Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

CAPUTTTIII Defegiua guρι ζαιρρο

2

SEptimum argumentum habetur Lib. 9e. Cap. 10. vbi alios PaOtres adiungit Augustino, vt probet Canonem Scripturae esse Ecclesiae authoritate consignandum. Sed illi omnes Patres num quid aliud probant, quam Scripturam recipiendam esse, quia ab Ecclesia semper recepta est, & quosdam libros rejiciendos esse, quia Ecclesia semper reiecit? at hoc quidem nos libentissime fatemur. Concedimus enim Ecclesiae authoritatem vnum quidem esse idque bonum argnimentum; sed non continuo sequitur, aut hoc esse vnicum argumentum, aut totam hanc causam ex Ecclesiae authoritate pendere. Possem ergo istaomnia testimonia contemnere ac praeterire tanquam aliena: sed ea tamen paucis attingam, ne de industria aliquid praetermisisse videar. Testimonia vero, quae hoc capite adducit Stapletonus, numero quinque sunt, nempe Theodoreti, Tertulliani, Irenaei, Concilij Toletani primi, & Serapionis Antiocheni Episcopi, de quibus singulis breviter responde amus. Theodoretus in argument. in Epist. ad Hebraeos, contra Arianos, qui illius Epistolae authoritatem negabant, in hunc modum scribit: Oportebat ipsos, etsi nihil aliud, temporis quidem certe diuturmitatem revereri, quohanc Epistolam in Ecclesiis perpetuo legerunt veritatis alumni. Respondeo. Quid hoc quaeso ad nos? nihil plane. Nos enim hanc Epistolam omnireverentia complectendam esse, & argumento ab antiquit ate ducto Adversarios premi coercerique posse concedimus. Sed num quaesoTheodoretus scripsit nihil aliud huic Epistolae authoritatem conciliare, praeter ipsamtemporis antiquitatem? Minime quidem, sed potius contrario plane modo, vtex eius verbis patet: Ait enim, etsinihil aliud esset, ipsatemporis diuturnitate eos moveri debere. Ergo alia fuisse argumentainnuit, praeter antiquitatem temporis, quibus huius Epistolae authoritas confirmari possit. Ac fuit quidem inter haec alia argumenta praecipuum procul dubio ipsa Epistolae doctrina, quam Ecclesia per Spiritum sanctum agnoscit. Quae enim alia afferri possunt? Sic ergo hoc primum, quod Stapletonus affert, testimonium facile ac nullo pene negotio diluitur.

3

Sed segundum fortasse testimonium luculentius est, quod nobis iam proximo in loco est excutiendum. Est vero illud Tertulliani, in Lib. dePraescrip. adversus haereticos, vbi haec verba reperiuntur: Quid Apostoli praedicaverint, praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem Ecclesias, quas ipsi Apostoli condiderunt. Quid dicis inquit Stapletonus) apertius potuit? Respondeo: Fateor quidem verba manifesta esse, sed dico Tertullianum non de Enistolis Apostolorum, sed de doctrina Apostolica loqui. Atque illud quidem ex verbis proxime praec edentibus satis constat. Sic enim scribit: Hanc igitur dirigimus praescriptionem, si Dominus Iesus Christus. Apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores, quam quos Christus instituit, quia nec alius Patrem novit, nisi filius, & cui filius revelavit, & nec alijs videtur revelasse filius, quam Apostolis, quos misit ad praedicandum vtique quod illis revelavit: tum hanc praescriptionem adhibet, nempe doctrinam, quam Apostoli praedicabant, non alia ratione probaridebere, quam per Ecclesias illas, quas illi fundarunt. Quibus quidem verbis non rejicit Tertullianus omnia alia testimonia. Si enim haec eius mens fuisset, sola approbatione Apostolicarum Ecclesiarum constare: nobis Epistolas Apostolicas, tum Spiritus sancti testimonium reiecisset, quod certum est eum nunquam facere voluisse. Quin & hoc stare non posset cum Adversarij defensione. Ille enim in vitimo Cap. huius nonilibri vult Scripturae Canonem ex regula fidei esse consignandum. Ergo praeter Ecclesiae approbationem, vult etiam regulam fidei esse necessariam: est enim regula fidei aliud quiddam ab externo Ecclesiae iudicio. Sed, Tertulliani sententia est, quemadmodum ex verbis sequentibus patet, omnem doctrinam veram esse, quae consentiat ac conspiret cum doctrina Ecclesiarum, quam illae ab Apostolis, Apostoli a Christo acceperunti quae vero non consentiat, eam adulterinam atque falsam esse. Sic enim subiungit: Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam, quae cum illis Eccclesiis Apostolicis matricibus & originalibus fidei conspiret, veritati depu¬ tandam, & id sine dubio tenentem, quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo suscepit: reliquam vero doctrinam de mendacio praeiudicandam. Tantum abest vt hoc tollat testimonium Spiritus sancti, vepotius statuat. Nam Spiritus sanctus est Apostolicae doctrinae iundex. Nihil ergo Ecclesiae tribuit, nisi eam doctrinam teneat Deinde, aliud est doctrinam probari per Ecclesiam, quod ait Fertullianus; aliud recipi duntaxat propter Ecclesiae authoritatem, quod vult Stapletonus. Nos prius concedimus, praesertim de Apostolicis Ecclesus; posterius autem nequaquam. Nam etsi per Ecclesiam cognoscimus doctrinam, tamen iam nos propter Spiritus sancti authoritatem credereipsi Adversarij concedunt, vt post audietis. Ergo Tertullianus cum de sana & Apostolica doctrina loquitur, etsi eam cum Ecclesiarum Apostolic arumfide conspirate debere dicat, non tamen propterea Spiritus sancti testimonium removet.

4

At que haec de Tertulliani testimonio: nunc ad Irenaeum accedo, exquo nonnulla recirat Stapletonus, quae certe perexiguam in se vim habent. Nos enim fatemur cum Irenaeo Ecclesiae authoritatem esse firmam ac compendiariam doctrinae Canonicae demonstrationem, a postetiori nempe, non a prioni: sed negamus hoc esse vnicum ut maximum, aut: firmissimum argumentum. Id ex Irenaeo probare Stupletonus non potuit, Deinde, quando concedit Stapletonus ex Irenaeo, haereticos quasdam Scripturas negantes, per Scripturas, quas ijdem receperunt, refutari, nonne id affirmat, quod nos volumus, Scripturas nempe per Scripturas probari posse, & aliter Scripturas agnosci ac probari, quam perEcclesiae testimonium?

5

Quartum eius testimonium est e Concilio Toletano primo desumptum, in quo Canon 21. est huiusmodi: Si quis dixerit aut crediderit alias Scripturas recipiendas esse, praeter illas quas Ec clesia recepit, anathema sit. Respondeo: Non video quo minus & mihi & piis omnibus liceat his verbis respondere Amen. Nos enim non aliter sentimus, quam inhoc Canone praescribimur, & nullum librum vel recipimus, vel reiicimus, sine Ecclesiae Catholicae testimonio atque exemplo: quare nos ista anathematis denunciatiominime attingit. Sedmitor Stapletonum adeo stupidum fuisse, ut non intelligeret, aut non animadverteret, quam infirmum sit hoc illius argumentum: Nullae Scripturae re cipidebent, quae ab Ecclesia non fuerint receptae & approbatae; Ergo propter Ecclesiae tantum testimonium recipiendae sunt Scripturae: Nullae Scripturae sunt rejiciendae, nisi quas reiecit Ecclesia: ergo Apocryphae Scripturae sunt eotantum nomine reficiendae, quia Ecclesia: eas reiecit. Atque de hoc testimonio satis multa. Sequitur iam quintum & vltimum testimonium, quod est Serapionis: cuiusdam Antiocheni Episcopi, de quo Euseb. 6. Lib. 11. cap. ex Epistola quadam eius: Nos (inquit Serapiom) libros quosdam Apostolorum nomine falso inscriptos recusamus, scientes nos talia non accepisse. Loquitur autem de Evangelio Petri, quod in Ecclesiis quibusdam legebatur. Respondeori Propter falsa multa, quae in illo libro repetiebantur, repudiatus liber a Serapione fuit, vt constat ex verbis subsequentibus: Ergo non propter Ecclesiae tantum authoritatem. Nam hoc loco fraudem Stapletonus, vtsaepe solitus est, insignem adhibuit. Nos (inquit Serapion) librum non recepimus, ώς ἐμτόρα, vt periti atque experti: γνώσκοντες ὕτ τα τοναυταοπε¬ λαθον. Et Eusebius ait illum refut asse τα Xδὼς εν αυτῶ ειρημθία Etat ergo liber mendaciis & falsis nonnullis aspersus. Tum verba quaedam omittit Stapletonus, quae magnam in se vim habent, vt facile cuivis patebit, qui locum ipsum intuebitur. Dicit enim Serapion in fine illius capitis, se plurima, ἐρδο λόγς, sincera in eo libro invenisse, sed quaedam etiam? προσδιεςαληνα, a fide Orthodoxa aliena ac dissentientia, ac proinde librum reiecisse: Nonergo reiecit propter Ecclesiae dunt axat iudicium, dequo nulla hic mentio habetur, sed propter doctrinam etiam in ipso libro traditam Hoc septimum argumentum fuit humanum, ve & sextum etiam, quod proxime praecessit, quae quam levia sint in causis fidei, omnes intelligunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9