Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT III.
Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.Sed neque ratiocinativum, scilicet pars animae quae ratiocinatur et deliberat de operabilibus, nec etiam vis, quae vocatur intellectus speculativus, sunt secun dum se causa efficiens hujus motus quem vocamus processivum. Hoc autem de speculativo intellectu facile probatur: quoniam speculativus intellectus est, qui accipit formas denudatas a materiis: et ideo nihil intelligit actuale per nos, quia omnis nostra actio est in sensibilibus et materialibus: et ideo nihil decernit de fugiendo vel prosequendo. Semper autem motus processivus omnis animalis, aut est actus fugientis nocivum, aut prosequentis sive imitantis delectabile, sive conveniens. Cum enim intellectus speculativus est de practicis, quaerens in eis rationem veri, non considerat ea prout sunt practica, sed prout sunt speculativa, sicut est in scientia Ethicorum doctrinali: tunc accidit, quod intellectus multoties intelligit id quod timendum est, secundum rationem, licet non eodem modo intelligat quo timendum est, sed considerat passiones ejus, differentias, et accidentia per se scientia doctrinali, sicut considerat in aliis speculativis. Et similiter considerat aliquando id quod est laetum et delectabile secundum rem, sicut quando ratiocinatur de delectatione venereorum quae est secundum tactum, et non secundum visum, et quod ipsa est propter appetitum coitus ad generationem ordinata: haec enim omnia speculativa sunt: et tunc non jubet intellectus timere vel delectari, sed potius ostendit unum doctrinale, alias delectabile quod est in venereis: propter rem tamen quae movet concupiscentiam, aliquando cor movetur, vel aliud membrorum, sicut genitalia in quibus delectatio talis vel timor ostenditur: sed hoc non praecipit intellectus, sed potius avertit ab illo: sed pronitas adjuncta facit hujusmodi motus membrorum: et ideo non sequitur motus processivus ad rem illam, quae non est considerata ut circa quae sit opus, sed ut ea circa quae est speculatio intellectus simplicis.
Amplius autem cum intellectus extendit se ad particulare operabile, et decernit, et praecipit fugere aliquid aut prosequi sive imitari, tunc adhuc non est sufficiens causa motus: quia saepe tale decretum intellectus practici circa operabilia per nos, nullus sequitur motus processivus animalis: possibile enim est, ut in Ethicis ostendetur, quod aliquis sanum habeat intellectum, et corruptum habeat appetitum et desiderium: et ille bene praecipit intellectus de fugiendo turpi et de imitando bono et honesto, ille tamen victus passione turpis, agit et movetur secundum desiderium, et non movetur secundum intellectum: et talis vocatur in Ethicis quidem incontinens. Potest autem vocari inabstinens, eo quod non abstinet ab his a quibus intellectus praecipit abstinere. Hoc autem et argumento in simili videmus: quoniam videmus quod habens artem medicinae infirmus, aliquando non sanatur: et hoc est ideo, quia non movetur et operatur secundum medicinae praecepta: et hoc ostendit, quod alterius quam intellectus et scientiae magis proprium sit agere et movere secundum scientiam et non scientiae: quia etiam quando infirmus curatur, magis proprium movens habet quam scientiam habet, licet secundum scientiam non moveatur: et similiter est in intellectu et scientia practica, qui similiter se habet ad opera morum sicut scientia ad regimen corporis: et ideo dicunt morales, quod scientia parum prodest ad opera, sed velle operari intellectum multum prodest.
Ex hoc autem forte aliquis crederet quod appetitus moveret. Et nos eodem modo ostendimus, quod nec appetitus est sufficiens causa motus, nec sensus cum appetitu. Sunt enim quidam, ut in Ethicis probatur, qui continentes vel abstinentes dicuntur, sicut religiosi et eremitae, qui sentiunt motus passionum: et tamen non consequuntur in opere: propter quod coguntur remanere in regimine vero et honesto secundum quod praecipit intellectus: et tales sunt appetentes et concupiscentes turpes delectationes, et tamen non sunt operantes ea quorum habent appetitum et concupiscentiam, sed sequuntur intellectum. Licet ergo quodlibet istorum sit imperfecta causa motus, tamen nullum istorum universalis est et sufficiens causa motus animalium, qui vocatur processivus: oportet igitur quod sufficiens et universalis causa motus, sit congregata ex duobus vel tribus, quorum unum discernat et praecipiat motum, et alterum exsequatur. Et haec duo sunt in homine appetitus et intellectiva: intellectiva enim operativa seu practica discernit et praecipit ad quid movendum est, et propter quid et qualiter, et ubi, et quando, et quantum et caetera hujusmodi: appetitus autem sequitur et perficit hoc quod praeceptum est ab intellectiva. Sic ergo duo in genere sunt moventia in homine. Si autem dicuntur tria moventia, tunc erunt ista sic ordinata, quod duo sunt sicut unum: haec autem tria sunt intellectus practicus, et appetitus, et phantasia, quae est sicut intellectus, quoniam ipsa discernit motum et praecipit sicut intellectus: et hoc dici oportet, quia multa animalia praeter scientiam intellectualem de particularibus operabilibus sequuntur in motibus phantasias. In aliis enim animalibus praeter hominem aut non est intellectiva, aut si abusive dicatur esse, in eis intellectus non erit ut ratio ratiocinans quasi ex syllogismo, sed erit ut rectus a natura, sicut diximus in secundo libro hujus voluminis: et ideo omnia quae similia specie similiter operantur. Haec igitur sequuntur phantasiam. Dicamus igitur quod utraque haec sunt moventia secundum locum, intellectus videlicet et appetitus, vel loco intellectus phantasia. Quotiescumque igitur intellectui vel phantasiae appetitus consenserit motum praecipientibus, tunc erit motus et erit talis motus qualis est consensus appetitus ad intellectum vel phantasiam: consensus autem hujus ad phantasiam, est uno modo et ad intellectum duobus modis: phantasia autem cum sit discretiva particularium sensibilium, non praecipit motum nisi circa delectabile ut nunc praesens. Et ideo videmus caetera animalia non esse continentia et abstinentia a delectabilibus in sensu, quae sunt ut nunc delectabilia: intellectus autem practicus non ex conversione ad oculum, sed ex syllogismo praecipit operabile: et ideo cum syllogismis non peccat, tunc est motus abstinentis et continentis: Verbi gratia, cum dicat intellectus, quoniam turpe est fugiendum, et accipiat fornicari cum Helena esse turpe, eo quod est alieni thori violatio, appetitus exsequens hujusmodi motum est continens, alias continentis. Aliquando autem syllogismus hic in minori propositione obnubilatur, alias obnubilatur, ex nimio aestu concupiscentiae: et licet tunc bene universaliter praecipiat intellectus, tamen vis concupiscentiae non sinit per beneplacitum videre particulare quod sub universali accipiendum erat: et si videt illud, non videt nisi speculative: oportet autem in operabilibus per beneplacitum videre, quia visio haec mixta est effectui qui est circa quod praecipitur operandum esse. Et in hac propositione omnis malus incontinens ob dictam causam ignorans dicitur: et in minorem propositione sic accepta non consentit appetitus sub universali: et ideo sequitur perversus motus. Movens autem intellectus est in universali propositione. In minori autem permixtus est phantasiae, quae tacta est per affectum: et haec est causa quod intellectus dicitur semper rectus, et phantasia aliquando recta, aliquando non recta. Intellectus autem quia in homine ex syllogismo et ratione movet, ideo sequuntur opera hominis, verecundia, et gloria: quia turpe est abjicere regnum digniorum, et sequi regimen ejus quod commune habemus cum bestiis. Et haec est causa, quod peccatum et poena sequantur hominis opera: similiter autem laus, et haec non sequuntur opera aliorum animalium. Haec etiam causa est, quod opera honesta dicuntur esse secundum naturam hominis in quantum homo est: opera autem turpia et inhonesta dicuntur esse contra naturam hominis in quantum est homo.
On this page