propter alia argumenta, quae ex ipsis libris petita ac desumpta sunt. Habebant enim illi libri apertos errores, & prava dogmata, ex quibus Ecclesia facile iudicare potuit, eos supposititios plane ac commentitios, non vere Canonicos libros fuisse. Hoc ipsorum Patrum testimonio constat, quos Stapletonus hac in causa pro se affert, Eusebii nimirum & Augustini.
Eusebius enim Lib. 32. & cap. 25. in Graeco codice, verba faciens de Evangelio Thomae, Petri, Mathiae, & reliquis Apocryphis secundi generis, in fine causam exponit, quate hi libri sint ab Ecclesia rejecti, huiusmodi verbis: Ipsa dictio, character, & phrasis non sunt Apostolica; ipsum institutum multum dissidet ab orthodoxa religione ac doctrina; ac proinde merito, tanquam spurij libri & haereticorum figmenta, rejiciuntur. Praestat loquentem ipsum audire Eusebium: Iloρρν δε ωυ κιο τ φρασεως ωρα τοηθοσ τοθτσολικον ενθραηει χαρακιρ, στε γνωμη, κι τασ αν αυτοις φερομηνον, ωροριρεσιν, πειςον υσον τ ἀληδεσ ὀρθοδυζιας ἀπαδεσα, ὅη δα αιρετικον αυορον ἀνα¬ λασματα τθλχανσ σαρασ παρισηην: ὀθεναφ εν νοθοις αυτα κατάτακλον, αλλ ως ἀτο¬ τa πάθτη κι δινεθη σροειτηιον. Atque hic observanda nobis Stapletoni fides est: voluit ille ex Eusebij tessimonio probare, rejiciendos esse hos libros, ob nullam aliam causam, nisi quia eos Ecclesiareiecit, & citat locumex hoc ipso capite verbis proxime praecedentibus, que sunt huiusmodi. emo ex scriptoribus Ecclesiasticis dignatus est usquam in suis scriptis hos libros in memoriam redigere: atque ibi Eusebijtestimonium interrumpit: Statime vero superiora verba subsequuntur, quae quoniam contra illum faciebant, prorsus omisit. Illis enim verbis Eusebius, praeter Ecclesiae testimonium, tradit duobus alijs modis & indiciis intelligi posse hos libros Canonicos non esse: Primo, τῳ χαρακτηρετ φώσεως, ex phrasi & charactere, quia nunquamita scripserunt, nunquam ita loquuti sunt Apostoli. Unde apparet, ex Eusebij sententia, phrasin etiam esse Canonicorum librorum indicem. Secundo, τη γυώμν καιτν ωροαιριση, ex sententia & instituto, hoc est, ex ipso genere doctrinae his libris tradite, quae dici non potest (inquit Eusebius) quantum a sana doctrina & ab Orthodoxa religione dissentiat, adeo vt non tantum non recipiendi, sed tanquam impuri & scelerati foetus haereticorum, repudiandi & detestandi sint. At Stapletonus nobis persuadere vult, hos libros nullo alio nomine rejici debuisse, quam quia Ecclesia cos rejecit. Praeterea, idem Eusebius eodem libro, cap. 32. disputationem Petri cum Appione obeam causam rejicit, quod puram illam & synceram Apostolicae orthodoxaeque doctrinae notam minime retineret. Oυδeγί (in quit) καθαρον ἐτοσελικῆς ὀρθρώοζιας θποοζει τ χαρακτῆρα: quasi diceret, manifestum est hanc disputationem nullius Apostoli fuisse, cum fidei, ac praedicationis Apostolicae recta genuinaque nota careat: non congruit cum doctrina Detri, igitur Petro falso ascribitur.
Atque haec de Eusebij testimonio. Nunc ad Augustinum accedo, quid certe nunquam ita scripsit, vteum Stapletonus scripsisse affirmat, sed lone ge aliter. Non enim ait hos libros pro Apocryphis habitos fuisse, propter eait duntaxat causam, quod sic Ecclesia senserit ac nidic arit; sed quia pleni mendaciorum fuerint, multaque in se impia & falsa habuerint. Nam in tractat. 98. in lohannem, mentionem faciens Apoc alypseωs Pauli, ait ab Ecclesia receptam non esse: sed quareynum quia eam aut recipere, aut non recipere, in solius Ecclesiae iudicio positum fuit? Nequa¬ quam: sed quia conficta fuit a vanis quibusdam hominibus, & quia plenafuit fabulis. Quid autem? librumne a vanis hominibus confictum, & fabularum etiam plenum, nulla alia ratione reiicimus, quam propter Ecclesiae testimonium? imo quia talis est. Nam certe ob eandem causam, ob quam reiecit Ecclesia, nobis quoque talem librum rejicere necesset est. Idem etiam Augustinus, Lib. 225. contra Faustum Manichaeum, cap. 79. ait, Manichaeos lepere libros quosdam a sutoribus fabularum conscriptos: intelligit vero Evangelium Mathiae, Andreae, Petri, & reliquos illos libros, quos antea Stapletonus nominavit. Non sunt ergo his libri olim ab Ecclesia recepti, quia fabulis pleni fuerunt, non tantum quia eos Ecclesia repudiare voluit. Idem praeterea Augustinus, Lib. 1. cap. 1. de consensu Evangelistarum disputat, quare, cum tam multi de rebus gestis & doctrina tum Christi tum Apostolorum scripserunt, quatuor tantum Evangelia & Acta Apostolorum recepta sint, reliqui vero libri non sint recepti: & duas causas reddit: Primam, Quia illi homines, qui istos libros scripserunt, non erant eiusmodi, vt Ecclesia eos fide dignos iudicaret, hoc est, non fuerunt extraordinarijs Spiritus sancti donis pornati, & ad hanc rem instructi, sicut ij omnes esse debent, qui sacra ac divina scribunt. Secundam. Quia non ea fide scripserunt, qua reliqui, sed nonnulla scripserunt, quae a fide Catholica & doctrinae Apostolicae regula discrepant & dissentiunt. Ergo Patres ipsi concedunt, alia esse argumenta, quibus hi libri rejiciantur, praeter solam Ecclesiae authoritatem. Quod ad Acta vero Apostolorum attinet, scribit eodem loco Augustinus, nullos alios ea fide scripsisse, qua scripsit Lucas, ac proinde huius solius librum receptum esse. Quid dici apertius potuit? pugnabant hi libricum regula atque analogia fidei, ergo recipiendi non erant, nec eos recipere Ecclesia potuit, nec ei aliter facere, quam tales libros rejicere ac damnare, licuit. Quemadmodum autem illos libros olim Ecclesia propter hanc causam repudiavit, sic eosdem quoque nos, si nunc remanerent, hoc ipso nomine respueremus atque damnatemus. Atque de quarto Stapletoni argumento hactenus: iam restat vt ad quintum eius argumentum accedamus.
On this page