Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VIII.
Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.Si autem volumus scire secundum veritatem quid est phantasia, prout communiter accipitur pro imaginatione in qua distribuuntur imagines, et pro phantasia quae utitur ipsis secundum superius determinatum modum, sciendum est quod in omnibus quae sic se habent, quod aliquid est motum ad formam primi moventis, sicut sensus secundum actum factus motus ad formam sensibilis, necessario etiam movet ad consequens ipsum et proportionatur sibi secundum communionem moventis et moti: oportet igitur quod sensus secundum actum factus, et habens formam sensibilis moveat virtutes apprehensivas interiores sibi proximas ad speciem sensibilem quam habet: videmus autem phantasiam esse motam sic ad formam: igitur phantasia erit motus quidam: et quoniam phantasia nunquam est nisi in eo subjecto in quo est et sensus, et non est unquam in aliquo nisi in quo est etiam sensus, et est tantum de his quorum est sensus: fit autem motus moventis non a sensu in potentia, sed potius ab actu sensus: quoniam movetur secundum formam sensibilis quae facit ipsum actu.
Motus autem talis quem facit sensus secundum actum, necesse est esse similem in forma sensui secundum actum facto: igitur phantasia secundum veritatem erit potentia in qua est motus sensus secundum actum simul. Non autem hic vocamus motum ipsam motus successionem, sed potius cum in motu sint duo, unum quod est ipsa successio secundum fieri, alterum autem quod est forma facta post formam, vocamus hic motum formam factam post formam: quia forma quae est in phantasia fit post illam quae est in sensu communi et proprio: et quando dicimus quod est motus a sensu, intelligimus hoc, quod sensus est effectivus hujus motus, et non terminus a quo fit motus: quia ille abjicitur in motu. Si autem phantasia dicatur motus a sensu factus, et non potentia in qua sive in quam fit hujusmodi motus, erit descriptio potentiae per suum proprium actum, sicut habent describi potentiae passivae, prout supra determinatum est. Ex quo autem phantasia est talis motus, constat quod non est contingens sine sensu qui aliquando fuerit, licet forte cum ipsa sen sum esse non sit necessarium: et ideo phantasia nunquam contingit in his quae non sunt sensibilia, sicut plantae: sed illud quod habet eam, multa contingit secundum ipsam facere et pati: et hujusmodi causam superius assignavimus, ubi sigillatim de interioribus viribus animae sensibilis egimus: et convenit ipsam esse aliquando veram, et aliquando falsam: hujusmodi autem causa oritur ex diversitate sensibilium quae sunt tripliciter dicta, sicut in superiori libro determinavimus: et sensus per se et propriorum sensatorum semper est verus: et si habet falsum, hoc est parvissimum: quia non convenit ei falsum ex se, sed potius ex sentiente, vel ex medii diversitate, vel ex sensibilis distantia, sicut superius ostendimus: et voco diversitatem sentientis quando contingit per infirmitatem malae dispositionis organum sentiens: diversitatem autem medii quando ipsum non in sincera et pura natura medii mediat, sed habet aliquid sibi immixtum. Distantia autem sensibilis impedit vires sensibilis agentis in sensum, eo quod vis omnis agentis in aliud est proportionata ad determinatam distantiam. Aliter autem non posset errare sensus proprius circa sensibile proprium: quoniam, sicut supra probatum est, sensibile proprium est per se activum in sensum, et per se activum non imprimit in passivum, nisi tantum formam propriam: et cum illam recipit sensus, non potest esse error circa id quod sic recipit: et quoad hoc motus a sensu factus est verus eadem veritate qua sensus est verus, nisi aliquid aliud impediat. Est autem aliud sensibile ut haec individua demonstrata accidant sensui, quod vocamus sensibile per accidens: et in illo incidit medium in sensum: quia illud est per compositionem et divisionem sensibilis per se, ad aliud quod non accipit sensus, et aliquando componit vere, aliquando autem false. Visus enim albi non mentitur quod album sit: in quantum autem album dicit esse hoc vel illud per affirmationem vel negationem, saepe menti tur. Tertium autem sensibile est commune sensibile, et hoc est consequens propria sensata: propria enim sensata insunt communibus: communia enim sunt in magnitudine et figura: et ideo iterum hoc componit et dividit: et ideo circa illa maxima fit deceptio secundum sensum: et ideo sensus interior qui est phantasia, fit ab actu sensus exterioris, qui est ab his tribus sensibus: et ideo duas habet causas falsitatis, quarum una est distantia a re, quia accidit re non praesente, et non dirigit formam sensibilis quam habet ad rem sicut facit sensus: et ideo frequentes sunt illusiones in ipsa phantasia et in sensibus propriis. Alia autem causa falsitatis est quam habet a sensibili per accidens, et a sensibili communi, in quorum compositione et divisione frequens est deceptio: unde licet exterior sensus praesentis aliquando sit verus, tamen alteri interiores sensus qui sunt praesentis et absentis, erunt utique frequenter falsi, et tunc maxime cum procul sit quod sentimus secundum rem. Si igitur ea quae dicta sunt, nulli alii conveniunt quam phantasiae, sicut jam ostendimus, tunc absque dubio phantasia erit motus a sensu secundum actum facto, sicut diximus supra.
On this page