Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

CAPTTTI

2

CAPUTI RJUnc consequens est, vt de singulis his Apocryphis Scripturis Uparticulatim disseramus. Et primum de ijs, quae in librorum Canonicorum partibus reputantur. Atque hic primo loco ille examinandus liber occurrit, qui vulgo Prophetia Baruch vocatur. Ad huius libri confirmandam authoritatem argumentis quatuor Adversarij vtuntur. Primum est, quia Machabaeorum 2. cap. 2. citatur aliquid ex vitimocap. Baruch. Secundum, Florentinum & Tridentinum Concilium nominatim hunc librum in Canonicis Scripturis ponunt. Tertium, Ecclesia in officiis anniversarijs nonnullas ex hoc libro lectiones sumit. Quartum, Patres multi testimonia ex hoc libro tanquam Canonicoproferunt. Ex his ipsum librum esse vere Canonicum concludit Bellarminus, Lib. 1. cap. 8. Ad haec breviter respondere possumus. Nam argumenta sunt omnino, vt videtis, levia, nec longiorem responsionem. postulant: sic igitur ad singula respondeo.

3

Ad primum: Secundus liber Machabaeorum Apocryphus est, quemadmodum postea necessariis rationibus demonstrabo. Vnus autem li¬ ber Apocryphus non potest alterius Apocryphi libri authoritatem suotestimonio confirmare. Igitur hoc nullum argumentum est. Ad secundum: De illis Concilijs nos minime laboramus. Erant enim Papistica & prorsus Antichristiana. Papistis, permittitur, vt his Concilijs quantum volunt tribuant. Nos tali authoritate vrgeri aut teneri nolumus. Quod tertio loco obiicitur, etsi huius libri partes quasdam Ecclesia legebat, atque adhuc legit, ex eo tamen nequaquam sequitur librum esse genuine proprieque Canonicum. Ostendimus enim supra ex Hieronymo atque alijs Patribus, solitam fuisse olim Ecclesiam legere libros non Canonicos, ad populi in moribus informandis vtilitatem, sed non ad fidei confirmationem. Deinde, quenam illa Ecclesia est, cuius nobis exemplum pro argumento objiciunt? Parum enim apud nos Ecclesiae Romanae consuetudo valet, nedum vt vim in ea tanti argumenti agnoscamus. Ad postremum, fateor a Patribus ex hoc libro nonnulla testimonia citari: addo etiam aliquos in ea opinione fuisse, vt Scripturam hanc esse partem Ieremiae crederent. Et sane liberhic caeteris Apocryphis praeferendus esse videatur. In eo enim omnia, quam in reliquis augustiora, & sacro characteri convenientiora sunt, sive res ipsas consideremus, sive loquendi genus. Tamen liber est Apocryphus, vt audi. etis. Non sequitur autem ista ratio, Aliqui Patres putabant hanc esse partem aliquam Ieremiae; ergo est pars leremiae. Nam illi Patres errabant, vt manifestum est. Nec sequitur, Aliqui Patres ex hoc libro testimonia citabant: ergo Canonicam authoritatem liber habet. Nam testimonia ex alijs etiam libris saepe adducuntur, qui nullo modo pro Canonicis habendi sunt. Iteneus librum Pastoris citat, vt Eusebius, L. 5. C. 8. nisi forsan eum librum in Canonicis Scripturis habuit. Quando enim aliquid ex hoc libro protulit, his verbis vsus est: Recte dixit Scriptura, quae ait: & Eusebius de illo scripsit, ἀποοιιχεδ τυ τοποιμενος χιαριν, Pastoris scripturam suscipit. Atque hoc etiam Nicephorus testatur, Lib. 4. cap. 24. Similiter Athanasius in tertia oratione contra Artianos affert aliquid ex libro Baruch: sed idem etiam in eadem oratione ex 3 Esdrae (quem librum Adversarij Apocryphum esse confitentur) testimonium producit, quo Verbum esse Deum probet. Huius quoque tertii libri Esdrae testimoniis vsus est Cyprianus, Epist. 74. & Augustinus in veteris ac noviTestamenti Quaest. 109. & Lib. 18. de Civit. cap. 36. Et Ambrosius de bono Mortis, cap. 10. vt animos doceat vnam cum corporibus non extingui. Hic tamen liber Esdrae non est Canonicus, vt ipsi Papistae concedunt: sic perspicuum est, causam hoc argumento non concludi. Obiici¬ unt Papistae libros hos Esdrae non citari ab illls Patribus tanquam sacros & Canonicos: at illum librum Baruch vnam cum reliquis sic ab illis citari ac nominari, vt de illis, tanquam vere Canonicis, sentire se declaraverint. Ergo non est horum similis ratio. Respondeo, vocari quidem abillis Scripturas, & Sacras, sed communi quadam appellatione. Non enim plerique intelligebant sic illos libros esse sacros, vtinter eos & reliquos, qui vere Divini & Canonici sunt, ninil interesse iudicarent. Quod de hoc etiam libro Baruch Iohannes Driedo ex primariis Papistis diserte testatur. Sic enim scribit, De Catal. Scripturae Lib. 1. ca. 4. ad difficultatem 4. Sic Cyprianus, eAmbrosius, caeterique Patres citant sententias ex libro Baruch, ex 3. & 4. Esdrae, non tanquam ex Canonicis libris, sed tanquam ex libris continentibus dogmata quaedam piaiuvantia, & non contraria, sed consona potius fidet nostrae. Papistarum objectionem Papista diluit. His enim verbis librum Baruch aut esse Canonicum, aut tanquam Canonicum ab illis Patribus citari negat. Et Melchior Canus sic de eodem hoc libro scribit, Lib. 12. cap 6. Nam vt in secundo libro docuimus, sibellum Baruch non adeo explorate & firmiter in sacrorum numero Ecclesiareposuit, vt aut illum esse sacrum fidei Catholicae veritas expedita sit, aut non esse sacrum, haeresis expedita sit. Libellus ergo iste, sive quilibet alius, qui in quaestionem citra crimen hereseos vocari possit, non efficit certas atque constantes Catholicae fidei veritates. Ex hoc Cani testimonio colligo, primum, hunc libellum Baruch non esse explorate Canonicum. Deinde, negari posse sine haeresi, hunc librum omnino esse Canonicum. Postremo, nullam ex hoc libro sumi posse firmam & constantem fidei catholicae veritatem: quod Apocryphum esse librum hunc omnem evincit, quandoquidem qui liibri Canonici sunt, ij certas fidei Catholicae & constantes veritates efficiunt. Aquinas vero in Comment. in ludam ait, licere ex libro Apocrypho trahere testimonium veritatis. Sic enim ludam Apostolum ex Apocrypho libro Enochi aliquid citavisse, V. 14. Etsi autem minime negonon minus licere ex libro Apocrypho sententiam aliquam citare, quam ex profano, vt Paulus ex Menandro lambum, 1. Cor. 15. 33. ex Arato Hemistichium, Act. 17. 28. ex Epimenide Cretensi heroicum versum citavit, Tit. 1. 12. tamen non puto hanc sententiam quam Iudas recitat, ex Apocrypho libro sumptam esse, quia Iudas ait, ωροερητώσε: ergo tanquam Propheticum testimonium adduxit: nisi forsan sic Prophetae nomen hoc loco vsurpatur, vt quando Paulus Epimenidem Prophetam vocat. Quanquam non illum simpliciter Prophetam, sed Cretensium Prophetam nominat. Satis iam huius libri authoritas convulsa est. Quaero enim quis scripserit? Aut Baruch ipse, aut Ieremias libri author censetur. Sed horum neuter librum scripsit, quod hinc manifestum est, quia liber Graece, non Hebraice scriptus suit, id quod & Hieronymus affirmat, & liber ipse indicat. Hieronymus enim in Praefat. in lerem. ait hunc librum apud Hebraeos nec legi, nec haberi: itaque a se omnino praetermissum esse. Si vero vel ab illo Baruch, vel a leremia ipso scriptus fuisset, Hebraice procul dubio, non Graece prodijsset. Ieremias enim Hebraice loquutus est, & sua vaticinia sermone Hebraico edidit. Baruch vero Ieremiae scriba fuit, & multa ex ore Ieremiae excepta literis mandavit, veIerem. 36. 4. Deinde, phrasis ipsa & dictio Graecanica est, non tam pressa, nervosa, sedata, maiestatis plena, quam sacrae Scripturae stilus esse solet. In Epistola illa leremiae, quae cap. 6. commemoratur, quod scribitur, Eritis ibi generationes septem, ver. 2. novum est, & a phrasi Hebraeorum alienum. Nunquam enim in Hebraicis libris vocabulum illud Generationis isto modo sumitur, vt decem annorum spatium significet, quemadmodum Franciscus lunius recte observavit. Quisquis librum scripsit, Grecus homo fuit, aut Graece scripsit. Ergo nec Baruch fuit, nec aliquis ex numero Prophetarum. Ita efficitur necessaria ratione librum hunc in Apocryphis esse statuendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7