Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XXV.
Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.Sicut esse diximus auditum comparatum ad suum sensibile, sic est quilibet sensus se habens ad sui sensibilis primas differentias: auditus enim est audibilis et non audibilis, visus visibilis et non-visibilis, et similiter etiam olfactus est odorabilis et non odorabilis. Non odorabile autem sive inodorabile dicitur tripliciter, scilicet quod impossibile est habere odorem, quod sentiatur odoris privatione, sicut simplicia: et dicitur non odorabile, quod parvum habet odorem vix comprehensibilem per bonum olfactum: et dicitur inodorabile, quod habet odorem pravum, aut quia foetidum est, aut quia corrumpens est, sicut sunt odores qnorumdam quorumdam venenorum et cadaverum corrumpentium. His autem modis et ingustabile dicitur.
Similiter autem olfactus est per medium distans quod est aer vel aqua, sicut et duo sensus, de quibus jam supra determinatum est: aquatica enim animalia propter eamdem causam videntur habere odoris sensum, sicut et animalium sanguinem habentia: in omnibus enim his unum signum est, quod olfactum habeant: eo quod a longe currunt ad alimentum, cum non moveant nisi ab odore.
Propter hoc etiam falsum est quod dicit Plato, quod scilicet odor sit fumalis evaporatio rei odorabilis: et hanc Platonis opinionem ponit et improbat Aristoteles in libro de sensu et sensato, et ibi etiam nos eamdem improbamus vel improbabimus. Sed hoc mirandum est quod quidam antecessorum nostrorum dicunt Aristotelem sentire quod odor sit fumalis evaporatio, cum omnino Aristoteles illud improbet: unde non est dubium illos Aristotelem non intellexisse. Signum autem quod odor non sit evaporatio fumalis, est quod fumus est quaedam pars substantialis subtilis fumantis corporis resoluta ex ipso: propter quod fumans levius efficitur quando multum fumaverit: materiae enim generabilium major extensio et raritas quam potest habere, est in forma ignis. Dicamus igitur quod ex uno pugillo terrae fiant per rarefactionem mille pugilli ignis: eo quod corpus rarius majorem habet quantitatem: pars autem quae fumat et in fumum resolvitur ex aliquo odorifero, non est quantitas pugilli: nec fumus est ita extenuatus sicut substantia ignis. Diximus autem quod sensata sphaerice in circuitu generantur: diffunditur autem odor alicujus in circuitu per quingentas leucas ad minus: cum autem a centro rei odoriferae distet odor diffusus per quingentas leucas, tunc diametri sphaerici odoris sunt mille leucarum in circuitu: et replet odor sphaerice diffusus totum spatium illud: si igitur esset fumalis evaporatio, oporteret quod fumosa pars rarefieret spatio mille leucarum non linealiter, sed sphaerice in longum, latum et profundum: tanta autem materia non habet tantam extensionem, nec etiam sub forma ignis: ergo fumosa pars incomparabiliter rarior esset igne, quod est impossibile: falsum est igitur quod odor sit fumalis evaporatio. Quod autem ad spatium aliquando extendatur, experimento constat: caede enim grandi facta in terra Graecorum, advenerunt ad cadavera vultures et tigrides ab odore tracti, qui nunquam ante in terra illa visi fuerant: et locus propinquior, ubi antea fuerant visi, a loco caedis distabat spatio quingentarum leucarum. Aliud autem experimentum est, quod in aqua missa parva parte camphorae, inficitur aqua multo longius quam camphora per fumum posset extendi: sicut igitur diximus quod omnes species sensibilis per esse spirituale et intentionale se multiplicant in medio, ita et odor. Et ideo sine omni materia rei odorabilis diffunditur in medio sola qualitas odoris. Si enim in summo diffunderetur, tunc materia veniret ad sensum, et non esset necessarium medium ad sensum, sed esset propter bene esse: et hoc nos supra improbavimus: sensus enim secundum hoc non esset susceptivus speciei tantum, secundum quod est species, sed potius secundum hoc esse quod habet in materia: et hoc nos inferius omnino ostendemus fore falsum. Adhuc au tem non esset sensibile per se motivum sensus, sed per aliud suae materiae, quod omnino falsum est, sicut supra est probatum. Etiam haec moverunt Aristotelem ad hoc quod dixit odorem non esse fumalem evaporationem.
Avicenna autem sequens Platonem dicit odorem non sine evaporatione diffundi, et concedit medium sensus non esse necessarium ad hoc quod sit sensus secundum actum, sed ad bene esse ipsius: et ideo dicit quod si aliquod sensibile conjungi posset sensui, secundum esse spirituale sine medio, tunc non exigeret medium: et tale dicit esse evaporationem: quia illa est spiritualis, et odor in ipsa est secundum esse spirituale. Ad experimenta autem dicit, quod per geometriam in scientia visus scitur, quod visus extenditur ad loca longiora quando exaltatur oculus videns: aves autem vultures, et tigrides aves, quae sunt aquilae variae, altissimae super eminentias montium volant, et ideo longissime vident. Adhuc autem poterat esse, quod venti validi illuc detulerunt odores cum evaporatione fumali. Signum ponit ejus quod dicit, quod pomum quod diu odoratur, per exsuctionem odoris levius efficitur, et citius corrumpitur. Similiter autem quod odores venenosi necant homines et animalia, quod non facerent si solae et simplices essent qualitatum intentiones.
Quidam autem utriusque volentes satisfacere opinionibus, dicunt quod duplex est evaporatio: quaedam spiritualis, et quaedam materialis: et quod odor est evaporatio spiritualis et non materialis. Et isti ignorant dicta sua: quia si vocant spiritualem evaporationem corpus rarum et tenue, sicut est aer, tunc omnis evaporatio spiritualis est. Si autem vocant evaporationem spiritualem alterationem medii, quae fit sola et simplici qualitate odoris, tunc non salvant Platonem, quia ipse negat hoc: et insuper improprie loquuntur, quia spiritus in physica corpus est subtile et aereum.
Et ideo nobis videtur Aristoteli et Averroi fore consentiendum, non propter experimenta, sed propter rationes inductas, et quod Plato et Avicenna in hac parte non bene dixerunt. Quod autem odores corrumpunt aliquando, hoc sine dubio est, ideo quia ingrediuntur per poros occultos et apertos ad interiora animalium cum evaporatione corporis venenosi, et evaporatio illa confortat odorem: sed non ipsa tantum agit eum, sed potius medii alteratio quae est a qualitate odoris simplicis. Quoniam autem evaporatio est spiritualis sicut et medium, ideo aliquando est loco medii, et defertur ad instrumentum odorandi in odoratu: materia enim odoris non est fumalis evaporatio nisi in medio, et non in odorifero: cum autem venit ad olfactum, non agit in ipsum per esse materiale, sed per esse intentionale quod habet in eo in quantum est medium, et non subjectum ejus secundum esse materiale.
On this page