Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

CAPVT DECIMVM TERTIVM. Euylloggu

2

IAM vero ante quam ad nostra argumenta veniam, aliis eius argumentis respondendum est. Quintum igitur argumentum est a testimonio haereticorum, quod procul dubio firmum sit necesse est. Haeretiti (inquit) omnium temporum, Traditiones reiecerunt: ergo qui contemnunt Traditiones, sunt haeretici. Ita fecisse Valentinianum, ita etiam fecisse Marcionem, probat ex Irenaeo, Lib. 3. cap. 2. & Tertulliano, de Praescript. Respondeo: primo, Hoc non confirmat, omnes omnium temporum! haereticos Traditiones rejecisse, quod isti, quos nominat, Traditiones rejecerint. Immo ijdem illi haeretici Traditiones amplexi sunt, vtex eodem Irenaeo & Tertulliano abunde constat. Interim non sequitur hoc argumentum; Omnes haeretici rejecerunt Traditiones; ergo omnes, quirejiciunt Traditiones, sunt haeretici. Socundo: Non est mirum, si Valentinianus & Marcion Traditiones huiusmodi rejicerent, quales Irenaeus intelligit, ex quibus se refelli videbant. Protulit enim Irenaeus Apostolicarum Ecclesiatum Traditionem. Haec vero Traditio nihil aliud fuit, quam Apostolicae doctrinae conservatio & propagatio, per publicum Ecclesiae ministerium. Nec mirum est istos Traditiones contempsisse, qui Scrnpturas nihili faciebant, & se Apostolis sapientiores esse jactabant. Quod ad Cyprianum vero attinet, non ille in hoc erravit, quod consuetudinemrespueret, & ad Scripturam provocaret, (nam in eo laudatur ab Augustino) sed quod opinionem suam Scripturis confirmari posse existimaret, quam Scripturae removent. Nam quod Cyprianus consuetudinem deprecatur, id etiam Gratianus, Dist 8. & 9. comprobat. Subiungit Bellarminus Arianos (ut alios omittam) adsolas Scripturas provocasse. Re¬ spondeo Atiani ad sola verba Scripturae adhaerescebant: nos non ita. Non enim repudiamus verba, quae non occurrunt in Scripturis, modosensus & vis verborum in Scripturis habeatur, quemadmodum saepe responsum. est. Quare Arianos ἐμισον rejicientes damnamus. Quanquam religio & pietas non consistit in vocabulis: vt vere Lutherus dixerit, non fore se haereticum, si verbum ἐμυστον aspernetur, interim de Filio Dei sic sentiat, vtScripturae ti adiderunt.

3

Sextum Bellarmini argumentum sumitur a more omnium Gentium, & primo quidem Iudaeorum. Illos vero suas Traditiones non scriptas habuisse, testatur Origenes in 5: Homil. in Numer. & Hisarius, in Psal. 2. & quidam Anatolius apud Eusebium, Lib. 7. cap. 28. Respondeo: primo, Illud quidem Thalmudicum est & mere Cabalisticum, putare legem fuisse a Mose scriptis traditam, mysteria vero legis ab illo occultata fuisse, & sapientioribus tantum viva voce commendata. Hinc illae ineptissimae δἀτορωπις extiterunt, quas tam saepe Hieronymus & alij Patres imident. Secundo respondeo, ipsum Iesuitam fateri, nonnullos Catholicos in alia sententia esse, Iudaeos scilicet nullas habuisse huiusmodi Traditiones: quanquam ille huic sententiae, non assentitur. Rationes vero cur abhis dissentiat, sunt sevissimae. Prior ratio est, Quia nos supra docuimus ( inquit) non omnia in lege contineri. Respondeo: At te supra nihil docuisse, nos supra docuimus. Culusmodi enim (quaeso) illa sunt, quae non contineri in Scripturis statuebas? Expiationem originalis peccati in foeminis, & in masculis ante octavum diem morientibus. Sic quoque Stapletonus, Lib. 12. cap. 5. cui Bellarminus congruit, vtaccepistis. Sedde his conjectutis respondimus. Stapletonus vero addit, nec fidem Mediatoris Christi usquam scribi intoto vetere Testamento. Quis hoc aequo animo ferat, Christi fidem nusquam in toto vetere Testamento inveniri? Quare ergo Christus Scripturas de se testari affirmat, & Apostoli fidem Christianam ex vetere Testamento confirmabant, & Patres dixerunt novum Testamentum in vetere occultari? Bellarminum huius Stapletonianae sententiae (opinor) puduit: est enim erroris & blasphemiae Iudaicae plena. Alia etiam ratione ductus, illam sententiam improbat: Quia (inquit) post Mosennatum longo tempore populus ille vixit sine lege scripta. Respondeo. Non quidem illico post Mosennatum omnia scripta sunt: sed postquam legem Moses scripsit, non esse omnia scripta doceat. Exod. 24. 3. legimus Mosen enartasse populo omnia verba lehovae. Ergo mysteria illa occultanon celavit. Et Christus semper atque Apostoli ad Scripturas provocant,) Scripturas vrgent, Scripturas explicant: nunquam occultorum horum myste¬ riorum mentionem aliquam faciunt. Praeterea, si huiusmodi essent mysteria occulta, tum potior pars divinae legis fuisset αγραρος; quod nullo modo existimandum est.

4

Sed pergit Bellarminus, & profanas etiam Gentes legibus non scriptis magna ex parte regi, & suas non scriptas consuetudines habere probat ex Thucydide, Aristotele, Lycurgo, Cicerone, & Caesare: praeterta, etiam ex jure Canonico & Civili. Haec omnia testimonia profert: veparem esse vim consuetudinum ac legum scriptarum ostendat. Respondeo: primo, Ecclesia non eo modo gubernatur, quo Respublicae profanae. Leges quidem politicae non possunt de rebus singulis cavere, & particulana quaeque complecti: ergo consuetudines necessario requiruntur, quae vimi legis habeant. At Deo facile fuit omnia ad salutem necessaria in Scripturis tradere. Nec tamen in Republica semper valet consuetudo. Ciceto ait in libro de claris oratoribus: Non est utendum pravissima consuetudinis regula. Et Demosthenes etiam alicubi scribit, non ita faciendum esse, quemadmodum saepe fieri solet, sed quem admodum fieri oportet: & at γιγονε πολλακισ, αλν ως ωροσίκει γιγνε. Tertullianus rectissime, in librode velandis virginibus, ait: Quodcunque contra veritatem sapit, haeresis est, etiam vetus consuetudo. Ergo vetus consuetudo non valet in religione: at infepublica magnum pondus habet. Et eodem loco ait: Christus se veruatem, non consuetudinem, coonominavit. Quod vero ad jus Canonicum attinet, vide Gratianum, Distinct. 8. vbi ex Cypriano, & Augustino, & Gregorio, probat consuetudini contra veritatem nihil tribuendum esse. Secundo, Aliud quoque discrimen est. Nam in rebus politicis, quae ad istam vitam pertinent, homines lumen quoddam rationis habent, & quid facto opus sit intelligunt: at in religione, rebusque spectantibus ad fidem, caeci sunt natura, nec possunt sine legibus verbisque divinis Deum. rite colere, aut ad vitam pervenire. Quare nullo modo sibi relinquendi. sunt, sed ad certas descriptasque leges astringendi.

5

Septimum Iesuitae argumentum sumitur a dignitate & privilegio Ecclesiae. Ecclesia (inquit) est columna veritatis, sponsa Christi, &c. At nullum haberet tale privilegium, si omnia scripta essent, & aperte scnptsqua tum omnes etiam haeretici, pagani, Iudaei non minus de mustemsfidei nostrae intelligerent, quam nos ipsi, & tum etiam falsum esset illud Itenaei, Lib. 3. Cap. 4. Apostolos in Ecclesiam, tanquam in depositoriumdives, plenissime omnia contulisse, quae sunt veritatis. Respondeo primo, Fateor Ecclesiam esse columnam veritatis, esse sponsam Christi, esse consciam secretorum Dei: sed affirmo haec & alia Ecclesiae encomia ad electos tantum & fideles pertinere, non ad totam multitudinem eorum, qui Christianam religionem, & externum Dei cultum profitentur: non enim hi omnes aliquam habent cum Christo necessitudinem. Secundo, respondeo Scripturae scientiam & intelligentiam duplicem esse, alteram literae, alteram Spiritus. Quod ad priorem scientiam attinet, nullum est Ecclesiae privilegium. Nam & impij possunt hanc scientiam assequi, aeque ac pij: neque Papistae ipsi dicent, omnes suos doctissimos Episcopos, & Pontifices, & magistros Scholasticos fuisse viva Ecclesiae membra, & vera pietate praeditos: quos tamen, quod ad scientiam literae attinet, fuisse statuunt Scripturarum peritissimos. Imo ipse quoque Diabolus, qui omnes homines nequitia, omnes etiam hac scientia superat. Quod vero attinet ad alteram illam scientiam, quae est Spiritus, Ecclesia maximum privilegium habet: intelligo vero coetum electorum. Illi enim soli θεοSί¬ ζακτον sunt, illi soli recte Scripturas intelligunt: reliqui vero audientes non audiunt, videntes non vident, legentes non intelligunt. Luc. 8. 10. Christus Discipulis suis ait, Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, id est fidelibus, reliquis autem per parabolas loquor, vi videntes non videant, & audientes non intelligant. Et I. Cor. 2. 14. Paulus ait; Homo dυχικoς non percipit ea quae sunt Dei, quales pesse esse, & fuisse etiam antistites multos, ipsi negare non possunt.

6

Octavum Iesuitae argumentum sumitur ex dignitate multorum mysteriorum. Mysteria multa nostrae religionis (inquit Bellarminus) sunt eiusmodi, vt silentium requitant: alioqui essent omnibus nota; quod fieri non debet. Hoc autem fiet, si scribantur: ergo non scribuntur omnia. Sed que mysteria intelligat, videamus. Primo (inquit) nos non admittimus ad sacrificium Missae quenquam, nisi baptizatum. Respondeo. Quasi vero nos illorum Missas moremur, vel quid ipsi faciant in Missis suis curemus. De his quidem nugis fateor nihil vel Christum, vel Apostolos scripsisse. At ipsa Christi Eucharistia a tribus Evangelistis conscripta est, Matthaeo, Marco, Luca, & a Paulo etiam Apostolo. Quid? ergone illi insipientes, qui haec scripserintrimo illi sapientes, & inepti Adversarij, qui aliter sentiunt. Deinde, vtitur Iesuita huiusmodi argumento: Christus parabolas seorsim discipulis interpretabatur, Luc. 8. Ergo, &c. Respondeo: Nos quoque similiter dicimus, non intelligi ab omnibus Scripturas, sed tamen proponendas esse omnibus. Sic parabolas Christus omnibus proposuit, licet discipulis tantum exposuit. Vera enim Scripturae interpretatio electis tantum & fidelibus concessa est. Tertio, argumentatur Iesuita, ex 1. Cor. 2. 6. Sapientiam loquimur inter perfectos; Ergo non omnia (inquit) sunt omnibus enarranda, sed perfectis & sapientibus quaedam reservanda sunt. Respondeo: Iam Iesuita indicat aperte se cum haereticis antiquis consentire, ijsque non infimae sortis, sed summis illis quidem ac celeberrimis, Valentino scilicet & Marcione. Isti enim haeretici, vt constat ex Irenaeo, Lib. 3. Cap. 2. hoc eodem testimonio vsi sunt, vt probarent non omnia ex Scripturis petenda esse. Sic Adversarij nosti ijsdem armis ytuntur, quibus olim sceleratissimi haeretici vsi sunt: atque hac in re se nihil minus, quam Catholicos, esse demonstrant. Sed respondeo Valentino, Marcioni, nostroque Bellarmino, Apostolum de rebus ijsdem loqui, quae scriptae sunt, Eadem enim doctrina alijs sana & sapientiae plena videtur, alijs stulta. Sic Christi Evangelium, & ipse etiam Christus, Iudaeis scandalo & offendiculo fuit, Graecis vero stultitiae: at ijs qui electi sunt: ex ludaeis & Graecis (hi enim sunt perfecti & sapientes) potentia Dei fuit, ad salutem. Quarto, ait Bellarminus Patres fere omnes, quando verba faciunt de Eucharistia, & alijs Sacramentis, in hunc modum loqui solere; Norunt fideles, norunt initiati. Respondeo: Fateor quidem haec verba saepius apud Patres inveniri, atque intelligo Patres valde cautos ac solicitos fuisse, ne praeberent occasionem Ethnicis & profanis hominibus tidendi ista sacra mysteria. Noluerunt igitur de his interomnes loqui. Sed non inde sequitur, Sacramentorum institutionem in Scripturis non reperiri. Haec Bellarmini argumenta omnia sunt, iam ad nostra veniamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13