Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 7
CAPVT SEPTIMVM. τι qεό τεροηηεικν αd τοθεησηη τηεεῖζετονηm, qεδη pνοbnε εοnηηαν vulgatau lauam Editiuem esse authenti: cam.
Einceps disserendum est de huius vulgatae Editionis authoritate, in quo istius controversiae status praecipue versatur. Adversarij. Scripturam authenticam non in Hebraeis Graecisque fontibus, sed invulgata Latina versione constituunt: Nos vero contra, authenticam & θειτρα¬ σον Scripturam esse dicimus, non hanc Latinam, sed Hebraicam veteris Testamenti, & novi Graecam Editionem. Adversariorum primum argumenta diluemus, deinde nostra proferemus. De hac quaestione multiPapistae scripserunt, magnosque & multos libros ediderunt. Eorum diligentiam Bellarminus sibi imitandam proposuit, eandemque rem his argumentis comprobare aggreditur.
Primum argumentum sic instituit: Pet annos fere mille, hoc est, a tempore Gregorii Magni, omnis Latina Ecclesia vsa est hac vna Latina editione. Ecclesiam autem octingentis totis vel nongentis annis germana Scripturae interpretatione caruisse, atque in iis quae ad fidem ac religionem pertinent, errores interpretis, nescio cuius, pro verbo Dei coluisse, absurdum est, cum Apostolus 1. Tim. 3. Ecclesiam esse columnam & firmamentum veritatis dixerit. Hoc Bellarminus ait esse argumentum Concilii Tridentini, eodemque Canus vsus est, Lib. 2. cap. 13. Res pondeo primum, Totam Ecclesiam non fuisse hoc omni tempore Latinam. Erant enim multae, eaeque frequentissimae Graecorum aliorumque Ecclesiae. Etsi ergo Ecclesia Latina erravisset, tamen totam Christi Ecclesiam in ertore illo tam diuturno permansisse non sequeretur. Secundo, Ecclesia falli potest in locorum quorundam versione, vt interim non desinat esse vera Ecclesia. Hoc enim non evertit Ecclesiam, si forte locus aliquis Scripturae parum idonee conversus fuerit, & haec Romana Ecclesia, si nullos alios, praeterquam hanc vitiosam Transiationem, errores haberet, hancque Latinam suam Scripturam recte pieque intelligeret, posset Ecclesia esse Christi. Sunt enim in hac Latina Editione salva fidei fundamenta, si non vbique, at in multis omnino locis. Verum. ea, praeterquam quod versionem vitiosam pro Scriptura authentica recipit ac defendit, etiam quae in ea aut bene aut tolerabiliter versa sunt, suis expositionibus contaminat. Tertio, si hoc esset tam necessarium, vt Latina Ecclesia Latinam authenticam versionem haberet, cui non minus fidei, quam fontibus, esset tribuendum, tum id semper in Ecclesia Latina valuisset, non modo post Gregorium, sed etiam ante Gregorij tempora. At fuisse multas in Ecclesia Latina ante Gregorium versiones Latinas, non vnam aliquam authenticam, ostendimus: & post Gregorium nullo vnquam Ecclesiae decreto cautum fuit, vt haec Latina esset authentica, priusquam hoc Concilij Tridentini decretum prodiit. Quarto, non probat Bellarminus Ecclesiam Latinam a tempore Gregorij hac vna Editione vsam esse. Nam Isidorus, qui post Gregorium vixit, Lib. 6. cap. 5. Etymol. ait Hieronymi versionem caeteris merito anceponi. Erant ergo aliae versiones praeterquam Hieronymi, etsi hanc fuisse purissimam ac praestantissimam faretur. Tum etiam interpretes & tractatores non semper soliti sunt, ne quidem post Gregorium, sic verba Scripturae recitare, quemadmodum in hac Editione nunc leguntur, quod ex Beda, & Gilda, & aliis authoribus manifestum est, qui post Gregorium in Ecclesia floruerunt. Quinto, quod ad Apostoli locum attinet, eum post suo loco explicabimus.
Secundum argumentum sumit ex testimoniis veterum. Nam haec versio aut Itala est, quam laudat Augustinus, aut Hieronymi, quam Damasus, & Augustinus, & Gregorius, & Isidorus, & Rabanus, & Bernardus, & alij probant & sequuntur. Nec Latini modo probant, sed & Graeci, qui quaedam volumina ab Hieronymo versa ex Hebraeo in Latinum; ex Latino verterunt in Graecum, vt Hieronymus testatur, Lib. 2. contra Ruffin. & in Catal. in Sophronio. Respondeo primum, hoc argumentum nihil concludere. Quid enim si illi authores hanc versionem laudant atque probant? Num proinde hanc vnam esse authenticam, aut ipsis fontibus praeferendam sequitur? Nihil omnino minus. Laudant illi quidem, & merito: sed tamen huic fontes ipsos semper praeponunt: ipse etiam Hieronymus suam versionem ad fontes exegit, atque ex fontibus iudicari voluit, Augustinus multis verbis laudat eam interpretatio¬ nem, quam Septuaginta ediderunt, quemadmodum ante ostendimus. Num inde Adversarij concludent illam interpretationem esse authenticam? At illam hodie non magni faciunt: quorsum ergo attinet, quod Hieronymi versionem esse ab Augustino aliisque Patribus laudatam commemorant? quae certe nunquam sic laudata fuit, quin ei semper& fontes praeponerentur, & illa etiam Septuaginta seniorum interpretatio laudabilior videretur. Itaque laudatur vt trassatio elaborata, aliisque Latinis versionibus prefertur, non pro Scriptura authentica suscipi iubetur. Isidorus, L. 6. c. 5. Etymol. Cuius (inquit) interpretatiomerito caeteris anteponitur. Caeteris nimirum interpretationibus, non ipsis fontibus. Secundo, Quod sibi sumit hanc esse aut Itala, aut Hieronymianam; non constat. Sunt, qui illam aut Aquilae esse, aut Symmachi, aut Theodotionis factam Latinam arbitrentur: non esse Hieronymi puram, eae rationes evincunt, quas supra adduximus. Argumentum igitur omni modo vitiosum est.
Tertium argumentum: Hebraei Scrinturam in sua lingua authenticam habuerunt, & Graeci in sua, id est, Testamentum vetus ex versione Septuaginta, & novi Testamenti ipsos fontes: ergo aequum fuit, vt Latinaquoque Ecclesia haberet in sua lingua authenticam Scripturam. Respordeo, primo, Quod versionem Septuaginta authenticam facit, quomodo intelligit? Siccine, vt illi Latinam suam faciunt authenticam? At hoc falsum est. Nam Augustinus, qui Septuaginta interpretationi plurimum detulit, illam tamen esse ex fontibus emendandam censuit. Suam vero Latinam Papistae per se authenticam habendam, nec ad fontes examinandam esse contendunt. At hoc modo nulla vnquam Transsatio vel fuit authentica, vel esse potuit. Semper enim Transsiationes Scripturarum ad primos Scripturarum fontes revocandae sunt, & si cum illis congruunt, recipiendae; si discrepant, corrigendae. Illa duntaxat Scriptura, quam Prophetae, Apostoli, atque Evangelistae, θεοπνίυςως conscripserunt, est omni modo ἀυτυπςον & αυθεντκή. Deinde, si fuit olim Authentica, quando tandem in non anthenticam mutata est? saltem in Psalmis erit adhuc authentica, cum illi Latinam suam versionem Psalmorum non aliunde, quam ex Graec a illorum Septuaginta habeant. Etiam in aliis quoque libris erit authentica, cum ex commentariis Graecorum eandem fere nunc esse constet, quae olim fuerit. Secundo, quomodo hoc argumentum se quitur? Deus voluit verbum suum Scripturamque authenticam Hebraice & Graece conscribi: ergo etiam Latine. Fontes authentici Scripturae veteris Testamenti Hebraice extant, & novi Graece: hinc non magis sequitur, Ecclesiam Latinam oportete versionem Latinam authenticam, habere, quam Gallicana, aut Italicam, aut Armenicam Ecclesiam oportet. suas habere vernaculas authenticas versiones. Si dabit singulis Ecclesiis singulas esse authenticas necessarias versiones, quid si istae versiones forte discrepenti (quod facile quidem evenire potest ) possunt: ne omnes authenticae esse, & inter se tamen dissentire? Sin vero non omnibus Ecclesiis authenticas versiones tribuet, quare tandem quod Latinae Ecclesiae necessatium esse defendit, id in alus Ecclesiis nullum habere locum, statuet? Et nonne Graecorum Ecclesiae possunt hodie suam similiter authenticam Scripturam vendicare? Tertio: Nescio quam vere suam Ecclesiam Latinam appellent Non enim Latine nunc loquitur, nec interillos quisquam Latine intelligit, nisi qui linguam illam a magistro didicerit. Olim & erat, & dicebatur Latina: nunc vero nec est Latina, nec proinde Latina dici vere potest, nisi quia Latinis sacris ipsa non Latina absurde vtitur.
Quartum argumentum: Fieri potest, vt in Conciliis generalibus aut paucissimi, aut nulli, vel Hebraice, vel Graece intelligant. Sic Riffinus Lib. 10. Hist. cap. 21, nullum Episcopum in Concilio Ariminensi inventum esse scribit, qui sciret, quid sibi vellet ἐαοισος. Male autem Ecclesiae provisum esset, si non intelligeret Scripturam authenticam. Aes pondeo: primo, Ex Praesulum & Episcoporum ignorantia, sumi argumentum contra authoritatem aut necessitatem fontium, absurdum est. Secundo, Nullum fuit generale Concilium, in quo non aliqui inveniri possent, qui Scripturas in suis fontibus intelligerent. Necesse vero non est, vtomnes, qui Scripturas intelligunt, linguas etiam illas teneant, quibus eae primum conscriptae fuerunt. Vera quidem Ecclesia multos semper habuit, atque adhuc habet, linguarum peritissimos. Ad ipsorum Concilia qui venerint, nostra nihil interest. Sed veniunt multi, qui nec Hebraice quidem, nec Graece, immo etiam forsan nec Latine norunt. Tertio, nullum in Concilio Ariminensi inventum esse, qui quid sibi ἐμοεσιος vellet, intelligeret, falsum est. Nam aderant multi ex Graecia Episcopi, qui linguam Graecam optime norant: sed qui vim verbi penitus cognitam haberent, forte non multi inter illos erant. Itaque sub illo vocabulo latere aliquid pravum suspicantes, δμοεσιον imprudenter repudiarunt, & damnarunt. Sed hoc iis evenire potest, qui linguas optime quidem intelligunt.
Quintum argumentum: Sequeretur omnes homines, qui non sunt periti Hebraicae & Graecae linguae, semper in Scripturis legendis deberet esse dubios, an veram Scripturam legant. Hoc argumentum Bellarmi¬ nus in Editione Sartoriana praetermisit: postea enim forsan non probavit. Et vero nihil omnino ad Latinae versionis confirmandam authoritatem facit. Sed Respondeo: primo, consulte facturam Ecclesiam, si non cuivis edere pro arbitratu suo novam versionempermiserit, & versiones esse, quam fieri potest, synceras ac fideles curaverit. Secundo, homines linguarum imperiti, etsi non de singulis lecis iudicare possunt, num omnia recte versa sint; tamendoctrinam agnoscunt & approbant, edocti a Spiritu sancto. Tertio, hoc argumentum nihilo magis Latinam esse authenticam arguit, quam vllam aliam. Nam illi vernaculas versiones populis certa quadam cautione permittunt. Illi ergo, qui indocti atque illiterati sunt, vnde se veram Scripturam legere intelligent? Rhemensium illam Anglicanam versionem, quam apud nos iδῶτ legunt, si quid hoc argumentum valeat, nunquam certi esse possunt, veram a se Scripturam legi. Sed hoc suum Bellarminus argumentum ipse abiudicavit.
Vltimum argumentum: Haeretici, qui antiquam Editionem contemnunt, diversas & interse dissentientes Editiones cudunt: vt Lutherus in Libro contra Zuinglium dixerit, si mundus steterit, iterum esse nec essarilum, vt propter diversas Scripturae interpretationes, Conciliorum decreta recipiamus. Respondeo: primo, cuiusmodi argumentum hoc est? Haereticorum sunt diversae & discrepantes Editiones: ergo Latina vetus Editio est authentica. Secundo, Non nos probamus discrepantes Editiones atque versiones. Teruo, Nullam nos Editionem nisi Hebraicam in vetere, & Graecam in novo Testamento authenticam facimus. Transsationes, si conveniunt, probamus; si discrepant, reiicimus. Quarto, quod attinet ad Lutherum, num ita dixerit, nescio: hoc de illo maledicus Coclaeus affirmavit. Res nullius est momenti. Et Bellarmini argumentahuiusmodi fuerunt.
Melchior vero Canus, lib. 2. cap. 13. aliis quibusdam in hac causa vsus est, sed ea forsan nimis futilia visa sunt Iesuitae. Cuiusmodi illad est, quod tamen Canus egregium videri voluit: Scholasticos Theologos hanc solam sequutos esse, & haereticae pravitatis inquisitores solere ex hac haereticos convincere & condemnate. Respordeo: primo, Theologos illos; quos Scholasticos vocat, multa sane absurdissime ex Latina Editione vulgata conclusisse, quemadmodum ex illorum libris & disputationibus manifestum est. Exempla proferre possem sane plurima. Cantic. 2. 4. vetus interpres transtulit, Ordinavit in me charitatem. Hinc Thomas (credo millies) esse in charitate quendam ordinem, certosque gradus sprobat. Id quidem esse verum, Scripturisque consentaneum, concedo: sed tamen huius loci ac testimonij nulla authoritate comprobatur. Nam verba erant aliter vertenda, hoc modo: Vexillum eius erga me charitas. Similiter Rom. 13. 2. sic legitur in vulgata, Quae a Deo sunt, ordivata sunt. Hinc idem Thomas Scholasticorum facile princeps, omnia esse a Deo. bene recteque constituta, colligit in multis locis, vt nominatim in prima secundae, q. 102. ait. 1. ex his verbis probat, praecepta ceremonialia; habere causam. Quaestio nimirum praeclare & proposita & conclusa. Nam locus corruptissime versus fuit ab isto interprete. Etenim primum, praetermissum omnino est vocabulum ἔζεστίαι, potestates. Secundo, comma positum est post illud, a Deo, quod anteponi debuit. Tertio, ordinata. legitur, pro ordinatae. Sic illi Theologi saepissime erroribus vulgatae versionis, ad sua commenta confirmanda, audacissime abutuntur.
On this page