Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 10
QVID? num ista nostri Adversarij improbant? Non omnino: sed J nec omnino recipiunt. Stapletonus, Lib. 11. C.9. ait haec plurimum conducere, sed non firma, non certa esse, non semper valere, & decipi aliquando, qui Scripturas isto modo interpretari volunt: quod ille multis argumentis, contra haec media adductis, persuadere ac demonstrare conatur. Ea nunc breviter, atque ad institutae dispurationis rationem accommodate, diluemus. In illo capite tribus argumentis nostra media labefactat.
Primum est, Nostra haec media subjici mediis, quae ipsi ponunt: ea veto sunt (vt postaudietis) Regula fidei, Praxis Ecclesiae, Batrum consentiens sententia, Conciliorum definita interpretatio. Nisi enim regulae fidei, alijsque medijs a se constitutis conveniant, nec iusta sunt, nec salutaria. Respondeo: primo, & concedo nostra omnia debere ad fidei regulam accommodari, nec ab ea transversum vnguem discedere. Sed quaenam? haec regula est? De hac omni re post dicemus. Interim affirmamus reSgulam fidei non aliam esse, quam perpetuam constantemque Scripturae sententiam, quae in omni interpretatione Scripturae praecipue spectanda: est. Hoc medium nos ipsi posuimus: eique omnes omnium interpretationes debere esse per omnia consentientes dicimus. Quae non sunt cum hac regula coniuncta, pro legitimis non habemus. Sed hanc Regulam St apletonus non vult in Scripturis inclusum esse, vt postea patebis, ubiaetiam plura de hac re respondebo. Secundo, praxin Ecclesiae esseincertam, ac mutabilem, ac saepe vitiosam, Patrum consentientem sententiam, aut Conciliorum definitam interpretationem verbo jactari ac venditari, re nonostendi. Nec Patres interpretantur Scripturas omnes ad vnam eandemque normam, nec Concilia controversias omnos definierunt, & re¬ centiores Patres, ac posteriora Concilia ab antiquioribus multum dissident. Tertio, praxin Ecclesiae, Patrum sententias, Conc iliorum definitiones ad Scripturam exigi debere, non contra. Quare praeposterum est, Scripturas ex illis interpretati, cum illa sint ex Scripturis iudicanda.
Secundum est, Haec nostra esse omnibus haereticis, & Iudaeis, & paganis communia, sua vero Catholicis atque Orthodoxis propria. Respondeo: Si hic sensus sit, omnes his posse mediis vti, agnosco quod positum est in argumento: Nam media interpretandae Scripturae debent eiusmodi esse, vt non sint propria certorum hominum, sed aperta, atque publica. Sin hic sensus sit, haereticos his mediis vtentes posse suas haereses ex Scripturis confirmare, falsissimum est. Atque aut hic sensus est, aut ad rem nihil affert Stapletonus. Sed haeretici si vellent his mediis vti legitime, suas haereses in Scripturis damnari perspicerent, & ludaei ac pagani similiter nostris Scripturis suas impias ac profanas opiniones refutari intelligerent. Si vero sensit Stapletonus, quod videtur, haec media favere haereticis, aut eis aliquid afferre subsidij ad suas partes tuendas, magna indignaque contumelia Scripturas afficit, quasiessent in vlla causa haereticis, quam Catholicis, aequiores. Scripturae vero sunt Catholicorum praesidia ac propugnacula, haereticonim omnium crux atque exitium. Quare medijs illis haeretici vti quidem possunt: sed si legitime vtantur, aut non erunt, qui fuerant, haeretici; aut erunt prorsus αυτρκατακριτοι. Immo si haereticis aliter, quam ex Scripturis, interpretari Scripturas liceret, multo se facilius probabiliusque defenderent, quam vnquamhactenus. facere potuerunt.
Tertium est, Nostra esse humana, sua divina: quia Ecclesia non potest: in fide aut praxi publica errare damnabiliter. Respondeo. Si humana dicuntur, quia iis homines ytuntur, hoc modo esse humana fateor: & sic illorum quoque non alia, quam humana, media sunt. Sin humana ea Stapletonus appellat, quasi in iis nil, nisi industria quaedam humana requiratur, vehementer errat. Nam cum his mediis coniungi nec essano debet magisterium Spiritus sancti, sine quo semper inutilem in Scripturis discendis operam ponemus, Ideo diximus ante omnia precandum esse, vteam inscrutandis Scripturis viam teneamus, quaerectissima sit, vique nobis semper Spiritus sanctus suum lumen ostendat, facemque clarissimam praeferat. Sed Adversatiorum vere humana media sunt. Nam praxis Ecclesiae est consuetudo hominum; Patrum sententia est opiniohominum; Concilij definito est iudicium hominum, Papae decretum. est voluntas hominis, idque vnius. Sed Ecclesia(inquiunt) nonerrat: Pa¬ pa non errat. Utrumque esse falsum, suo loco docebimus. Nos Scriptutam non errare scimus, ideoque eam interpretationem verissimam esse iudicamus, quae cum Scripturis congruit. Quid nobis cum Ecclesiis, aut Conciliis, aut Papis, nisi quae definiunt, Scripturis consentanea esse doceant? Nos Ecclesiam non errare vnde ac cepimus? & quam hanc tandem Ecclesiam esse dicemus? Hic certe nihil invenies, nisi humanum, ac proinde incertum, minimeque tutum,
On this page