Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

1

CAPVT DECIMVM SEXTVM. Status quaestionis, De precibus publicis & Sacris lingua

2

vernacula peragendis. OErvenimus jam tandem ad secundum membrum secundae partis

3

huius Quaestionis, quae est de Sacris, hoc est, de publicis precibus & officiis Ecclesiasticis, vulgata omnium Ecclesiarum lingua peragendis. Latina lingua passim in omnibus suis omnium gentium Ecclesiis. Papistae vtuntur: quod quanquam impium, absurdumque est, tamenConcilij Tridentini authoritate confirmatur, Sessione 22. Cap. 8. Ubinegant visum Patribus expedire, vt Missa vulgari passim lingua celebraretur. Missae autem nomine totam Liturgiam, & omnia officia Ecclesiastica intelligunt. Conceditur tamen ibidem venia Pastoribus, & singulis animarum curam gerentibus vt frequenter inter Missarum celebrationem, vel per se, vel per alios, aliqua ex ijs quae in Missa leguntur exponant. Et Canone 9. illius Sessionis, Concilium inquit, e Anathema sit, si quis dixerit, lingua tantum vulgari Missam celebrari debere. Hac etiam de re scripsit librum Hosius, quem inscripsit De sacro vernac. legend.vbi ait linguam Latinam tantum vsurpatam semper fuisse in Occidentalis Ecclesia, Graecam vero in Orientali. Nos contra asserimus, in omnibus. semper Ecclesijs antiquis Christianorum lectiones & preces publicas ea lingua habitas fuisse, quam populus intellexit, atque ita semper fieri oportere. Quare haec Latina sacra Reformatae Ecclesiae merito profligarunt. Status ergo Controversiae est, Vtrum preces publicae sint lingua tantum Latina habendae, an lingua vernacula quarumvis Gentium. Scripturas in linguam vernaculam vertendas esse, antea demonstravimus: & cum eadem plane ratio sit precum celebrandarum, & Scripturarum vernacule transferendarum, eadem argumenta hanc causam confirmabunt, quae & priorem. Ac proinde Iesuita hanc quaestionem cum superiore miscuit, & coniunctim de vtraque egit. Nobis autem consultius visum est, separatim hisce de rebus dicere. Atque haec de Quaestionis statu praemittenda esse duximus: Iam ad vtriusque partis argumenta veniamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16