Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 11
CAPVT VNDECIMVM Argumenta nostra, quibus probamus, Scripturarum authoritatem, quoad nos, non pendere ex Ecclesiae iudicio ac testimonio.
HActenus de Papistarum argumentis diximus ac respondimus, quae possunt aequis omnibus satisfacere: Sequuntur iam nostrae defensionis argumenta. Primum vero argumentum nostrum in hunc modum sese habet: Si Scriptura divinam authoritatem habuit ante publicum aliquod Ecclesiae iudicium, tum ex se, quoad nos, authoritatem Canonicam habet, & eius authoritas ab Ecclesia non pendet: Sed primum verum est: ergo & secundum. Maior propositio manifesta est. Minor vero quatuor rationibus confirmatur. Prima Ipsi Papistae fatentur, Ecclesiam non facere Scripturam authenticam, sed tantum declarare. Quod si Scriptura sit prius authentica ex se, tum certe necesse est, vt nobis quoque authentica sit: Authenticum enim dici nihili potest, quod nulli authenticum videatur Illud enim authenticum dicitur, quod sibi sufficit, quod se conmendat, sustinet, probat, & ex se fidem ac authoritatum habet; cui contratiatur ἀδεωοτον, & ἀκοραν, quod scilicet incertum est; & nullam ex se authoritatem habet. Ergo si Scripturae in se authenticae fuerunt, prius quam Ecclesia authenticas esse declaravit, & nobis quoque fuerunt authenticae: alioqui declarari authenticae omnino non potuerunt. Secunda: Patrum, Conciliorum, & Ecclesiae recens est iudicium, si Scripturae antiquitatem spectemus. Si ergo Scripturae authoritas ex Ecclesiae iudicio publico pendeat, tum multis certe secusis nullus fuit certus Scripturae Canon. Patres revera & Concilia libros Canonicos recensent, sed illi tamen prius authentici, & Canonici, & sacri, & erant, & habiti sunt, vt ex ipsis Patribus & Conciliis patet. Proferant illi publicum aliquod Ecclesiae iudicium, & facile constabit Scripturas, ante illud iudicium, Canonicas, iudicatas fuisse. Tertia: Quaero, quodnam sit hoc Ecclesiae iudicium, aut vbi tandem reperiri possit? Si respondeant, in Patrum libris, & decretis Conciliorum; quaero vnde certius nobis constet de authoritate Patrum: & Conciliorum, quam de Scripturae? Exempli gratia, Vnde certius constat hos esse Augustini libros, illos Hieronymi, quam hos esse libros Mosis, illos Pauli? hoc esse huius aut illius Concilij decretum, quam hoc esse Evangelium Matthaei, illud Marci? Si vrgebunt, necessariam esse vivam Ecclesiae vocem, tum praesidium illud, quod in veteris Ecclesiae authoritate ponere solent, relinquant necesse est. Si dicant, hoc ex Ecclesiae voce, quae nunc est, constare, rursum quaero, quomodo constet hanc esse verae Ecclesiae vocem? Id vero ex Scriptura probent necesse est: vera enim Ecclesia non potest, nisi ex Scripturae authoritate, probari: Atqui inde sequetur, certiorem esse Scripturae, quam Ecclesiae, authoritatem. Quarta: Si Ecclesia congregatur ad Scripturae Canonem consignandum, aliqua authoritate id faciat necesse est. Quaero ergo, qua authoritate congregetur? Si respondeant, interno aliquo Spiritus instinctu aut revelatione, nos huiusmodi revelationes, quae extra verbum sunt, prorsus respuimus, vt fanaticas, & Anabaptisticas, & prorsus haereticas. Si dicant authoritate Scripturae congregari, tum id concedunt, quod nos postulamus. Inde enim sequetur, Scripturam antea Canonicam authoritatem habuisse, quam Ecclesiae iudicio confirmata fuit. Si hanc tantum partem Scripturae Canonicam prius fuisse concedant, quae hanc Ecclesiae authoritatem tribuit, reliquam vero negent, nulla certe ratione hoc faciunt. Atque haec de primo argumento dixisse sufficiat.
Secundum vero nostrum argumentum est huiusmodi: Illa est vera ac propria causa authenticae illius authoritatis, quam Scriptura apud nos obtinet, quae hoc effectum perpetuo ac necessario producit, hoc est, quae semper efficit, vt Scriptura authenticam apud nos authoritatem habeat: At hujus rei causa necessaria ac perpetua, est solum Spiritus sancti testi monium, non publicum Ecclesiae iudicium: Ergo Spiritus sancti testimonium, non publicum Ecclesiae iudicium, est vera ac propria causa authenticae illius, quam Scriptura apud nos habet, authoritatis. De maiore nulla dubitatio esse potest. Minor vero facile confirmatur. Si enim Ecclesiae iudicium perpetuo faceret, vt Canonica, quoad nos, esset Scripturae authoritas, tum omnes, qui hoc ex Ecclesia audirent, continuo crederent, & quem Ecclesia Canonem constituerit, eum omnes, ad quos hoc Ecclesiae iudicium perveniret, statim reciperent: At Ecclesia jamdudum Scripturae Canonem consignavit, & tamen Iudaei, Turcae, Saraceni, & multi etiam Christiani, animo non assentiuntur: constat ergo Ecclesiae judicium non esse certum, necessarium, solidum, ac perpetuum illius, quam Scriptura habet, authoritatis argumentum. At Spiritus sanctus semper hoc effectum producit: eius ergo testimonium est vera ac propria causa authoritatis Scripturae, quoad nos.
Tertium nostrum argumentum ita se habet: Si Ecclesiae authoritas, quoad nos, ex Scripturae authoritate pendeat, tum non e contra, Scripturae authoritas, quoad nos, ex Ecclesiae authoritate pendet. At primum verum ergo & secundum. Maioris consequentia satis per se firma est. Assumptio vero facile confirmari potest. Quaero enim, vnde nos intelligamus Ecclesiam non errare in consignando Scripturae Canone? Respondent regi a Spiritu sancto (sic enim etiam Tridentina Synodus sibi sumit) ac proinde in iudiciis ac decretis suis errare non posse. Fateor quidem, se semper a Spiritu sancto regatur, vt ei Spiritus in omni causa lumen veritatis praeferat, non errare. Sed vnde sciamus ita semper regi? Respondent hoc Christum promisisse. Esto. At quaero vbi promiserit? Expedite & sine mora proferunt multas ex Scriptura sententias, quas semper in ore solent habere, cuiusmodi sunt istae: "Ego ero vobiscum usque ad consummationem, seculi", Matth. 28. 20. "Ubi duo aut tres congregati fuerint in nomine meo, ego ero in medio eorum", Matth. 18. 20. "Ego mittam vobis paracletum a Patre", Ioh. 15. 26. "qui cum venerit, deducet vos in omnem veritatem", Ioh. 16. 13. Agnosco Scripturae luculentissima ac certissima testimonia. Sed hinc iam non Scripturae authoritatem ex Ecclesia, sed contra, Ecclesiae authoritatem ex Scriptura pendere sequitur. Praeclara nimirum huius argumenti periodus. Dicunt se dare authoritatem Scripturae librisque Canonicis, quoad nos, & tamen fatentur suam omnem authoritatem a Scripturis sumi. Nam si horum librorum testimoniis sententiisque freti, credi sibi postulant, tum constat hos libros, qui fidem illis conciliant, maiorem in se authoritatem habuisse, & per se authenticos fuisse.
Quartum nostrum argumentum huiusmodi est: Si Scriptura tantam in se vim ac virtutem habeat, vt mentes nostras ad se rapiat, vt nobis penitus persuadeat, vt fidem nobis per se faciat, tum eam certum est per se aυτοποον, Canonicam, & authenticam nobis esse. At primum verum: ergo & secundum. De maiore nulla controversia. Minor vero Scripturae testimoniis confirmari potest. Luc. 8. 11. "verbum Dei semini" comparatur. & 1. Pet. 1. 23. vocatur "semen immortale". Iam vero vt semen sese ostendit, atque prodit tandem, fructumque tempore suo profert: sic naturam seminis verbum divinum imitatur, seseque effert, & erumpit, & sua crepγίαν declarat. Praeterea, 1. Cor. 2. 4. Paulus ait: "Oratio mea & praedicatio. mea non versata est in persuasoriis humanae sapientiae verbis", αλλ ἐν Sπ¬ ειζXδεως. Luc. 24. 32. Duo illi discipuli, quibus Emmauntem profecturis Christus in via apparuit, ita interse, postquam Christus. ab eorum conspectu ablatus fuerat, colloquuti sunt: "Nonne cor nostrum ardebat in nobis, καοθθη κν ἐν nμιν, dum loqueretur nobis invia, & cum adaperiret nobis Scripturas?" Heb. 4. 12. "Verbum Dei (inquit Apossolus) vivum est & efficax, ζον κι ενοργῆς, & quovis gladio ancipiti penetrantius, ac pertingit usque ad divisionem animae simul ac spiritus, compagumque & medullarum, & dijudicat cogitationes & conceptiones cordis." 1. Cor. 14. 24. 25. "Si omnes prophetent (inquit Paulus) ingrediatur autem infidelis quispiam, aut idiota, arguitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus, & ita occulta cordis eius manifesta fiunt, atque ita procidens in faciem adorabit Deum, renuncians deum vere in vobis esse". Ex his omnibus locis intelligimus, divinam? quandam vim, virtutem, efficacitatem in Scripturis inesse, quae non ad aures modo perveniat, sed ad ipsum vsque animum, & ad intimos cordis. recessus penetret, & Scripturarum certissimam divinitatem comprobet. Scriptura ergo, quae talem in se vim habet, quaeque tam palam se prodit, arguit, confirmat, nobis de sua veritate persuadet, omnino Canonica. per se & authentica est.
Quintum nostrum argumentum sumitur ex verbis Christi, Iohan. 5. 34. vbi Christus ait, "Ego ab homine testimonium non accipio, ἐγό ἐ δοα αν¬ δρωτα τνμγειον λαμαν". Hinc huiusmodi argumentum colligimus: Christus per se cognoscitur, non nititur cuiusquam hominis testimonio aut authoritate, ergo nec Scriptura. Non enim minor est Scripturae, quam ipsius Christi, cuius vox est, authoritas. Sed hic obiicient in hunc modum: Nonne Christus vsus est amplissimo testimonio Iohannis? quidni ergo & Scriptura commendetur testimonio Ecclesiae? Respondeo, dedisse quidem Iohannem testimonium Christo, sed non authoritatem aliquam, ne quidem quoad nos. Idem dici potest de Ecclesia, eam scilicet Scripturae testimonium dare, ipsam commendare, & authenticam declarare; nullam autem ipsi authoritatem dare, ne quoad nos. Quod vero Christus dicat, "Non accipio ab homine testimonium", perinde est, ac si dixisset, non opus est, vt mihi quisquam testimonio suo authoritatem comparet: ego mea ipsius authoritate satis munitus vndequaque sum, ego meo ipsius testimonio abunde mihi authoritatem comparabo. Quemadmodum ergo Christus ex se potuit demonstrare, se esse Messiam; sic verbum Chisti ex se potest fidem facere, se Dei verbum esse. Quod vero ab Ecclesia commendatur, hoc non fit, vt maiorem authoritatem accipiat, sed vt magis ab hominibus agnoscatur. Canus Lib. 2. cap. 8. vult huius testimonij vim infringere hoc modo: "Sensus est, inquit, "Ego non accipio testimonium ab homine", hoc est, ego non egeo testimonio cuiusquam hominis, sed affero tantum testimonium Iohannis propter vos": Sit ita, Tum igitur sequetur, neque Scripturam etiam Ecclesiae testimonio egere.
Sextum nostrum argumentum ex eodem capite sumitur vers. 36. ubi Christus ait, "Ego habeo testimonium maius, quam fuit Iohannis illud, ἔχω¬ τθειαν μειζα Ιωαννο": & tum tria recenset huiusmodi testimonia, nimirum opera eius, testimonium Patris, & Scripturas. Hinc sic concludo: Si Scripturae de Christo testimonium sit certius iudicio ac testimonio Iohannis, tum & Ecclesiae iudicio ac testimonio certius multo ac validius est. Non enim audent Papistae dicere, Ecclesiae iudicium de Scriptura certius esse, quam fuit testimonium illud Iohannis de Christo. At primum verum: Christus enim testimonium Scripturae Iohannis testimonio praeponit: ergo & secundum. Quin & scriptum etiam Dei verbum est divina quidem revelatione & coelesti voce certius ac firmius: sic enim legimus, 2. Pet. 1. 19. Num Ecclesia plus audet suo iudicio, quam voci divinae, ac coelesti revelationi tribuere? Fuit Petrus cum Christo in monte, atque ibi Dei Patris vocem audivit, & tamen ait, nos habemus δεδατε¬ σοντον ωρορντηκονλόγον. Si ergo divinis e coelo revelationibus Scriptura certior sit, multo magis Ecclesiae iudicio testimonioque certior sit necesse est. Unde nullam posse cogitari omnino maiorem, aut certiorem, quam Scripturae, authoritatem, manifestum est. Beza quidem transtulit (δeομντορον) firmissimum, sed eodem recidit. Si enim Propheticus sermo sit firmissimus, tum certe revelatione quavis firmior est, summamque in se firmitatem habet.
Septimum nostrum argumentum sumitur ex 1. Thess. 2. 13. vbi Paulus Thessalonicenses alloquitur in hunc modum: "Gratias agimus Deo indesinenter, quod acceptum de Deo sermonem, quem audivistis ex nobis, exceperitis, non vt sermonem hominum, sed (sicut est vere) vi Dei sermonem, εδαζαθε κ λόγον ανθρωπον, αηα λόγον θεῦ, qui etiam agit in vobis, qui creditis". Ex hoc loco in hunc modum disputo: Si Thessalonicenses, audito tantum Paulo, Scripturae doctrinam, tanquam divinam, acceperunt & amplexi sunt, tum sine Ecclesiae iudicio Scriptura divinam apud nos authoritatem habere debet. At primum verum: De nullo enim alicuius Ecclesiae iudicio vel testimonio tum audierant Thessalonicenses, sed verbum tantum ex ore Pauli acceperant; Ergo & secundum. Ambrosius in illum locum sic scribit: Tanta devotione receperunt verbum, vt probarent se intellexisse esse Dei verbum. Sed vnde hoc intelligere potuerunt? sane ex ipsa doctrina, & Spiritus sancti testimonio, non ex Ecclesiae cuiusquam, nec ipsius Apostoli, authoritate. Quae enim Ecclesia potuit Thessalonicensibus persuadere pondere testimonij sui, vt Paulum susciperent, eiusque sermonibus, tanquam divinis, assentirentur? Nam ignotus illis ipse Apostolus fuit, & nullam vsquam habuit authoritatem, nisi propter doctrinam, cuius minister & praeco fuerat. Ergo ipsa doctrina omnem sibi per se authoritatem fidemque conciliavit. Similiter legimus, Galat. 4. 14. "Vos me recepistis (inquit Paulus) vt Angelum Dei, imo vt Christum Iesum". Cuius quaeso Ecclesiae commendatio hanc Paulo apud Galatas authoritatem ac dignitatem acquisivit? nullius. Ergo doctrina illa, quam secum Apostolus afferebat, Galatarum animos acerrimis stimulis ad Paulum amplectendum & venerandum excitabat, & se suumque ministrum satis perse commendabat. Sic Act. 17. 11. Beroeenses audito Paulo, ipsius doctrinam non ad alicuius Ecclesiae indicium, sed ad ipsius Scripturae amussim exigebant. Apparet ergo Scripturam ex se, sine Ecclesiae authoritate ac testimonio, divinam, Canonicam, & authenticam, etiam quoad nos, authontatem habere.
Octavum nostrum argumentum ita se habet: Authoritas verbi non scripti non pendebat ex authoritate Ecclesiae: ergo nec authoritas verbi scripti iam ex Ecclesia pendet. Argumentum sequitur, quia par vtriusque ratioest. Propositio probatur, quia cum adhuc verbum non esset scripturis & literis proditum, Deus cum Patriarchis ἀυισως loquebatur, & hoc verbum; non erat aliqua Ecclesiae, sed dei solius authoritate commendatum ac receptum: ergo similiter & verbum scriptum recipi debet: nisi forte minoris authoritatis extitit, postquam libris mandatum suit, quam ante extiterat, quod perabsurdum est. Paulus de lege affirmat, Rom. 2. 15. eam in cordibus nostris scriptam esse. Credimus ergo legi, non propter Ecclesiae iudicium aut testimonium, sed quia lumen quoddam Legis in cordibus nostris impressum atque insculptum retinemus. Quod si ergo lex, quae est altera pars verbi divini, ex se suoque lumine agnoscitur, quod in animis nostris imprimitur, quodque se facile omnibus probat, & arguit hanc esse Dei voluntatem, multo magis Evangelium a Spiritu sancto in cordibus nostris consignatur, & propter Spiritus sancti authoritatem suscipitur. Nam si legem esse Dei voluntatem, non Ecclesiae authoritate, sed legis insito lumine, persuasi intelligimus, quanto magis opus est vt Spiritus sancti lumine collustremur, antequam Evangelio credimus, cum lex naturalis sit, & Evangelium omnem naturam superet, ac proinde maiore quadam confirmatione indigeat:
Nonum nostrum argumentum ex 1. Ioh. 5. 6. sumitur, vbi haec verba reperiuntur: "το πευμα εσι τό υρτυρουῶ ἐπη ποευμα εστιν η δξυθηα, Spiritus est qui testatur, Spiritum esse veritatem", hoc est, metonymice, doctrinam a Spiritu traditam esse veram. Vetus interpres paulo aliter, Spiritus est qui testatur, quoniam Christus est veritas. Sed eodem plane recidit: Sensus enim manifestus est, Spiritum esse qui testetur de Spiritu, hoc est, coelesti doctrina, cuius magister est, & de Christo: vbi Spiritus testimonium in doctrina confirmanda stabilitur.
Decimum nostrum argumentum ex eodem capite sumitur, vers. 9. vbihaec verba habentur: "Si accipimus testimonium hominum, testimonium Dei maius est, ν μετυεια το Θεκ μειζον": vnde intelligimus, divino testimonio nullum aliud maius aut certius esse posse. At Ecclesiae iudicium est humanum. Nam si divinum Ecclesiae iudicium esse volunt, tum hoc de Spiritus sancti testimonio intelligant necesse est, atque ita idem affirmabunt, quod nos. Thomas Aquinas, per "testimonium hominum" hoc in loco intelligit testimonium Prophetarum: at Ecclesiae testimonium certius esse non potest testimonio Prophetarum. Si ergo Prophetarum testimonio sit aliquod maius, vt Thomas voluit, tum sequetur Ecclesiae testistimonium non esse maximum, quo nobis fidei doctrinaeque veritas persuadetur.
Undecimum nostrum argumentum sumitur ex verbis vltimis quinti capitis Evangelij secundum Iohannem, quae sunt huiusmodi: "Si non creditis scriptis Mosis, quomodo credetis verbis meis? εἰ τόίς ἐκεινο γξαμμασι μῆ πε¬ σεθτε, πῶς τοις αμοις ρηματε πιςευσετες" inquit Christus ad Iudaeos: Unde sic concludo. Qui non credunt Scripturis ipsis, ne Christi quidem testimonio credent, multo minus adduci poterunt, vt fidem habeant voci & verbis Ecclesiae. Iansenius Papista ait esse argumentum a maiori, quia "sicut firmius est, quod mandatur literis, ita est culpabilius & maius non credere, scriptis, quam non credere verbis". Et Theophylactus hunc locum sic interpretaum: "Si non creditis verbis scriptis, quomodo credetis verbis meis non scriptis? Θυπσευε τι τόῆς γεγραμμθυοις, μι πος τπισευσετε τοις αμωαις αχωφοισ ριμασιν", Constat ergo eos, qui ipsarum Scripturarum authoritate non commoventur, vt eas pura fide complectantur, nulla alia ratione vel authoritate ad credendum induci commoverique posse.
Superiora argumenta Stapletonus non attingit, quibus causam nostram abunde demonstrari constat: sequuntur nunc vero quaedam, quae ille conatur diluere. Proponit enim Lib. 9. Cap. 2. sex Protestantium, vt ille vocat, argumenta, quibus seorsim singulis, Ca. 3o. respondet. Quatuor prima argumenta ex Calvino sunt desumpta, Lib. 1. Instit. cap. 7. reliqua duo ex aliis, quae nos superioribus adiungemus, vnam cum eorum defensione.
Primum igitur Calvini argumentum, erit nostrum duodecimum, quod in hunc modum se habet: Si ab Ecclesiae determinatione pendeat Scripturae Canon, tum & promissionum omnium, quae de salute ac vita aeterna in Scripturis extant, authoritas, veritas, ac fides ex humano iudicio pendet: quia promissis scilicet credimus ob Canonicam Scripturarum, in quibus habentur, authoritatem. At absurdum est, vt promissiones Dei ab hominibus pendeant, vt aeterna Dei veritas hominum arbitrio nitatur, quia tum nulla erit conscientiis nostris fiducia, nulla securitas: ergo Scripturae Canon ab Ecclesiae determinatione non pendet. Respondet Stapletonus, judicium Ecclesiae hac in re non esse mere humanum, sed divinum & infallibile, vt in eo animus fidelis tutissime acquiescere possit, ac proinde Calvini argumentum non sequi. Sed quid hoc est, Ecclesiae iudicium non est mere humanum? Esto, Sed estne mere divinum? Nam hoc certe requiritur, vt veritas promissionum de vita aeterna, testimonio mere divino nitatur ac fulciatur. Id Stapletonus aperte non affirmat, sed postea intelligere velle videtur, cum ait divinum ac infallibile esse, & fideles animos in eo posse acquiescere. Sed hic aperte non respondet. Quaeritur enim vtrum ea, quae in Scripturis promittuntur, ob Ecclesiae tantum authoritatem a nobis vera esse credantur, an ob aliquod certius iudicium? Stapleionus ait Ecclesiae iudicium divinum esse, quia Deus per Ecclesiam loquitur, atque ita posse nos in Ecclesiae voce sententiaque acquiescere. Esto, sit Ecclesiae iudicium divinum: Quid? nonne & Scripturae etiam divinum iudicium Stapletono videtur? quidni ergo in Scripturae ipsius aeque ac Ecclesiae iudicio acquiescamus? Sed cum sic respondet, nihil agit. Non enim quaeritur, vtrum Ecclesiae iudicium in se divinum sit, sed vnde nobis constet divinum esse: nisi forsan ipse sit oblitus causae suae. Hoc ille omnino non docet. Ait modo Deum per Ecclesiam loqui, quod nos quidem fatemur: sed quaerimus praeterea, vtrum ea, quae deus per Ecclesiam loquatur & doceat, propter Ecclesiae duntaxat authoritatem, a nobis vera esse credantur; & vtrum non alio modo constet Deum per Ecclesiam loqui, quam ex ipsius Ecclesiae testimonio. Hoc ille cum non doceat, nec ostendat quomodo nos sciamus Ecclesiae iudicium divinum esse, palam tergiversatur, nec concludit id, quod in quaestione positum fuit. Multum enim interest inter haec duo Pronunciata, Deus per Ecclesiam loquitur, &, Nos non possumus aliter de Scripturis ac Dei doctrina certi esse, quam quia Ecclesia de illis testatur. Coclaeus quidem, de quo supra accepimus, non aliter posse nos de Scripturarum doctrina certo persuaderi asserit, quam testimonio Ecclesiae. Multa enim in Scripturis τορασοςα, incredibilia, homo improbus commemorat, quibus ob Ecclesiae duntaxat authoritatem a nobis fidem adiungi mentitur. Sic Stapletonus etiam & sentit, & loquitur hoc ipso in capite. Ait enim, Ecclesiam non facere, vt quae in Scripturis continentur, vera sint, facere tamen vt a nobis vera esse credantur. Ex quibus apparet, verum esse quod Calvinus arguebat, hoc modo totam nostram fidem ex sola Ecclesiae authoritate humanoque iudicio pendere. At Scriptura longe aliter meliusque docet. Sic enim legimus, 1. Iohan. 5. 10. "Qui non credit Deo, mendacem eum facit". Qui ergo non aliter credit Deo promittenti, quam propter authoritatem alterius, is certe alteri illi magis credit, quam Deo, atque ita Deum mendacem facit. Praeterea, hoc modo Ecclesia esset Domina fidei nostrae, cui repugnat illud Pauli, 2. Cor. 1. 24. "Non dominamur, α κυρνοην fidei: vestrae, τῆ τιςεν ἐσηκατε, per fidem statis". Stamus quidem per fidem, eaque est Spiritus sancti donum, non Ecclesiae. Non ergo propter Ecclesiae; sed Spiritus sancti authoritatem fieri videmus, vt in fide stabiles constantesque perseveremus, nec a gratia divina excidamus. Deinde hac etiam ratione sequeretur, vltimum fidei nostrae exitum ac resolutionem (quam vocant) esse in Ecclesiae vocem atque iudicium. Quod quidem nonnulli Scholastici, ijque magni nominis, jamdudum non sunt veriti disertis verbis affirmare: at recentiores Papistae negant & Stapletonus ipse alibi contra disputat. Sed qua demum ratione, si propter Ecclesiae authoritatem credimus, quaecunque credimus, vt Stapletono placuit? Si enim Ecclesiae iudicium faciat, vt Scripturae libri sint Canonici nobis, tum certe facit, vt ea quae in Scripturis continentur, a nobis vera esse iudicentur ac credantur: quod quidem si ita se habeat, nonne fides nostra in Ecclesiae vocem vltimo resolvitur? Propter Ecclesiam credimus & Scripturis, & omnibus quae tradita sunt in Scripturis: hoc enim est quod Stapletonus ait, Ecclesiam facere, vtquae in Scripturis reperiuntur, proveris credantur & habeantur. Ita non animadvertit se suam ipsius sententiam euertere. Praeterea, dicit Ecclesiae iudicium divinum ac infallibile esse, & in eo fideles animas acquiescere posse. Quidni ergo concedat etiam vltimam fidei resolutionem in Ecclesiae iudicio positam esse? Ex his, quae dicta sunt, apparet, omnes Scripturae promissiones, ex Stapletoni sententia, nulla alia authoritate nobis confirmari, quam Ecclesiae: vnde sequitur illud, quod Calvinus ait, omni conscientias nostras securitate fiduciaque penitus spoliari, nihil nobis in religione certum relinqui. Quidni autem, inquit Stapletonus, cum Ecclesiae testimonium divinum sit? Respondeo: Fatemur quidem nos Ecclesiae iudicium divinum aliquo modo esse, non autem ἀλός, sed κοτ, quatenus scilicet cum Scriptura, cum Spiritu sancto, cum divina voluntate consentiat. Sed tum dicimus iudicium illud, non propter Ecclesiam, sed proper Dei voluntatem atque authoritatem, cum qua conspirat, recipiendum esse. Alphonsus de Castro, 1. Lib. cap. 6. aliter huic Calvini argumento respondet, nempe nos ab Ecclesia habere, vt sciamus quae sit divina Scriptura, postea autem cum nobis Scripturam esse divinam constiterit, tum eam ex seipsa habere, vt ei per omnia credere teneamur. Putavit iste vehementer absurdum esse, quod Stapletonus ausus est defendere. Sed in hac quoque responsione hoc inest, vt si Scripturam Ecclesia authenticam nobis facit, tum & ea etiam authentica nobis veraque faciat, quae in Scriptura perscribuntur & docentur. Quare hac defensione vti Stapletonus noluit, & aperte, quod hinc sequitur, enunciare maluit, omnia credi a nobis propter Ecclesiam, Quod subiungit Stapletonus ex Ephes. 4. 11. reliquisse Christum Ecclesiae suae Apostolos, Prophetas, Evangelistas, Pastores, Doctores, vt populus in fide teneretur, & quovis doctrinae vento non, circumferretur, nullius certe momenti est. Etsi enim populus per Pastores ac Doctores. in fide atque obedientia retinetur, non tamen sequitur, propter horum duntaxat authoritatem fieri, vt in officio populus maneat. Nam populus Christianus maiorem authoritatem agnoscit ac reveretur, quam Pastorum, ipsius scilicet Dei, quae nisi plus valeret, quam Pastorum, teneri populus nunquam posset. Sic eadem plane ratione populus in pace per magistratus ac ministros regios tenetur, sed tamen est maior authoritas, quam horum magistratuum, propter quam in pace teneatur, ipsius sane Principis, cuius latissime patet per omnes suae ditionis partes authoritas atque dominatus.
Decimumtertiam nostrum argumentum, quod fuit Calvini secundum, huiusmodi est: Hoc modo divinae Scripturae veritas impiorum hominum ludibrijs exponeretur, & in magnam apud omnes suspicionem vocaretur, ac si non aliam haberet authoritatem, quam hominum beneficio precariam, si modo ob Ecclesiae tantum iudicium recipi dicatur: ergo, &c. Atque hoc quidem verissimum est. Quis enim non videt isto modo Scripturam infinitis hominum convicijs atque calumnijs exponi? Hic Stapletonus, vi veritatis victus, veram vocem coactus est vel invitus emittere: Ait enim, non hominum beneficio, sed testimonio Dei per homines loquentis, authoritatem habere tum Scripturam, tum reliquam omnem fidem nostram. Hoc quidem nos libenter amplectimur. Fatemur enim Scripturam ex Dei testimonio authoritatem habere, atque illud quoque fatemur, quod ipse adjicit, Deum per homines loqui. Deus enim, non alio ministerio, quam hominum, vtitur, quando nos in hoc mundo nunc alloquitur. Sed quale est hoc Dei testimonium per homines loquentis? Dicant, & invenient aliud esse testimonium dei loquentis per Ecclesiam, aliud ipsam Ecclesiam. Et si nos Ecclesiae dixerint credere propter testimonium Dei, quid aliud dicunt, quam quod dicimus nos? Sed tamen quae Deus per Ecclesiam loquitur, ijs credi oportere dicimus, propter Dei ipsius authoritatem, qui loquitur, non propter Ecclesiae authoritatem, per quam loquitur. Pressus hoc argumento Stapletonus ad veterem suam distinctionem refugit. Scriptura (inquit) non accipit ab Ecclesia precariam aliquam authoritatem, quasi ab Ecclesia dependentem in se ipsa, sed apud nos. Sic Stapletonus putat Scripturam accipere precariam authoritatem ab Ecclesia quoad nos, cum tamen paulo prius diceret, nos credere ex Dei testimonio per Ecclesiam loquentis. Certe precaria dici authoritas non potest, quae divino testimonio nititur. Nescit plane quo se vertat, & tamen cavillatorem Calvinum vocat. Tum docet quomodo per Ecclesiam apud nos authoritatem Scriptura habeat; quia Deus loquens per Ecclesiam nobis eam commendat, & illustrem facit. Si distinguit Deum loquentem per Ecclesiam ab ipsa, totum hoc concedimus, & tum Dei authoritate niti Scripturam concludimus: Si non distinguit, tum facit Deum loquentem per Ecclesiam, & Ecclesiam per quam loquitur, idem, id est, causam efficientem principalem, & instrumentum confundit. Quaero ergo ab eo, vtrum testimonium illud Dei per Ecclesiam loquentis, ab ipso Ecclesiae iudicio ac testimonio distinguat, & aliud quiddam ab eo faciat; an cum eo confundat, & idem plane esse statuat? Si distinguat, tum concedit id quod nos volumus, authoritatem nempe Scripturae, quoad nos, Dei ipsius testimonio niti: si vero confundat, tum absurde commiscet ea, quae sunt distinguenda. Alius enim est, qui loquitur, aliud per quod loquitur. Si ergo Deus per Ecclesiam loquatur, hoc non Ecclesiae est, sed Dei potius testimonium. Quod si Dei ipsius testimonium sit, sequitur Deum, non Ecclesiam, Scripturae, etiam quoad nos, authoritatem dare. Atque de hoc argumento satis multa diximus.
Decimum quartum nostrum argumentum, quod est Calvini tertium, ita se habet: Testimonium Spiritus sancti est praestantius omni authoritate: ergo idem Spiritus nobis optime persuadebit Deum in Scripturis loquutum esse. Nos dicimus, Scripturas Spiritus sancti testimonio nobis comprobari: ergo nos certissimum testimonium adhibemus, etiam Adversariorum iudicio, qui hoc negare non audent: Deus enim solus de seidoneus testis est. Concedit Stapletonus Spiritus sancti testimonium optimum ac certissimum esse, sed verbo tantum concedit, re ipsa vim huius testimonij omnem infringit. Subiungit enim, oportere hoc Spiritus testimonium publicum ac manifestum esse, non privatum & arcanum, ne Spiritus seductorij sub titulo divini Spiritus sese ingerant: hoc vero publicum Spiritus testimonium vult esse Ecclesiae indicium. Cogitur hic interim fateri, opus esse testimonio Spiritus, & certissimum esse hoc Spiritus sancti testimonium. Itaque ponit testimonium Spiritus, sed eiusmodi, quale nullum est, publicum scilicet & manifestum, vt externum iudicium Ecclesiae pro publico Spiritus iudicio habeatur, & quicquid Ecclesia statuit atque iudicat, hoc a Spiritus testimonio proficiici credatur. Nullum eiusmodi forum Christus instituit, vt post suo loco patebit. Quaero enim, num omnibus publicum sit ac manifestum, an paucis? Non omnibus certe, & publice, manifestum est: tum enim omnes agnoscerent, & sese illi submitterent. Si paucis publicum esse dicant, libenter ab illis scire velim, quomodo id publicum aut manifestum dici possit? Sed quaero praeterea, quibus tandem paucis publicum sit? Pastoribus dicent, aut, pressi argumentis, vni tantum Papae. Sed nos huiusmodi publicum iudicium quaerimus, quod omnibus fidelibus pateat, & vel tale nobis Stapletonus ostendat, vel se ludere in re seria fateatur. Non enim disputamus, quomodo Papa, aut Pastores tantum, sed quomodo omnes omnino fideles intelligant Scripturas divinam authoritatem habere. Quamobrem eo tandem rediguntur, vt fateantur se alio, quam Ecclesiae, testimonio niti, eoque privato, quippe quod in vno homine lateat. Absurdum autem est, somniare aliquod forum publicum Spiritus sanctis imo Scripturae ipsae plane contrarium docent, Spiritus sancti testimonilum non nisi privatum, internum, & arc anum esse. 2. Cor. 1. 21. Paulus ait Deum obsignasse nos, & dedisse nobis arrhabonem Spiritus: at vbi? nempe "in cordibus nostris". Rom. 8.16. Non palam, non extra, sed intus, nempe "nostro spiritus", testari dicitur Spiritus Dei, nos esse filios Dei. 1. Iohan. 5. 10. Qui credit in filium Dei, dicitur testimonium habere, non in externo aliquo foro, sed "ἐν ἐτῳ, in seipso". Math. 16. 17. Christus Petro ait, "Caro & sanguis non revelavit haec tibi, sed Pater meus qui est in coelis". Quibus verbis procul dubio innuit, intus fuisse Petro a Spiritu sancto persuasum ac revelatum, quod de Christo prius confessus fuerat. 1. Ioh. 2. 20. Iohannes fideles alloquitur hoc modo: "Vos unctionem habetis aSancto illo profectam, & nostis omnia, ὕμεις χεισμα εχετε, κ ειδατε τάοτα", & vers. 27. eiusd. cap. "Vnctio quam accepistis, manet in vobis, ἐνυρινμινει." Non intelligit externam aliquam & manifestam vnctionem, sed internam. quae in animis nostris haereat, quaeque intus nobis omnem veritatem confirmet. Sic Esaiae 59. 21. "Spiritus meus, qui est in te", &c. Et certe pugnat cum natura Spiritus, vt eius testimonium externum & publicum, sit. Qualis enim est ipse Spiritus, tale cius testimonium est. At Spiritus ipse arcanus, & occultus est, & vbi vult, spirat, vt Nicodemum Christus docuit, Iohan. 3. 8. ergo & eius testimonium occultum est: ita tamen occultum, vt iis ipsis interim, qui hac vnctione perfusi sunt, certum & exploratum sit. Atque hoc quidem adeo manifestum est, vt ipsi etiam Papistae cogantur fateri. Sic enim Hosius in Confessione Petrocoviensi, cap. 16. "Nos vero libenter concedimus, accipienda esse Evangelia, vi verbum, Dei intus docentis & revelantis, neque credendum illis esse, nisi propter Dei vocem intus loquentis". At Ecclesiae certe testimonium non potest Spiritus testimonium dici proprie, sed tantum per similitudinem, quatenus scilicet cum Spiritus testimonio congruatac consentiat. Non enim negamus, publicum Ecclesiae iudicium posse eum arcano Spiritus sancti testimonio conspirare: sed tum dicimus propter Spiritus authoritatem recipi, non propter Ecclesiam. Quod vero Stapletonus subiungit, publicum iudicium necessarium esse, propter Spiritus falsos & seductorios; respondemus, hunc hominem Christo sapientiorem videri velle. Christus enim, cum hoc malum prospiceret & praevideret, tamen nullum aliud contra hos fallaces spiritus remedium reliquit, nisi Scripturam, in cuius quidem iudicio qui non acquiescit, is certe Ecclesiae etiam authoritatem contemnet. Calumniatur praeterea, nos Ecclesiae iudicium mere humanum faceres quod quidem falsum est. Etsi enim dicamus Ecclesiam ex hominibus. constare, tamen quando eius testimonium cum Spiritus sancti iudicio actestimonio conspirat, & cum verbo Dei consentit, tum divinum esse fatemur: interim tamen ei tum credi dicimus, non propter ipsam Ecclesiam & eius authoritatem, sed propter illam veritatem quam sequitur, ac pronunciat, & propter Dei ipsius authoritatem, cui Ecclesia duntaxat inisto iudicio, tanquam ministra inservit. Non sunt autem omnes Ecclesiae Dei, quae hoc sibi assumunt & arrogant, sed illae tantum, quae statuunt, quod Christus statuit, & idem docent, quod ille docuit. Sed non disputamus hic de vera Ecclesia, quae & qualis illa sit; hoc tantum quaerimus, vnde nobis constet, Ecclesiae iudicium verum ac divinum esse? Hoc enim illud est, quod in quaestione ponitur. Afferant ergo argumentum aliquod, vnde hoc nobis constare possit, alioqui nihil agunt. Sed nullum certe afferre possunt, nec attulit ipse Stapletonus aliquod, sed tanquam concessum sumit, Tantum dicit, impudentes nos esse, si non credamus, & indignos quibuscum disputatio habeatur: aut idem per idem probat hoc modo; Verum est, Ecclesiae iudicium divinum esse, quia Ecclesia ipsa ita dicit: regitur a Spiritu sancto, quia se regi affirmat. Sed nos multo rectius possumus respondere, impudentes eos esse, si non credant Scripturis, & Scripturam divinam esse, quia ipsa Scriptura id affirmat. Atque de hoc argumento non est quod plura dicamus.
Sequitur iam argumentum nostrum decimumquintum, Calvini vero quartum, quod est huiusmodi: Dicitur Ecclesia (Eph. 2. 20.) aedificari in fundamento Prophetarum & Apostolorum, hoc est, in doctrina Prophetica & Apostolica: Ergo Prophetica & Apostolica doctrina, hoc est, tota Scriptura, & eiusdem etiam approbatio, praecessit Ecclesiam, sine qua nunquam ea extitisset. Respondet Stapletonus, Calvinum fallere lectorem duplice aequivocatione, in his nimirum duabus vocibus, Fundamentum, & Ecclesia. Ait enim primo, fundamentum hoc in loco non significare doctrinam a Prophetis & Apostolis scriptam, sed illorum praedicationem, Deinde ait, per Ecclesiam hic intelligi, non magistros, praesules, & praepositos, sed ipsos fideles, vt corpus Ecclesiae constituunt. Quod ad primam aequivocationem attinet, quatuor respondeo. Primum: Quid si concedamus fundamentum Prophetatum & Apostolorum, hoc in loco, pro praedicatione, Apostolica & Prophetica intelligi? Nihil hoc quidem contra nos pro ipso valebit. Prophetatum enim & Apostolorum praedicatio eadem plane fuit cum ipsa Scriptura. Quod quidem patet ex Act. 26. 22. vbi Paulus in hunc modum loquitur: "Auxilium a Deo nactus, in hunc usque, diem perstiti, testificans ista tum parvis, tum magnis, nec quic quam dicens extra ea, quae Prophetae ac Moses futura praedixerunt: αἔδενοκτός λόγαον". Quicquid ergo docuerunt Apostoli, ex Prophetis & Mose sumpserunt: extra vero illos nihil docuerunt. Idem etiam confirmari potest ex Act. 17. 11. vbi Beroeenses examinasse dicuntur Apostolorum praedicationem ad Scripturam, quod certe facere non potuissent, si illi aliquid praeter, vel extra Scripturas praedicassent. Secundum. Dico fundamentum Prophetarum & Apostolorum hoc in loco ipsam Scripturam significare. Quod quidem ex eo probo, quod Paulus hic Prophetas cum Apostolis coniungit. Prophetae vero tum non praedicabant, sed eorum tantum scripta extabant. Stapletonus hoc praevidit, ac proinde hoc in loco non veteris, sed novi Testamenti Prophetas intelligi ac designari statuit, qui simul cum Apostolis vixerunt & docuerunt, quales illi sunt, quorum mentio sit, Ephes. 4. 11. & 1. Cor. 12. 28. At Propheticae doctrinae nomine in Scripturis tota veteris Testamenti doctrina intelligi solet. Sic 2. Pet. 1. 19. vbi Apostolus ait, "ἔχμζι δεζαιντερον τ ωροοπηκονλόρον," Sic Heb. 1. 1. vbi Apostolus ait, Deum olim multis modis loquutum esse Patribus per Prophetas. Sic Rom. 1. 2. vbi Paulus ait, "Deum ante promisisse Evangelium δια τ ωροοητι αυτοἐν χαρωις αγις", Sic Luc. 1. 70. vbi Zacharias Iohannis Baptistae pater ait, "Deum erexisse nobis cornu salutis in domo David sui, prout loquutus fuerat δια σεματυς τιι αγιον δεαω ριδνος ωρο¬ ρηττν αντο". Ergo & hoc etiam loco, Prophetarum nomine, veteres, non novi Prophetae intelliguntur. Si enim novi Testamenti Prophetas illos Paulus intellexit, cur non aeque meminit Evangelistarum, Pastorum, & Doctorum, qui verbum quoque praedicabant, & cum Apostolis ac Prophetis in hoc negotio suas operas coniungebant? Chrysostomus Stapletono refragatur, & non alios, quam veteres Prophetas, significari docet. Ait enim Apostolos fuisse tempore posteriores Prophetis istis, quos hic Paulus nominat, & tamen primo in loco poni: Πρῶτον τηθεον τεεῶπεσονοαν Saἀτεσ ὀντας τυις χρονοις. Tertium: Dico Apostolorum ac Prophetarum praedicationem, vtpote quae illorum actio fuerit, brevi tempore duravisset AtApostolus loquitur de perpetuo fundamento, quod consistat & duretad finem vsque mundi, & cui Ecclesia omnium temporum semper innitatur: Ea est doctrina, quam Apostoli primum voce, post libris perpetuo mansuris tradiderunt. Quomodo potest Ecclesia iam in illa praedicatione fundari, quae multis abhine seculis desiit, ac cessavit? Quartum: Ambrosius dicit per fundamentum hoc loco vetus ac novum Testamentum intelligi, & Prophetas alios hic designari ait, quam sunt hi, de quibus Eph. 4. 11. & I. Cor. 12. 28. legimus, Eadem est sententia Thomae Aquinatis, eadem Dionysij Carthusiani, & aliorum nonnullorum Papistarum, vt & cum suis pugnare Stapletonum intelligamus, De primo aequivoco diximus, restat iam vt ad secundum veniamus.
Secunda aequivocatio, quam Stapletonus in Calvini argumento animadvertit, est in verbo (ecclesia). Stapletonus vult per Ecclesiam hoc in loco, non Pastores, sed populum intelligi. At manifestum est, Apostolum hic ponere totius Ecclesiae fundamentum, ergo & Pastorum; nisi illi fortasse Ecclesiae membra non sint. Et sane absurdum est, vt Ecclesiae magistros ac Praesules magis excipiat, quam reliquos fideles, quasi illi aliud fundamentum habeant, cui nitantur, praeter Propheticam & Apostolicam doctrinam, cum omnes omnino fideles in hoc fundamento, cuius lapis angularis Christus est, constituti sint. Quae cum ita se habeant, inepte ait Stapletonus, Ecclesiam, vt significat corpus fidelium, indoctrina Apostolorum & Prophetarum fundari, non autem vt significat Praesules & magistros. Ex his constat, firmum esse Calvini argumentum, nempe, Scriptura est Ecclesiae fundamentum: ergo Scriptura & eius approbatio est Ecclesia prior. Sed Stapletonus adhuc se defendit sua illa trita distinctione. Ait Scripturam esse posteriorem Ecclesia, acceptatione quoad nos. Quam hoc ridicule ab illo dicitur? Concludit Calvinus, approbationem Scripturae esse priorem Ecclesia; & Stapletonus ait, at Scriptura tamen est posterior, acceptatione quoad nos: quasi vero acceptatio & approbatio non idem valeant, & quasi tum non acceptetur? Scriptura, cum approbatur. Ergo hac distinctione non potuit Adversatius Calvini argumentum eludere. Quod vero subiungit, Pastores prius cognosci, quam Scripturas, falsissimum est, & aperta petitio principii Prius enim cognoscere debemus, quomodo pastores boni pascere debeant; quod ex Scriptura tantum cognosci potest, quae Pastorum munus luculentissime describit, quam possimus ipsos pastores bonos agnoscere. Sic gubernatorem, sic imperatorem, sic artis cuiusque professorem ex ipsis rebus scimus, quas tractant, quaeque illi arti subjiciuntur, non aliter. Nisi forte confusam quandam cognitionem intelligat, qualis illa est, dequa Arist. loquitur 1o. Physic. cap. 1o. Sed illa cognitio incerta tantum est, coniectura quaedam ac divinatio potius, quam explorata & certa cognitio. Quod autem ait ipsam Ecclesiam etiam, pastores nempe & magistros, fundamento aliquando & portae comparati, vt ab August. in explanat. Psalm. 88 fatemur id quidem & libenter concedimus. Ratio vero est, quia illorum constantia infirmiores sustentantur, atque corroborantur, illorum praedicatione coelorum quodammodo fores aperiuntur, sic vt sine verbi ministerio nullus cuiquam ad salutem aditus patere possit. Interim tamen verum illud est, quod supra posuimus, pastores in verbo fundatos esse, nec posse nisi ex ipso verbo adjudicari. qui veri, boni, ac fideles sint. Itaque tenendum illud semper est vt verissimum, Scripturae approbationem praecedere hanc pastorum dijudicationem. Si enim illos pro Pastoribus approbamus, tum prius, & multo etiam magis, Scripturam approbamus, quae illos fecit pastores, & docuit non modo quod sit illorum officium, sed & nostrum, sine qua nec illi sciant quomodo pascant, nec nos illos pro pastoribus habeamus. Similiter cum ex Scripturis Ecclesia pendeat, cognitionem Ecclesiae praecedat cognitio Scripturarum necesse est.
Decimum sextum nostrum argumentum ita se habet. Scriptura in doctrina religionis habet rationem & locum principij, eius quaevis dicta sunt tanquam axiomata ac principia certissima quae probari nec possunt, nec debent ex alijs, sed alia omnia ex illis probanda ac confirmanda sunt. Si hoc in scientiis humanis teneat, quarum authores homines sunt; multo magis tenet in Scriptura, cuius author est Spiritus sanctus, Spiritus nempe veritatis. Cuiuscunque tandem sit, verum argumentum est: videtur esse Musculi. Respondet Stapletonus per distinctionem (est enim multus in distinctionibus suis, quibus pleninque valde abutitur) hoc modo: Principia (inquit) scientiarum in se sunt indemonstrabilia in eo quod quid est, sed respectu nostri demonstrari possunt, propter nostram nimirum tarditatem, demonstratione qua quia est. Sic Scriptura. Respondeo. Fatemur Scripturas argumento a posteriori demonstrari posse, & hoc nobis inprimis vtile argumentum esse, propter ingenij nostri tenuitatem: Itaque nos hac in re multum iuuari voce testimonioque Ecclesiae: Sed tamen Scripturam indigere hoc testimonio Ecclesiae, aut non aliter esse nobis authenticam, prorsus negamus. Suscipimus quidem axiomata scientiarum, cum primo traduntur, eaque vera esse credimus, inducti verbis & authoritate professorum: sed cum illorum rationem tenemus, tum magis credimus, propter ipsorum axiomatum, quam videmus, apertam ac necessariam veritatem: habent enim in se certam rationem, quae illis fidem facere possit. Scientiarum principia possunt explicari, quia sunt: sed num intelliguntur esse vera, non aliter, quam quia sic professores tradiderunt? Imo ipsa se Axiomata mutuo demonstrant. Similiter Scripturae possunt illustrari ac commendari voce Ecclesiae, etsi sunt principia certissima in se ac firmissima, quae & Dei ipsius authoritate probantur, & se mutuo testimonio communiunt. Subiungit Stapletonus, Scripturam ita principium esse in religione, vt tamen vox Ecclesiae prior sit. Quod quidem falsissimum est, cum Ecclesiae vox omnis ex Scriptura nascatur. Praeterea, quod docetur, prius semper est eo, quod docet. At Scriptura doretur, Ecclesia vero docet: Scriptura ergo est Ecclesia prior. Sed pergit Stapletonus, ac probat Ecclesiam priorem esse Scriptura, & maioris etiam authoritatis, quia Scriptura (inquit) est vnum ex ijs quae creduntur: at Ecclesia est regula eorum omnium quae creduntur. Ubi duplex eius ώνπλονια observanda est. Prima est, quod cum supra negaret Scripturam credi, in capite proximo sequente, & diceret nos Ecclesiam in Symbolo credere, sed non Scripturam; nunc contra ait, Scripturam esse vnum eorum quae creduntur, & sic ad Symbolum pertinere. Sic secum pugnat, nec quid omnino dicat, attendit. Secunda est, quod ait Scripturam esse vnum eorum quae creduntur, ac proinde non posse esse regulam eorum. quae creduntur, & tamen statuit Ecclesiam esse regulam eorum quae creduntur, cum & ipsa sit vnum ex ijs quae creduntur. Quid enim? nonne palam in Symbolo profitemur, nos Ecclesiam Catholicam credere? Si ergo Scriptura non sit regula fidei, quia est vnum eorum quae creduntur, quidni & idem etiam argumentum eodem modo contra Ecclesiam valeat? Sed estne Ecclesiae vox regula Scripturae? imo potius e contra, Scriptura est Ecclesiae regula. Num Ecclesiae vocem Scriptura sequitur, an contra? Atenim isti aiunt, non Scripturam aptari ad Ecclesiam, sed Ecclesiae testimonium ad Scripturam, vt quia est Scriptura Canonica, ideo Ecclesia non possit aliter facere, quin eam esse Scripturam declaret: sic Ecclesia non est regula, sed regulatum: Scriptura ipsa est regula fidei, vt post luculentius ostendemus: vox enim Ecclesiae a Scriptura regi debet, estque Ecclesia quidem effectum fidei, ac proinde regula fidei esse non potest. Nam nihil quod Ecclesia efficit, est regula fidei, cum ipsa sit effectum fidei. Est enim Ecclesia multitudo fidelium: ergo regi fide, sequi fidem, ex fidei regula pendere, ad eamque sua omnia exigere debet. At vox Ecclesiae est actio Ecclesiae, & posterior quam Ecclesia. Vox Ecclesiae est: vox hominum: at regula fidei est vox Dei. Sic istos non pudet ullius aut absurditatis, aut blasphemiae: eo deventum est desperationis. Sed de hoc argumento satis multa verba, fecimus.
Sequitur iam argumentum nostrum decimum septimum, quod quidem tale est: Ecclesia subjicitur Scripturae: ergo de Scriptura iudicare non debet. Argumentum optime sequitur, si judicium authoritativum (ut luris consulti loquuntur) intelligatur, quale Papistae volunt. Antecedens probatur duplici testimonio Augustini. Primum habetur in Lib. 11o. contra Faust. Manich. cap. 5. vbi ait Augustinus, "Scripturam in sede quadam sublimiter constitutam esse, cui serviat omnis fidelis ac pius intellectus". Secundum habetur in Lib. de vera religione, cap. 31. vbi idem etiam Augustinus asserit, "fas esse aeternam Dei legem mundis animis cognoscere, judicare autem non fas esse". Hic quoque effugere conatur Stapletonus, interposita distinctione quadam, vt solet. Ait enim Ecclesiam, vt significat corpus fidelium, Scripturae subjici; sed vt Pastores, praesules, ac praelatos significat, non subjici: quia illi potius iudicant de Scriptura non acceptata, ut acceptetur: atque hoc modo vult Augustini vtrumque locum eludere. At Augustinus proculdubio de toto corpore Ecclesiae loquitur, cum ait, omnem fidelem intellectum Scripturis servire oportere: quibus quidem verbis praesules etiam ac praelatos complexus est. Et certe eo capite de ijs potissimum loquitur, quorum est Scripturas explicare, hoc est, de ipsis Pastoribus. Nonne enim hi etiam debent Scripturis subjici, & suum intellectum ijs submittere? videte quantum sibi praesules Pontificij sumant. Non vult ergo ne eos quidem authoritativum (ut vocant) iudicium in Scripturas exercere, sed ipsis potius servire. Deinde, quod ait Pastorum esse, deScriptura nondum acceptata iudicare; quaero an adhuc Scriptura acceptata sit necne. Acceptatam iampridem Scripturam esse negare non possunt: sequitur ergo oportere iam hoc Ecclesiae iudicium cessare. Neque est alius quidem Augustini sensus in secundo loco, quemadmodum ex ipsius verbis facile potest animadverti: Ecclesiam non iudicare Scripturam, quam legem, regulam, veritatem vocat, sed secundum Scripturam: vtitur enim illic similitudine legum civilium, quae cum nostra defensione optime quadrat. Sicut fit in istis temporalibus legibus (inquit Augustinus) quanquam de his homines iudicent, cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit, ne iudici quidem, de ipsis iudicare, sed secundum ipsas: ita sit etiam in lege divina. Eaenim comparationis vis est. At quis habet authoritatem condendi has divinas leges: Non homines, sed solus Deus. Si ergo Deus has leges condidit ac promulgavit: tum leges sunt sine iudicio & acceptatione Ecclessiae. Cum igitur Scripturae a Deo conditae ac promulgatae sint, non debent humano iudicio subjici, neque fas cuiquam est de illis iudicare. Deus has leges condidit: nostrum est suscipere, agnoscere, venerari, parere, nosmet illis subjicere, & secundum illas omnia, non quidem de illis iudicare. Atque hoc sine exceptione omnes mortales facere debent, imo vel ipsi Praesules, & ij quisummam in Ecclesia authoritatem habent.
Sed hic Stapletonus ait se velle nobis haereticis ora statim obstruere: quod quemadmodum praestiterit attendamus. Calvinus 1. Lib. Instit. Cap. 9. contra eos disputat, qui Enthusiasinos inducunt, atque illorum spiritus, quos iactant, Enthusiasticos ex Scripturis iudicandos esse, docet. Illi dicunt, iniquum esse Spiritum sanctum Scripturae subijcere. Respondet Calvinus, nullam Spiritui sancto iniuriam fieri, si per Scripturam examinetur; quia isto modo non ad alienam aliquam regulam exigitur, sed sibi ipsi comparatur: sibi autem ipsi vbique par & similis est, sibi ipsi per omnia constat ac conspirat, nusquam discrepat: non igitur hoc illiiniuriosum esse. Quae quidem ab eo rectissime dicta sunt. Hinc Stapletonus hoc colligit argumentum: Quemadmodum non est contumeliosum (inquit) Spiritui sancto ex Scripturis examinari: sic non est contumeliosum Scripturae, ex voce ac testimonio Ecclesiae examinari. Sed sequetur tum demum haec Stapletoni ratio, quando ille docuerit atque evicerit, similem esse rationem ac proportionem Ecclesiae ad Scripturam, quae est Scripturae ad Spiritum sanctum, quod ille nunquam probare poterit. Tota enim Scriptura est θεοπγῶνος, & Spiritui semper consentanea: ergo omnis spiritus, qui non consentit cum Scriptura, repudiandus est: at omnes Ecclesiae non consentiunt cum Scriptura. In hoc ergo claudicat tam gloriosum hoc Stapletoni argumentum, quo ille se posse nobis ora obstruere sperabat. Atque hucusque Stapletonus, qui quidem in verbis audax est, sed in argumentis infirmus ac dissolutus, vt vidimus. Iam illum dimittamus.
Sequitur nunc argumentum nostrum decimum octavum, quod huiusmodi est: Dicunt Papistae nos credere Scripturis ex voce & authoritate Ecclesiae: Quaero ergo qualis illa fides sit? acquisitane, an infusa? Acquisitam vocant, quae studio nostro, & humanis persuasionibus comparatur. Infusam vero, quam Spiritus sanctus in cordibus nostris insevit atque inspiravit. Si dicant acquisitam, quod necesse est eos dicere, quia Ecclesiae authoritas est instar persuasionis cuiusdam externae, dico eam non sufficeret per se, vt nobis certo persuadeat: sed vt firmiter aliquid credamus, opus esse interna Spiritus infusione. Id ex his, quae sequuntur, facile apparet. Deut. 29. 4. Vidistis ista omnia miracula (inquit Moses Israelitis) at Deus non dedit vobis mentem ad cognoscendum, oculos ad videndum, & aures ad audiendum, usque in hunc diem. Unde intelligimus, nihil nos credere, vtdebemus, sine fide infusa, etiamsi fuerint manifestissima, vt erant mitacula, quorum mentionem facit Moses. Math. 16. 17. "Beatus es Simon BarIona, quia caro & sanguis non revelavit haec tibi, sed Pater meus, qui est in¬ coelis", inquit Christus Petro. Audierat quidem Petrus Iohannem Baptistam, audierat etiam ipsum Christum, & multa eius miracula viderat; tamen non ante credere Petrus potuit, quam divina revelatio ac cessit: ideoque totum hoc, quod Petrus credidit, revelationi Christus tribuit. Perinde est, quod de Lydia legimus, Act. 16 14. cuius cor Deus aperuisse dicitur. 1. Cor. 12. 3. "Nemo potest dicere Dominum Iesum (inquit Paulus) nisi per Spiritum sanctum": & vers. 9, eiusdem cap. fides numeratur interzaεισιατα Spiritus sancti: loquitur autem de fide iustificante, non de miraculosa fide. Ex his constat, fidem, qua nos nitimur, infusam esse, non acquisitam. Si vero dicant, fide infusa Scripturis credi, idem plane dicunt quod nos volumus. Fides enim ista infusa quid omnino aliud est, quam testimonium illud Spiritus sancti, propter quod nos etiam Scripturis, & Scripturarum doctunae credimus, & quod Scripturarum omnem saluti: feram veritatem in cordibus nostris obsignat.
Decimum nonum nostrum argumentum ab authoritate Patrum sumitur, qui testantur Scripturam, & eius veritatem, non aliter nobis certoconstare, nec alia ratione in animis nostris confirmari posse, quam ex Spiritus sancti testimonio. Augustini locus est egregius, lib. 11. Confess. cap. 3. "Audiam, & intelligam (inquit, Deum alloquens) quomodo fecisti coelum & terram. Scripsit hoc Moses, scripsit, & abiit, transivit hinc ad teNeque enim nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, & rogarem eum, & per te obsecrarem, vt mihi ista panderet, & praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore eius, et si Hebraea voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quicquam tangeret. Si autem. Latine, scirem quid diceret: sed unde scirem an verum diceret? Quod si & hoc scirem, num & ab illo scirem? Intus vtique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec Hebraea, nec Graeca, nec Latina, nec barbara veritas sine oris & linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit, & ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus vera dixit, veritas, rogo; te, Deus meus, rogo, parce peccatis meis, & qui illi servo tuo dedisti haec dicere, da& mihi haec intelligere". Haec Augustinus. Quo quidem in loco publicum illud & externum. Ecclesiae iudicium, quod Papistae toties in ore habent, Augustinus non satis habere virium docet ad fidem generandam. Non enim plus tribuent, opinor, huic Ecclesiae, quam Mosi & Prophetis. Si ergo, quantumvis ipse Moses, & ipsi etiam Prophetae iam reviviscerent, & ea vera esse dicerent, quae scribebant, non tamen hoc illorum nobis ad fidem sufficeret testimonium, sed internum etiam Spiritus sancti testimonium ac¬ cedere oporteret, & ipsam veritatem nobis divinitus persuaderi; certenec Ecclesiae testimonio credemus, nisi idem Spiritus sancti testimonium identidem accedat. Idem etiam Augustinus, in Lib. contra Epistolam Fundamenti, cap. 14. ait, vt id, "quod credimus, intelligere mereamur, oportere mentes nostras intrinsecus ab ipso Deo firmari ac illuminari". Et in Lib. de vera Religione, cap. 31. in hunc modum scribit, vt modo accepimus, "AEternam (Dei) legem mundis animis fas est cognoscere, iudicare fas non est". Ubi ergo illi sunt, qui hanc sibi iudiciariam potestatem arrogant, quam in Scripturas, quarum est summa authoritas, exerceant? Basilius in Psal. 115. de fide pulchre vereque scribit: "τiσis (inquit) ἡ && τας¬ λογικασ μεθεδεσ τυν δυχεω εις συλκαταδασεν ἔλκουσαεπισις εχι γατρικαις ανα sκais, αλλ ἡη ταῆς το πευματως ενυργειαισ ελγνουζαεη". Ita non ante credimus, quam fidem nobis Spiritus sanctus inspiravit, non Ecclesia. Huc etiam pertinet illud, quod Ambrosius ait, Lib.1. de fide, ad Gratian. cap. 5. Noli, Arriane (inquit) ex nestris (dictis scilicet, vel scriptis, vel authoritatibus, vel vocibus) aestimare divina, sed divina crede, ubi bumana non invenis. Divina eroo ex se probantur, ex se creduntur. Salvianus Episcopus, in Lib. 39. de Providentia, sic scribit: "Humana omnia dicta argumentis & testibus. egent, Dei autem sermo ipse sibi testis est: quia necesse est, quicquid incorrupta veritas loquitur, incorruptum su testimonium veritatis". Huc accedunt etiam ipsorum Papistarum testimonia. Principes enim Papistae possunt in hac causa adduci. Gabriel Biel, in Sentent. Lib. 3. dist. 25. in Dub. 3. sic habet, V "eritates Catholicae, absque omni approbatione Ecclesiae, ex natura res sunt immutabiles, & immutabiliter verae, & sic sunt immutabiliter Catholicae reputandae". At haec Catholica veritas est, de qua quaerimus: est ergo immutabilis ex natura sua, & immutabiliter Catholica reputanda, idque sine Ecclesiae approbatione. Hosius in Confess. Petrocoviensi, cap. 16. ait, non aliter nos credere Evangelio, nisi propter vocem Dei intus loquentis & nos docentis. Hoc semel atque iterum eo in libro affirmat, etsi postea se corrigete quodammodo & excusare conetur. Melchior Canus, Lib. 2. loc. commun. cap. 8. multis verbis istam causam disputat: vbi etsi verbis a nobis dissentiat, re tamen consentit. Ait enim, "sine fide infusa nihil aut necessario credi, aut certo nobis persuaderi posse". At quae ab Ecclesiae iudicio nascitur fides, acquisita est, infusa vero fides a Spiritu sancto proficiscitur. Ergo vel ipsorum Papistarum confessione, Scriptura nobis est ea, quae est, nimirum Scriptura, propter authoritatem Dei: vtque ea, quae in Scripturis accepimus, certo credamus, interno Spiritus sancti testimonio opus est Canisius in Catechismo, in cap. de Praeceptis Ecclesiae, sect.16. ait nos "Scripturae, propter testimonium divini Spiritus in illa loquentis, credere, adhaerere, ac tribuere maximam authoritatem". Hinc duo colliguntur: Primum, Spiritum sanctum loqui in Scriptura: secundum, Spiritum sanctum loquentem in Scriptura nobis persuadere, vi Scripturae credamus, & authoritatem maximam tribuamus. Sic Stapletonus, Lib. 17. cap. vltimo, "Scripturae sacrae (inquit) non derogatur, quodea testimonium accipiat ab Ecclesia, quamvis habeat maius testimonium a Spiritu Dei, quo authore scripta est". Quod si verum sit, quare Stapletonus post tam acriter contra hoc testimonium Spiritus disputavit, quod ipse maius esse testimonio Ecclesiae ante confessus suerat? Et Bellarminus ipse, in Dictatis manuscriptis in Thomae Secundam secundae, quaest. 11, av. 1ὸ, Dub. 15, docet nos credere, non propter Ecclesiam, sed propter Dei revelationem, & contrarias quorundam opiniones refellit. Sic nostram sententiam esse non modo in se, sed etiam ipso Adversariorum iudicio vetam concludimus. Atque de tertia quidem Quaestione hactenus.
On this page