Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

CAPVT TERTIVM De haereticis, qui in sacras & canonicas Scripturas sacrilegi fuerunt.

2

SED antequam longius progrediar, necessarium vobis esse existimo, vt veterum quorundam haereticorum amentiam perstringam, qui certas minineque dubias Scripturas e sacro Canone nefarie sustulerunt: & tales sane admodum multi fuerunt, quemadmodum apud Irenaeum, Tertullianum, Epiphanium, Augustinum, aliosque legi¬ mus. Non conabor omnes persequi, sed insigniores vobis recensebo.

3

Primi omnium Sadducaei nullas Scripturas recipiebant, nisi quinque libros Mosis. Qua de causa factum esse multi arbitrantur, Vt Matt. 22. Sadducaeos Christus resurrectionem negantes, Mosaicae scripturae testimonio refutaret. Hos sequutus Simon, Prophetas minime curandos esse dixit, vt testis est Iraeneus, Lib. 1. Cap. 20. Totum vetus Testamentum reijciebant Manichaei, tanquam a deo malo profectum. Duos enim illi Deos impie fingebant, quorum vnus bonus, malus alter esset. Hac de re Epiphanius scribit, Haeres. 66. Sic Saturninus etiam Iudaeorum deum, ideoque vetus Testamentum repudiabat: quemadmodum Irenaeus, Lib. 1. Cap. 22. testatur. Impius Marcion Deum in Lege & Prophetis: annunciatum multis conuitijs affecit, & Christum venisse dixit, vtlegem ac Prophetas, eiusque Dei, qui mundum fecerat, opera dissolveret, vt Iraeneus Lib. 1. Cap. 29. Quos homines furiosos Christus ipse suis verbis diserte refellit, cum ait, se non venisse vt dissolveret legem aut Prophetas, sed vt impleret. Mat. 5. 17. Hanc haeresin Augustinus Cerdonianis quoque tribuit, quos ait spernere Testamentum vetus: Ad Quod vultdeum, Cap. 21. Et Severianis, de quibus scribit, Carnis resurrectionem cumvetere Testamento damnant: eiusdem libri cap. 24. & Quido Carme- lita hanc inter Albanensium haereses numerat. Hanc autem haeresin Epiphanius in eo loco, quem citavi, & Augustinus copiosissime contra Faustum Manichaeum, & contra Aduersatium Legis & Prophetarum, refellunt.

4

Mosis libros Ptolemaitae damnatunt, vt scribit Epiphanius, Haetes. 33.

5

Librum Psalmorum Nicolaitae & Gnostici e Canone sacro eiecerunt, quemadmodum author est Philastrius in Lib. de Haeresib. Cap. 127. Quam haeresin nostris temporibus Anabaptistae renovarunt. Sed hi omnes haeretici clarissima noui Testamenti authoritate redarguuntur.

6

Salomonis libros, praesertim Ecclesiasten, & Canticum (anticorum, multi olim reprobarunt, vt refert Philastrius in Catal. Cap. 132. & 133. quod in illo homines ad voluptates invitare, in hoc amatorios quosdam inter se filiamque Pharaonis sermones narrate Salomon videretur. Sedistos in manifesto & impio opinionis errore fuisse constat. Nam in Ecclesiaste Salomon homines non ad voluptates & illecebras mundi captandas allicit, vt isti putabant, sed potius a voluptatibus deterret, atque ad mundum hunc fastidiendum atque contemnendum divina poratione revocat. Sic enim statim inprincipio exclamat, Qanitas vanitatum, & omnia vanitas. Quibus verbis res islas, quae in mundo ex petuntur, incertas, fluxas, fallaces esse declarat: ex quonecessatio consequitum, amentes illos esse, qui in hisce rebus acquiescunt. Itaque cum contra illos; qui has: voluptates tant avide: prosequuntur: & sese bonis istis, quaecunque sunt, explere cupiunt, toto libro disputaffet, in e xtrema parte faelicitatem, non in hi irebus, ve melti opinantur, sed inverapietate positam esse docet, atque ita concludit, Time Deum, & mandata etus serva, quia hoc est totum hominis: quae est non Epicuri alicuius, sed sanctissimi Prophetae sententia, stultos homines a rerum inanissimarum studioabducentis, atque in veram, piae beataeque vitae viam revocantis. In Cantico verosifuamyxorem laudam Salomon voluisset, tam monstrosis, & absurdis siimlitudinibus & descriptionibus vsus non fuisset. Eam enimequitatui Pharaonis comparat, caput eius Carmelo, oculos piscinis, nasum turri, dentes gregiovium: denique totam vt castra terribilem esse pronunciat. Ista Pharaonis filiae, & Sponsae Salomonis huius non conveniunt. Sunt ergo haec ad alterius cuiusdam Salomonismysticam sponsam referenda, id est, Ecclesiam Christi, cuius cum fuo Sponsosummam fidei amorisque coniunctionem liber hic totus praedicat: id quodomnes qui sano judicio praediti sunt, semper indicarunt. Quod autem contra aliorum omnium librorum morem in hoc libro nomen nullum Dei ponitur, eorum quae Deo in Scripturis vsitate tribuuntur, id non arguit librum minime Canonicum esse. Etsi enim illa nomina in hoc libropraetemittuntur, alia tamen quae sunt eiusdem generis & momenti vsurpantur, qualia sunt, pastoris, fratris, amici, dilecti, Sponsi, que huic sermonimulto magis congrusbant, Ille enim quem his nomisiibus. Sponsa tam saepe appellat, non alius est quam Christus Dei verus silius, & verus ipse Deus.. Anabaptistas impios non moramur hunc librum contumeliose repudiantes: nec Castalionem aliquo modo excusandum esse iudicamus, sit scripsit, quod ei obiiciunt quidam,, librumistum, nihil aliudesse, nisit colloquium Salomoniscumamica quadam sua Sulamitha institutum.

7

Iobi Librum Anabaptistae hodie reiicere atque irtidere dicuntur, & sunt qui scripserint eum ab his haereticis Tragico comodiam Hebraeorum. rappellari: quod illi a Judaeis improbis videntur didicisse. Nam Rabbinisquidam, Talmudicarum fabularum authores hanc fictam historiam esse, &talem nullum ynquam virum extitisse, impudentissime affirmant. Horum impudentia aliis Scripturarum testimoniis convincitur.. Nam apud Ezechielem, 14. 14. Dominus ait, Si tres isti viri essent in medio eius, IVoe, Daniel, Iob. &c. Unde hominem extitisse lobum perspicimus, quales fuisse Noachum & Danielem nulli dubium est. Et Paulus ex hoc libro luculeneum testimonium: citavit, 1. Cor. 3. 19. Quicarpit sapientes in versutia eorum: quae verba apud lobum, 5. 13. Eliphax habuisse legitur. Et huius etiam viri lacobus Apostolus in Epissola sua meminit, lac. 5. 11. Hinc & veram hanc fuisse historiam, & librum ipsum esse canonicum, & qui contra statuunt, pro haereticis tenendos esse liquet. Hieronymus in prooemio commentatiorum suorum in Danielem, refert Porphyrium: Philosophum: scripsisse volumen adversus librumi Danielis. Prophetae nostii, & affirmasse, iquae nunc extant hoc nomine Danielis; ea non ab antiquo illo Propheta, sedia recentiore quodam Daniele, qui AntiochiEpiphanis: tempotibus vixit, edita fuisse: Sed minime curandum est quidampius iste Porphyrius: scripserit, qui scriptur as onmes & religionem ludibrio: habuit: cujus quidem calumniae fuerunt ab Eusebio; & Apollinatio, & Methodio refutatae, ut in eodomloco Hietonymus testatu Et deveterae Festamento hactenusa fueuirs. Novum quoque Testamentum varie olimifuit ab haereticis aliisqueconvulsum. Nam Manichaei nonminus impij & sacrilegi inlibros nor vi Testamenti, quam veteris extiterunt. Nonenim veritr sunt affirmare, libros Apostolorum & Evangelistarum mendaciis refertos esseQuam istorum insaniam & furorem Augustinus inq 2. lib. contra Faustum Manichaeum doctissime refelsit: ai cuns Alij nullum Evangelium praeterquam, Lucae receperunt, & nihil fere: praeterea aliud in novo Testamento, veCerdon& eius discipulus Marcion: de quibus Tertullianus, de Praescript: in fine; Solum Svangelium Lucae, nec tamen totum, recipit Cerdon: eApostoli Paulineque omnes, neque totas Epistolas sumit. Acta Apostolorum & Apocalypsin quasi falsa reiscit: post hunc discipulus ipsius emersit Mancion quidam nominethaeresin Gerdonis adprobare. conatus est. Hi pene omnia in novo Testamento sustulerunt:e

8

Valentiniani nullum Evangelium msi lohannis admisenunt, vt Irenaeus, Libi 3. Cap. 11. quod & de Luthero Papistae affirmant, sed falsissime, vt ipsinorunt.

9

Sadogiani contra, lohannis omnia respuerunt: ob eamque causam hoc nomine appellati funt, propterea quod λόόον, quem Iohanmes in principioEvangelijsui Deum esse praedicat, pro Deo agnoscere noluerunt, vt Epiphanius refert, haeres. 51. quibus ille ob hanc causam talenomen imposuit: ve Ebionaeos eo solo, quod secundum Matthaeum est, Evangelio vsos esse, & Paulum Apostolum, tanquam Apostatam legis, recusasse, Irenaeus scribit, Lib. 1. Cap. 26.

10

Acta Apostolorum Severiani innullo numero habuerunt, vt Eusebius narrat, Lib. 4. Cap. 27.

11

Marcionitae Epistolas ad Timotheum ambas, Epistolam ad Titum, Epistolam ad Hebraeos respuerunt, vt Epiphanius memoriae mandavit, Haeres. 42. Pauli Epistolam ad Philemonem a nonnullis olim pro Canonica receptam non fuisse, testes sunt Chrysostomus, & Hieronymus in prooemio illius Epistolae: quod vt crederent, eo sunt inducti argumento, Apostolum non dixisse ac scripsisse omnialoquente in se Christo, quia humana imbecillitas ferre non potuisset vnum, perpetuo tenorem. dancti Spiritus: & Apostolos quaedam loquutos esse Spiritu humano. Ex quo genere hanc Epistolam esse aiunt, vtpote quae mihil habeat aut dignum Apostolica ac divina authoritate, aut nobis vtile. Quorum opinionem vere ac pulchre. Chrysostomus in argumento: huius Epistolaeremovet, multaque hinc praeclava ac necessaria disci posse docet. Erimam, oportere nos etiam de personis insimis solicitos esse. Secundum, non esse de servis, multo minus de ingenuis desperandum, quantumvis nequissimis & sceleratis. Tertium, non licere cuiquam, ut servum a Domino avellat praetextu religionis. Quartum, nostrum esse vt servorum. nos minime pudeat, modo probi fuerint. Quis nunc inutilem hanc esset nobis Epistoiam dicat, ex qua haec tammulta, aliaque egregia discantur?)I Quare cumhaec Epistola & scripta a Paulo sit, & doctrinam tam excellentem in se habeat, reiici nullo modo potest. Et talis fuit haereticorum de libris divinis sententia, vel potius insania, Fuerunt etiam alij, qui certos novi Testamenti libros, & librorum partes, aut omnino reiecerint, aut in tantam authoritatem minime receperint, quos nihil attinet vobis recensere. Non enim inhis aut commemorandis, aut refutandis, diutius immorandum est iui

12

His vero omnibus nequiores Syrenchfeldiani & Libertinis Scripturas omnes contemnunt, multisque probris afficiunt, & nos non quid Scripturae loquantur, sed quid intus Spiritus dicat & doceat, attendere oportere statuunt. De quibus sic scribitHosius Polonus, in libro de expressoDeiverbo:: Nos ipsas Scripturas facessere iubebimus, & Deum loquentem, potius audiemus, quam vead egena ista elementa nos convertamus. Non oportet legis & Scripturae peritum esse, sed a Deo doctum, Vsanus est labor, qui Scripturis impenditur: Scriptura enim creatura est, & egenum quoddam elemen¬ tum. Hanc immanem haeresin multae scripturae apertissime damnant, Christus ait, Scrutamini Scripturas. Paulus ait, Quae ante scripta sunt, ad nostram doctrinam praescripta sunt, Rom. 15. 4. & alibi, Tota Scriptura divinitus inspirata est, & viilis ad doctrinam, redargutionem, reprehensionem, & institutionem in iustitia. 2. Tim. 3. 16. Et sunt eiusmodi innumera testimonia, quibus Scripturarum authoritas comprobatur, atque istorum blasphemia convincitur, contra quam multa etiam nostri Theologipraeclare scripserunt.

13

Quemadmodum autem istorum haereses, quos memini, a nobis damnandae sunt, ita illorum etiam opiniones nullo modo probandae sunt, qui sacros scriptores quibusdam in locis lapsos esse putant: in qua opinione veteres quosdam olim fuisse Augustinus testis est: contra quos idem Pater verissime defendit, omnem falsitatem abesse ab Evargelistis, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam obliviscendo. de Consens. Euang. Lib. 2. Cap. 12. Itaque Hieronymus non recte sensit, si modo ita sensit, vt Erasmo visus est sentire, Evangelistas labi memoria petuisse. Erasmus quidem ipse statuit nec impium nec absurdum esse, si ita sentiamus, & fieripotuisse concedit, vt Matthaeus in illo loco capitis 27. Ieremiae nomen posuerit pro Zachariae. In quem locum fic Erasmus, Caeterumetiamsi fuisset in nomine duntaxat memoriae lapsus, non opinor quenquam adeo morosum esse oportere, vt ob eam causam totius scripturae sacrae labasceret authoritas. Sed nos non decet esse tam molles atque faciles, vttale aliquid sacris scriptoribus vsuvenire potuisse concedamus. Nam illi sic scripse runt, quemadmodum actia Spiritu sancto fuerunt: vt Petrus ait, 2. Pet. 1. 21. &, Scriptura omnis est diuvinitus inspirata. vt Paulus diserte scribit, 2. Tim. 5. 16. Cum autem in Spiritum sanctum nemo dixerit infirmitatem aliquam cadere posse, falli aut errare sacri scriptores nullo sane modo potuerunt. Itaque hic nos morosos esse convenit, vt talem nullum in Scripturis lapsum inveniri posse statuamus. Nam quicquid Erasmo videatur, verum illud est quod Augustinus Hieronymo respondit, Si mendacium aliquod in Scripturis vel levissimum admittatur, Scripturae authogritatem omnem mox labefactari, ac convelli. Quod igitur Prophetaetoties vsurparunt, Haec dicit Dominus, idipsum quoque Apostolis atque Evangelistis tribuendum est. Quae enim illi scripserunt, hae ceadem illis Spiritus sanctus dictanit: cuius quidem gratia (ut Ambrosius scribit, Libi2. in Lucam) tarda molimina nescit. Itaque nec illud ferendum est, quod Melehior Canus attulit, Lib. 2. cap. 18. ad 6. in explicatione cviusdam difficultatis in Actis Apostolicis, cap. 7.16. vbi Stephanus ait Abrahamum emisse monimentum a filiis Hemor, quando tamen Moses narrat illud a lacobo, non Abrahamo, emptum fuisse monimentum. Canus Stephanum quidem in narranda historia tam longa labipotuisse existimat, sed Lucam minime lapsum esse: quia quae loquurus Stephanus esset, ea fideliter natrauit: Sed ista responsio nodum potius astringit, quam dissolvit. Nam Stephanus non modo plenus fuit Spiritu sancto, sedietiam loquutus esse dicitur per Spiritum sanctum. Act. 6. 10. Nihilo ergo magis labi Stephanus potuit, quam Lucas: quia Spiritus sanctus in Stephano ac Luca idem fuit, & vim non minorem habiit. Deinde, si erravisse aut deceptum fuisse Stephanum damus, non video quemadmodum Lucas excusari possit, qui huius errorem non emendavit. Ergo tuenda est authoritas Scripturae, vt in ea nihil aliter traditum fuisse iudicemus, quam perfectissima veritas postulavit. Quare nec illud quod Hieronymus in quaest. in Genesin observandum esse dixit. Ubicunque sancti Apostoli, aut Apostolici viri loquuntur ad populos, us plerunque testimoniis abutuntur, quae iam fuerant in gentibus divulgata, quam ille prudenter & considerate scripserit, satis intelligo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3