Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT II.
De nobilitate et utilitate scientiae de anima.Cum autem opinamur certissime omnem scientiam esse de numero bonorum honorabilium, eo quod omnis scientia de se expetibilis est quae vere scientia est, tamen magis una quam altera est de numero honorabilium, propter alteram duarum causarum, aut propter duas causas simul: quarum una est certitudo quam facit de suis conclusionibus per demonstrationes firmissimas, quae procedunt ex primis et veris, vel ex his quae per prima et vera sumpserunt fidem, sicut videmus arithmeticam et geometriam in Mathematicis omnes alias excellere. Altera autem est, quod meliorum subjectorum et mirabiliorum est. Meliora autem vocamus nobiliora, sicut incorruptibilia sunt meliora corruptibilibus. Mirabiliora vero, quae altiores et magis difficiles et remotas habent causas: talia enim omnis sapiens miratur et inquirit, sicut in Mathematicis videmus astronomiam omnes alias scientias excellere, eo quod incorruptibilis est subjecti, cujus passiones et passionum causas omnes mirantur, ut lunae et solis eclipses. Nec miretur aliquis, quod dicimus etiam scientiam sive noti tiam esse de numero bonorum honorabilium: quoniam sunt quaedam scientiae, quas non quaerimus propter se, sed ut nobis adminiculentur ad alia, sicut scientiam Topicorum problematum, et scientiam de instrumento scientiarum qui est syllogismus, et universaliter scientias sermocinales. Et illae non sunt verae scientiae, sed modi scientiarum omnium, sicut in principio librorum Logicae dixisse nos meminimus. Et notitia illorum modorum sciendi non vere est de numero bonorum honorabilium, sed potius de numero notitiarum et bonorum utilium. Honorabile quippe est, quod propter seipsum quaerimus: utile autem, quod volumus propter alterum. Adhuc autem honor praemium virtutis est, et praecipue virtutis quae hominis ut homo est, quae est contemplativa virtus, ut scientia, et sapientia, et intellectus, et prudentia, et ars, ut dicit Philosophus in sexto suorum Ethicorum: utile autem quod est sicut instrumentum quo aliquid praeter ipsum intenditur per ipsum adipisci. Cum igitur propter dictas duas causas una scientia sit super alteram, aut propter alteram ipsarum, dicimus nos in prioritate dignitatis debere ponere scientiam de Anima propter utramque istarum causarum: nobilioris enim subjecti est quam aliqua scientia corporum, et mirabilioris: quoniam omnis sapiens admirabitur de causa lucis intellectus animae et passionibus ejus, et qualiter est omnia quodammodo intelligibilia, et quantum ad facere omnia intelligibilia, et quantum ad fieri omnia intelligibilia, et utrum sit separabilis omnis anima vel non. Et est certissimarum demonstrationum, quoniam licet quoad nos sit occulta habens principia, eo quod nostri intellectus oculus se habet ad ea quae manifestissima sunt secundum naturam, sicut oculus vespertilionis ad lumen solis, tamen nihil manifestius est in natura quam fons et origo omnis cognitionis, quod est lumen intelligentiae in nobis. Ad illud enim lumen certificatur, quidquid certe scitur, et tunc sciri judicatur quando illi conveniens invenitur. Sic enim medium virtutis moralis quod non est idem omnibus, examinatur et proportionatur illi medio, quod natura intus est in quolibet: et est tunc satis quando illi congruit. Sic necesse est absque dubio primum lumen ad quod examen refertur verorum et intelligibilium intus esse in natura: propter quod egregie dicit Aristoteles principia nobis quodammodo esse innata, sicut innata est quodammodo forma materiae. Cum igitur sic sit anima certificans ad seipsam quidquid certificatur, oportet ipsam scientiam de Anima fore certissimam, et firmissimarum esse demonstrationum. Et hoc lumine deceptus Plato putavit omnium intelligibilium cognitionem esse intus, neque aliquem aliquid discere, sed immemorem recordari. Sed de hoc inferius disseremus. Licet autem sic in prioritate dignitatis animae scientiam ponamus, tamen in ordine doctrinae inter scientias naturales non ponimus eam primam: quia ordo doctrinae non sequitur prioritatem dignitatis, sed rationis ordinem tenet, in quo de communioribus prior est speculatio, sicut diximus superius.
Cum autem propter sui honorabilitatem sic in priori dignitate ponenda sit notitia animae, non amisit etiam utilitatem: eo quod, sicut dicit Tullius in libro de Amicitia, omne honestum plurimas sibi habet adjunctas utilitates, licet neque nomen neque diffinitionem sortiatur ex illis. Utilitatis autem ejus praecipua est, quod ad omnium scibilium veritatem cognoscendam maxime proficit, et praecipue ad notitiam veritatis rerum naturalium, cum ipsa sit principium formale et essentiale animalium, et non nisi per notitiam animae poterunt cognosci corpora animatorum. In corporibus au tem animatorum et commixtio est simplicium et ipsa simplicia: et sic ulterius scientia animae proficit ad notitiam omnium corporum naturalium. Ad veritatem autem omnium proficit propter modum quem diximus superius, in quo videlicet apud se habet lumen, quod est veritatis examen, tribus modis, non simul, sed divisis: quorum unus est, quia proficit ad naturalem veritatem, eo quod ipsa pars nobilissima est scientia naturalis. Alio autem modo proficit ad divinam, quia in ista scientia manifestatur nobilior pars subjecti scientiae divinae. Manifestatur etiam in ista scientia, quod intelligentia est, et quod separata est, et qualiter agit intelligibilia: de quibus omnibus primus Philosophus inquirit, licet non inquirat de eis, in quantum sunt haec opera animae et partes animae. Ad quasdam autem proficit, quia dat eis plurima principia, sicut ad moralem cui dat eligentiam et rationem rectam et prohaeresim et multa alia, per quae reguntur civitates in moribus.
On this page