Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

1

CAPUIII Zubcefsalaa

2

DE Libris Apoeryphis veteris Testamenti, quos Papistae CanoEnicos esse contendunt, diximus, eosque vere Apocryphos esseconclusimus. Nunc restat vt ad illa Apocrypha veteris Testamenti σ uiτεγμα τα veniamus, quae ab ipsis etiam Papistis Apocrypha judicantur, de quibus nulla est inter nos contentio. Ista tamen proponam breviter, vt quae sint, & cujusmodi, intelligatis. Sunt autem haec: Tertius & quartus liber Esdrae: Tertius & quartus Maccabaeorum, quorum tertius in nonnullis exemplaribus Bibliorum reperitur, quarti Athanasius meminit inSynopsi. His addenda est oratio Manassis post Libros Paralip. posita: Psalmus 151. Appendix Libri lob in Graecis codicibus. Est & praefatiuncula quaedam in Threnos leremiae Apocrypha. Haec omnia in vetere¬ Testamento Apocrypha esse conceduntur, quia non inveniuntur in Hebraeo: nec ponuntur in Canone ab vllo Concilio, aut Pontifice. Quanquam tertius Maccabaeorum in Canone numeratur a Clemente, quem Apostolorum Canones collegisse nonnulli putant, & is suit summus Pontifex: de quo quid respondeant, non inveniunt. Esdrae Liber quartus in cap. 6. ficta quaedam tradit de duobus piscibus Enoch & Leviathan, tantae magnitudinis atque vastitatis, vt eos aquae nullae capere possint. Ejusmodi in his libris multa sunt, quae possunt humanam curiositatem delectare & pascere, sed a sana ac solida doctrina dissentiunt. Quale enim est, quod cap. 4. scribit, animas Iustorum in subterraneis quibusdampiomptuariis servari, donec iustorum numerus impleatur. Tunc illas non posse amplius his locis ac sedibus teneri, quemadmodum vterus foetum non retinet post nonum mensem. Et quod Lib. 4. cap. 24. sacros libros esse perditos in Captivitate narrat, eosque esse ab Esdra, agente in solitudine dies quadraginta, suae integritati restitutos. Nam sit amissi libri fuissent, & ab Esdra de integro conscripti, non Hebraice, sed Chaldaice Scripturae loquerentur, de qua re postea disseremus. Sed haec commenta falsa & incredibilia sunt, atque ab ipsis Papistis respuuntur, qui tamen soliti sunt hujusmodi fabulas admirari & venerari. Sane Genebrardus in sua Chronolog. Anno Mundi3 749. librum hunc vtrunque Canonicum vocat: quod mitum videri possit, quando id non modocum aperta ratione, & communi omnium doctorum opinione pugnat, sed etiam contra Tridentini Concilij authoritatem asseritur. Et rationibusiisdem nititur Genebrardus, quibus supra Bellarminus probare conatus est, Librum Tobiae & Sapientiae cum aliis Canonicum esse. Ostendit enim in illo loco Genebrardus hos libros citari ab antiquis patribus, & Ecclesiam solere aliquid ex istis libris in sacris solemnibus recitare. Quod omnino verum est, quandoquidem in feria tertia Pentecostes, & in solemnibus Martyrum ex quarto Esdrae lectio sumitur: Quare aut hoc argumentum, quo hactenus tam saepe vsus Bellarminus est, non evincit quod institutum fuit, aut hi libri Esdrae simili ratione Canonici erunt, quod tamen Iesuitae minime concedunt, & tanquam vehementerfalsum improbant. Quanquam non solus in hoc errore Genebrardus fuit. Nam etiam Iohannes Benedictus, in principio suorum bibliorum tertium & quartum Esdrae ponit in eorum librorum numero, qui etsi non sunt in Canone Hebraeorum, tamen ab Ecclesia Christiana recipiuntur. Similiter Renatus Benedictus L. 1. C9. Stromat. Biblicorum, tertium & quartum Esdrae in libris Canonicis numerat. Manassis oratio nec in Hebraeo, nec in Graeco legitur: & quanquam pia videtur, tamen quemadmodum defendi illud possit, non satis intelligo, quod ait, Non posuisti poenitentiam iustis, Abrahamo, Isaaco, & lacobo, ius qui tibi non peccaverunt: nisi ista forsan comparate dici comminiscemur. Nam & illi peccaverunt, & poenitentia opus habuerunt.

3

Psalmus 151. in Graecis, non Hebraeis exemplaribus invenitur, continetque gratias Deo post Goliam devictum redditas. Eum Apolinarius transtulit in Metaphrasi sua. Apocryphus vero semper habitus est.

4

Appendix libri lob ab Hieronymo improbatur, quia transsata de Syro sermone, non in Hebraeo inventa fuit: & quia Iob dicitur esse quartus ab Esau, cum fuerit ortus ex stirpe Hux, qui filius fuit Nachor, Sic Hieronymus in quaest. & tradit: in Genes. Etsi in Epistola ad Evagrilum, quaest. 126. ab Esauo illum potius oriundum esse scribit: sed Hebraeis aliter videri affirmat.

5

Haec igitur omnia Papistae esse Apocrypha concedunt: & his ea quo- que adiungere possunt, quae nos Apocrypha esse dicimus. Argumenta. enim non minus valida ac firma sunt contra illa, quam haec, vt intellexistis. Et hinc perspicuum est, non quicquid in illorum Latinis Bibliis legitur, Canonicum esse: multa enim Apocrypha inveniri. Sed hoc modofactum est, vt ista Apocrypha cum Canonicis in eodem volumine conglutinata, fidei plus & authoritatis paulatim obtinerent, ac tandem proCanonicis haberentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15