Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VI.
Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.Dubitationem autem habent etiam passiones animae, utrum sint omnes communes sibi et corpori, vel sibi et habenti corpus, aut sit aliqua passionum sibi propria, quae neque communicet corpori, neque communicet habenti corpus: hoc enim necessarium est accipere ex doctrina animae ad sciendum utrum ipsa separetur a corpore, vel non, sed tamen non est leve. Ut autem melius intelligatur haec quaestio, sciendum quod aliud est communicare corpori in actione vel passione animae, et aliud est communicare ei quod communicat corpori. Communicat enim corpori in actione vel passione quae non expletur neque fit nisi instrumento corporali per virtutem affixam organo, sicut ambulatio, vel visus, quae fiunt motu vel passione corporis, et per virtutes affixas ipsis membris, quorum unum motu explet operationem, alterum autem passione, quia recipit speciem coloris. Communicare autem ei quod communi cat corpori, est quod licet aliqua operatio non fiat motu vel passione alicujus partis corporis, tamen non expletur sine alia operatione, quae fit vel motu vel passione alicujus partis corporis, sicut est intelligere sensibilia et mathematica. Quia licet intelligere non expleatur motu vel passione alicujus membri corporalis, tamen non fit sine acceptione formae sensibilis et imaginibilis imaginabilis per phantasiam, quae communicat corpori in hoc quod operatio ipsius non expletur sine motu et passione membri corporalis, quod est organum phantasiae. Oportet enim formas imaginationis et phantasiae fieri per motum a sensu factum in spiritu animali deferente formas hujusmodi, et recipi easdem oportet in parte cerebri, quae est organum phantasiae virtutis: et ideo aliud esse diximus communicare corpori, et aliud communicare ei quod communicat corpori in operatione. Possibile enim est quod substantia incorporea existens in corpore ut actus corporis communicet corpori. Et possibile est ut non communicet corpori, sed communicanti corpori. Et possibile est ut neque isto neque illo modo communicet, sed habeat operationes quae nullam ad corpus habeant depentiam dependentiam. Et hoc inquirere de anima est necessarium valde ad sciendum utrum separata est in agendo vel non: et est ista quaestio una quam maxime desiderant homines scire de anima.
Videtur autem in pluribus suis passionibus et partibus nihil omnino sine corpore pati, vel facere: neque enim sine motu et passione corporis irascitur, neque confidit, neque desiderat, neque sentit universaliter secundum omnem sensum. Ira enim est accensio sanguinis cum evaporatione fellis. Confidentia autem est ex protensione spiritus et sanguinis ex corde ad exteriora. Sentire autem fit recepta sensibili forma in organo sensus. Quae omnia dicunt motus et passiones corporeas. Sed maxime pro prium et separatum opus esse videtur intelligere, eo quod universale intelligitur quod est simplex et denudatum a materia et appenditiis materiae: et ideo non est forma impressa alicui membro corporali, cujus motu expleatur intelligere, sed potius est simplex conceptus mentis sine hic et nunc, sed ubique et semper in eadem ratione manens: quod non est conveniens alicui formae corporali. Si autem hoc ipsum intelligere quod est operatio possibilis intellectus quando in actu fit, est phantasia, aut non sine phantasia: tunc neque hoc opus utique contingit esse sine corpore quod movetur vel patitur in ipsa operatione: et tunc non erit separatim conveniens animae secundum se. Dico autem intelligere possibilis intellectus aliquando esse phantasiam, et aliquando non sine phantasia, non simpliciter intelligens quod intelligere unquam sit phantasia, sed quia possibilis intellectus accipit formam quae est ex phantasmate, oportet quod phantasiae motus ad intellectum terminetur. Sunt autem quidam homines idiotae non discernentes universale a particulari, sed prosequuntur rationem universalis in particulari permixtam, et illorum intelligere est phantasia formalis, eo quod immixtum est ei. Alii autem distinctum accipiunt universale a particulari, quod est in phantasia formali, et illorum intelligere, eo quod oritur a phantasia, non est sine phantasia formali. Phantasia enim duplex est: quia et ipsa virtus animae quae phantasmata recipit, phantasia est, dicimus quod operatio intellectus possibilis est phantasia vel non sine phantasia. Taliter autem distinguendo communicans corpori, et communicans ei quod communicat corpori, evitabimus errorem Alexandri qui dicebat in omnibus animam communicare corpori, et ideo non esse separabilem a corpore. Nos enim ostendemus in sequentibus, quod id quod communicat non corpori, sed ei quod est communicans corpo ri, secundum se est separatum, neque corrumpitur nisi secundum sic et simpliciter non, vel nisi secundum quid et non simpliciter.
Siquidem igitur est aliquid animae operum aut passionum proprium, utraque communicatione exclusa, tunc continget utique animam esse separatam nunc in operatione, et aliquando separari a corpore et esse per se. Si vero nulla est propria ipsius, tunc non continget ipsam separari secundum esse et substantiam: licet forte secundum diffinitionem aliquam non coexistens corpori et in corpore intelligatur. Erit enim tunc de anima sicut de mathematicis quae non habent esse nisi in hac sensibili materia, et tamen accidunt eis quaedam non in materia intellectis, sed acceptis: sicut est videre in recto, quia lineae rectae multa accidunt quae non conveniunt ei secundum quod est in materia sensibili, sicut est quod sphaera aenea tangit ipsum in puncto, quae tamen sphaera aenea nunquam tanget ipsum separatum in puncto secundum actum, sed potius tanget ipsum conjunctum cum materia sensibili, non in puncto, sed in superficie: et tamen secundum intellectum acceptum rectum, et non in materia lignea, vel cuprea, vel alia materia sensibili, non tangetur a quacumque sphaera nisi secundum punctum. Et sic erit de anima. Si enim in omnibus partibus suis, aut communicat corpori, aut communicat communicantibus corpori, tunc potest accipi separata secundum intellectum in quantum agit operatione quae non expletur motu alicujus partis corporis: sed tamen secundum esse et veritatem naturae nunquam erit separata, quia semper indiget, vel exiget illius cooperationem quod corpori communicat: sicut sphaericum quod separatum intelligitur et diffinitur, sed tamen secundum esse inseparabile est a corpore sensibili. Et nos quidem in sequentibus ostendemus, quod anima humana multas habet operationes separatas, sed modo inducemus rationes quorumdam probantes quod habet communicantes.
Videntur enim animae passiones omnes esse cum corpore communicantes, licet in una sit plus quam in alia communicans: quia quaedam fiunt sine motu locali partium corporis et sine physica alteratione, sed tamen non fiunt sine receptione formae, vel intentionis formae, quae est alteratio communiter dicta. Cum motu autem et alteratione corporis fiunt desiderium, mansuetudo, timor, confidentia. Adhuc autem gaudium, et amare, et odire. In omnibus enim his movetur cor secundum diastolem vel systolem, et compatitur animae corpus. Hoc autem indicat diversitas hominum in passionibus his: quaedam enim in duris et manifestis periculis passionum concidentibus in eos nihil ad iram provocantur propter complexionem frigidam stantem in eis: et aliqui eorum non timent in talibus, sicut habentes multum sanguinem, et corda calida. Aliquando autem aliqui a parvis causis et infirmis periculorum moventur et provocantur ad iram, quando corpus irascibile et ita dispositum est ac si irascatur: sicut est in cholericis calida habentibus corda, et sanguinem levem qui facile dirigitur sursum. Adhuc autem magis manifestantur haec in his qui timentes fiunt ex sui corporis dispositionibus, quando nulla causa terroris est in passionibus, sicut accidit multis viris qui sicci sunt, et frigidi, pauci spiritus, et pauci caloris in corde.
Manifestum est ergo ex dictis, quod passiones sunt rationes quaedam et intentiones, quae in physica materia sunt mota et alterata physico motu et alteratione. Sensus autem et imaginatio et caeterae animae sensitivae apprehensiones non fiunt sine receptione formarum in organis corporum, quae receptio quaedam est alteratio, licet non sit alteratio physica. Et ideo harum passionum sunt tales rationes, ut si dicatur, irasci est motus hujus corporis cujus sanguis accensus est: aut partis hujus, sicut cordis quod movetur primo in ira secundum systolem quando conturbatur, et post secundum diastolem quando petit vindictam: aut potentiae quae conjuncta est huic corpori, aut parti corporis, et a nocumento illato: et propter hoc malum inferendum in vindictam. Cum autem omnia haec in physica materia scripta sint, physici erit considerare de anima, aut omni si omnis anima est talis, aut de anima hujusmodi quae talium est operum et passionum.
On this page