Text List

CAPUT XV.

CAPUT XV.

Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

Redeuntes ergo ad propositum, secundum Aristotelis introductionem dicimus, quod ex omnibus quae dicta sunt, non est rationale intellectum possibilem dicere esse mixtum cum corpore : oportet enim quod si esset mixtus cum corpore, quod duorum alterum fieret. Si enim esset virtus cum corpore, hoc est corporea, tunc esset complexionalis : et tunc esset qualitas corporalis, aut simplex quae est calor, vel frigus : aut alia quae sequitur ex mixtione illarum : aut esset virtus addita complexioni, sicut anima organica : et tunc oporteret, quod uteretur corpore, sicut faciunt virtutes animae sensibilis. Nunc autem ex praedictis patet quod neutrum illorum est : et ideo Antiqui sapientes quoad hoc bene dixerunt, quod anima non est materia sed locus est specierum : praeter hoc solum quod non tota est locus : quia sensibilis quae est virtus, cum corpore transmutatur : et hoc non est loci. Similiter ipsa est subjectum formae : et hoc iterum loco non convenit. Sed secundum intellectum est ipsa locus specierum : quia secundum intellectum non essentialiter sed per accidens transmutatur ex speciebus, sicut diximus supra : et hoc est secundum id quod extra intellectum est, et hoc est phantasma a quo elicitur universale, et non secundum ipsum intellectum possibilem. Et ideo si esset aliquis intellectus qui nihil extra se intelligeret, is omnino esset intransmu tabilis, sicut est intellectus substantiarum separatarum, et praecipue intellectus causae primae : sed de his in prima philosophia erit determinandum. Aliud autem in quo loco assimilatur : quia speciebus non subjicitur sicut subjectum earum, sed potius formare se habet ad ipsas, sicut patet ex prius habitis. In his ergo duobus similis est intellectus loco et species locato : tamen intellectus non est ipsa species in actu, sed in potentia sola quando est possibilis intellectus.

Quoniam autem non sit similis impassibilitas sensui et intellectui, manifestum est ex organis et sensus secundum actum. Diximus enim supra impassibilem esse sensum a formis sensibilibus, eo quod est circa ipsas sicut forma una terminata ad ea sicut ad quinque materialia : et similiter est intellectus circa intelligibilia : formale autem non est passibile a materiali. Et ideo impassibilis est sensus, et impassibilis est intellectus : verumtamen non simili impassibilitare impassibilitate: et hoc convenit, eo quod sensus est virtus in organo : intellectus autem non. Et hoc evidenter ostenditur signo quod supra diximus : sensus enim post valde sensibile sicut post intensam et lucidam albedinem, minus sensibile sive minus coloratum sicut virorem vel aliquid aliud non potest videre. Et hujus causa est, quia forma fortis sensibilis reddita organo tenetur ab ipso aliquamdiu : et tunc sub forma illius primi sensati sentitur secundum : et ideo videns aliquamdiu intensam et claram albedinem, et mox convertens se ad virorem, videt viride sicut tectum panno albo tenui. Similiter autem de eo est et eadem de causa qui post magnum sonum audivit debiliorem : et ideo illis qui diu habitarunt in multarum rotarum, videtur etiam postquam inde recedunt, non recedere sonum molendinorum in auribus : et ideo non facile audiunt suaviter loquentes. Similiter est de his qui habent linguam infectam sapore forti, sicut amaritudine vel dulcedine mellis, postea alios sapores sentiunt quasi mixtos illis : et ideo vina non sapiunt post gustum mellis, et infirmis omnia amara videntur. Hoc autem non est ita mirabile in gustu sicut in aliis tribus sensibus, qui sunt per medium extrinsecum : quia gustabile per substantiam conjungitur gustui, et alia sensata conjunguntur per speciem suam tantum. Idem autem est in odoribus. Sed in intellectu totum est contrarius : quia post valde intelligibile, sicut sunt divina et principia demonstrationum, non minus intelligit minus intelligibile, sicut sunt conclusiones, sed etiam magis ex illo, quia valde intelligibile principium est ad minus intelligibile : et hoc esse non posset nisi ideo quod intellectus est virtus non organica, et ideo formae rerum materialiter nullo modo conjunguntur ei : propter quod receptio unius cum simplex sit et depurata ab esse materiali, non impedit receptionem alterius : sensitivum enim non est sine corpore organico, intellectivum autem est separatum.

Cum autem possibilis intellectus fiat speculativus, et sciat unumquodque intellectivum secundum actum, tunc talis intellectus secundum actum factus dicitur sciens : fit enim intellectus possibilis ipsum intellectum, sicut fit potentia actus, quando ad actum mutatur : sed hoc potissimum est in intellectu, eo quod intellectus et intellectum sunt idem formaliter, sicut patet ex dictis : hoc autem tunc accidit quando potest operari per se, ita quod non indigeat aliquo motore : et hoc est quando jam habet formam : et hunc intellectum quidam vocant adeptum : et tunc similiter est in potentia quodammodo, sicut dicimus in potentia esse habentem habitum, et non considerantem, qui non indiget mutari nisi de otio ad agere, et non indiget quod recipiat aliquid : et ideo dissimis dissimilis modus potentiae est iste et ille quo in potentia esse dicebatur ante addiscere vel invenire. Istis enim duobus modis adipiscitur scientia, quia omne quod quis scit aut discens aut inveniens novit : et tunc etiam per se potest intelligere, quia omnis potentia receptiva potest operari quando reducta fuerit ad actum : et tunc etiam intelligit seipsum : sicut enim sentimus nos videre et audire una potentia quae est sensus, ita intelligimus nos intelligere eadem potentia quae est intellectus : in omnibus enim intelligibilibus secundum actum intellectus intelligit seipsum, quia intelligit ea esse in seipso : hoc enim est intelligere speculari ea scilicet in seipso, quod non esse potest si seipsum non speculetur prout est subjectum intelligibilium : et intellectus illi qui nihil intelligunt extra seipsos, illis essentiale est magis intelligere quam hominibus : et hoc maxime est in intellectu primo. Quod autem hic dicimus intellectum esse subjectum intelligibilium, non ita oportet accipi, quod sit vere subjectum : quia sic conversio ejus in seipsum, non esset vere intelligere, sed est subjectum formale sicut commune et indeterminatum subjectum determinantis ipsum : et ideo diximus superius quod forma intellectus non operatur aliquid in intellectu nisi determinatione, sed potius e contrario intellectus operatur circa formam intellectam discretionem et judicium et resolutionem et alias multas operationes : ob quod etiam patet quod non est species intelligibilis in intellectu sicut forma in materia : et in hoc erravit Avicebron et multi alii praecipue Latinorum errant in illo.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XV.