Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT IV.

Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
1

Diffinitionibus autem omnibus existentibus ex genere et differentia constitutiva speciei, si conveniens diffinitio debet haberi, oportet primo quaerere in quo genere sit fortassis: quoniam forte non est res quae sit in genere directe sicut genus, vel species, vel individuum: et forte est in genere sicut principium generis: potentia enim et actus principia sunt generum et eorum quae sunt in genere, et ipsa non sunt directe in genere: quoniam principium alicujus non directe constituitur sub ipso, sed est ante ipsum. Esse autem in genere est esse sub genere, sicut manifestum est ex determinatis in Praedicamentis. Quaerendo autem utrum quocumque modo sit in genere, quaeremus utrum sit hoc aliquid quod est substantia, aut sit qualitas, aut sit aliud aliquod diversorum praedicamentorum, licet omnes convenerint ipsam aut substantiam, aut qualitatem esse: et ideo non est nobis necessarium ut reliqua genera inducamus. Habito autem genere ipsius animae, oportet nos quaerere de differentia animae, qualiter scilicet sit in genere, utrum sit aliquid eorum quae sunt potentia, sicut dixerunt illi qui po suerunt eam humorem quemdam: aut sit de numero eorum quae Graece vocantur endelechiae, quod Latine sonat perfectiones sive actus, sicut sunt formae essentiales actus et complementa rerum naturalium. Haec enim duo magnam habent differentiam.

2

Habitis vero genere et differentia animae, considerandum erit nobis utrum anima sit partibilis an impartibilis: quoniam quidam dixerunt in omnibus corporibus animam unam specie et numero, quae tamen pro diversitate corporum diversa operatur: et alii etiam, ut Plato, dixerunt in uno corpore plures esse animas specie differentes, sicut quod intellectiva sit in cerebro, et concupiscibilis sive appetitiva sit in hepate, et irascibilis sit in felle et vitalis sit in corde, et generativa in testiculis. Haec autem sequentia declarabunt. Si vero consentiatur in hoc quod sit indivisibilis, tunc oportet quaerere utrum sit similis speciei omnis anima, et tantum dividatur per individua, aut non sit similis speciei omnis anima. Etsi consentiatur quod anima non est similis speciei, tunc oportet quaerere utrum sit tantum specie differens, et sint omnes species animae sub uno et eodem assignato genere, aut cum hoc differant etiam genere. Hoc autem inquirere est necessarium, quoniam quidam supponentes omnium animatorum esse easdem animas specie, quando tractant de anima, de humana solum loquuntur et inquirunt. Et per hoc credunt se sufficienter de omni anima terminasse, eo quod omnes animae, ut dicunt, in specie conveniunt cum animabus hominum. Et in hoc peccato dicitur fuisse Plato, qui dixit omnem animae speciem esse in corpore hominis, et in corpore humano plures esse species animarum subjecto differentes et forma. Haec autem non est sententia Aristotelis et Peripateticorum, sed potius quod anima hominis una sit substantia et subjecto, et habet pluralitatem in viribus et potestatibus sive potentiis suis. Et hoc in sequentibus declarabitur.

3

Videndum est ita quod nullo modo lateat nos utrum sit una ratio omnis animae, sicut est una ratio generis secundum species suas, aut sit altera et altera ratio specierum. Cum enim nos quaesivimus utrum anima sit unum genus ad omnes animas, vel non, sed sit specie differens tantum, tunc oportet nos cavere, ne ignoremus univocationem vel aequivocationem suae diffinitionis: ut sciamus utrum diffinitio data de anima sit univoca tribus animabus, vegetalili vegetabili scilicet, et sensibili, et rationabili, sicut est una ratio animalis sive vivi ad ea quae continentur sub eo, aut non est sic, sed est altera ratio secundum unamquamque trium animarum, sicut est altera ratio equi, et canis, et dei Jovis vel Aesculapii. Haec autem ideo dico, quia animal universale ut universale, aut nihil est de quidditate particularis et realis animalis, aut est posterius ipso. Et similiter est de omni communi quod universaliter praedicatur de aliquo. Causa enim animalis quae est principium esse hujus vel illius animalis, est in ipso animalis esse, et est particularis, et non praecedit ipsum tempore, sicut dicebat Plato: quoniam si praecederet ipsum, non possemus habere notitiam particularis nisi per ipsum, sicut modo non cognoscimus res naturae, nisi scitis causis ex quibus sunt. Natura ergo formae generis vel differentiae quae est in ista re demonstrata in esse naturae, est in uno, et non est in alio. Sed cum intellectus noster accipit inten tiones essentialium principiorum hujus rei demonstratae, quae sunt potentia et actus, et abstrahit eas a materia, et ab individuantibus aliis, tunc agit in eis universalitatem: sic universale posterius est quando ut universale accipitur, et non sicut prius dixit Plato, quod praecederet secundum esse omnia sua particularia. Haec tamen natura quae principium est essentiale hujus particularis demonstrati, prius est secundum causam et intellectum quam res principiata per ipsam: quia aliter non esset causa essentialis. Quod autem haec vera sint quae dicta sunt, testatur Aristotelis translatio Arabica quae sic dicit. "Et debemus praeservare nos ne ignoremus utrum diffinitio ejus sit eadem ut diffinitio vivi, aut sit alia in quolibet, verbi gratia, diffinitio equi et canis et hominis et Dei: vivum autem universale, aut nihil est, aut est postremum." Et hoc exponit Averroes, sicut hic dictum est. Graeca autem translatio discordat ab hac: et (ut puto) est mendosa. Habet enim sic: "Videndum autem quatenus non lateat, utrum una ratio ipsius sit, an sicut animalis est secundum unumquodque altera." Et si deberet concordare cum Arabica, sic deberet ordinari, "Utrum una ratio ipsius sit sicut animalis, aut sit secundum unumquodque altera :" tunc enim plana esset. Sed quia in multis invenimus Graecas emendatiores quam Arabicas translationes, ideo et hoc sustinentes dicimus, quod animalis est una ratio ut generis. Si autem animal secundum esse sumitur in unoquoque, tunc variatur esse ejus differentiis specierum sibi adjunctis: et tunc sic variatum habet alteram et alteram secundum esse diffinitionem: et licet hoc sit verum, tamen primum magis conveniens ad propositum est.

4

Et ut melius intelligatur, sciendum est quod Plato posuit in omni re triplex dixit esse universale. Unum quidem ante rem, quod erat causa rei formalis secundum esse praecedens, quia separatum ipsum esse posuit. Secundum in re, quod erat forma adhaerens ei una in multis et de multis: et hoc unum dixit Plato in essentia esse unum et in esse naturae et formae in omnibus. Aristoteles autem in ratione dixit unum, et in essentia et esse plura. Tertium autem dixit esse post rem, quod est intentio universalis in anima: et sic dixit etiam quod anima communis et universalis erat ante omnes animas, et erat causa ipsarum per quam habent diffiniri et esse: et secundum hoc esset una universalis illius ratio de omni anima. Et hoc esse non potest, quia in philosophia prima habet ostendi id universale nullum esse omnino, sed omne universale ut universale sumptum esse aut nihil rei praecedens rem, aut esse post rem, sicut est intentio abstracta de particularibus.

5

His autem omnibus relictis, tanquam haec quae non hic, sed alibi sunt determinanda, dicimus nobis esse necessarium inquirere utrum una communis ratio sit de anima in communi danda, quae univoce conveniat tribus animabus, scilicet vegetabili, sensibili, et rationali, aut sit nobis quaerenda propria ratio secundum quamlibet trium animarum. Hoc enim necessarium est, quia inferius apparebit quod ratio data de anima, quae est endelechia corporis physici potentia vitam habentis, non omnino secundum unam rationem convenit tribus animabus, nec unius est et altera ratio secundum unamquamque animam, secundum quod est altera et altera equi et canis et hominis: quia ista diffiniuntur sicut habentia oppositas differentias, quarum una non est in alia. Sed ratio animae in partibus suis est sicut figurae: quia sicut una figurarum secundum potentiam est in alia, sicut trigonum in tetragono, sic una animarum videtur esse in alia, sicut vegetativum in sensitivo, et sensitivum in rationali. Est igitur necessarium nobis subtiliter ista disquirere, quatenus non lateant quae dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT IV.