Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT IV.
Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.Omnibus autem his comparationibus habitis, videtur nobis quod relinquitur hic considerandum, cum in omni rationali sit sensibile, nec unquam a rationali sensibile separatur et vegetativum, utrum ista tria sint in homine substantia una, vel diversae: et iterum duae quae sunt sensibile et vegetativum in bestiis, sint substantia una, vel diversae. Sunt enim super hoc jam quidam Latinorum diversa de terminantes, licet super hoc non unquam non dubitaverit quisquam Peripateticorum. Dicunt enim corruptibile et incorruptibile non posse esse substantiam unam: rationalem autem incorruptibilem esse asserunt in homine: sensitivum autem et vegetabile corruptibilia. In idem autem coincidit quod dicunt separabilis et non separabilis esse substantiam unam. Amplius autem invicem praecedentium secundum tempus, dicunt non esse substantiam unam: animam autem vegetabilem dicunt tempore in hominis genitura praecedere sensibilem, et sensibilem praecedere rationalem. Probant autem hoc ex eo quod embriones prius tempore trahunt nutrimentum et sanguinem menstruosum, quam sentiant: trahens autem nutrimentum et convertens in speciem nutriti, non est nisi animae vegetabilis. Similiter autem embria puncta contrahuntur, et non fit sine sensu tactus: et tamen nihil adhuc agere potest intellectu discretivo. Adhuc autem quoniam ingredientis ab extrinseco in materiam corporis, et educti de materia non potest esse substantia una. Non autem est dubium intellectum ingredi ab extrinseco, secundum omnia quae de intellectu dicta sunt: vegetabilem autem et sensibilem educi de materia ostendunt operationes utriusque: quae omnes organicae et materiales esse constat nihilominus ex praedictis.
Nos autem mirabilem istorum sapientiam quae nulli concors est Philosophorum, convincimus per ea quae in fine primi libri istius scientiae hujus diximus, quoniam quaerimus quid sit uniens istas animas vel substantias in corpore uno, et quidquid sit illud, hoc erit aliud ab istis, et potius substantia et actus corporis, quam ista tria: oportet enim unius perfecti secundum substantiam, unam esse perfectionem. Adhuc autem separatorum per substantiam unum per intellectum non est in alio. Si igitur ista tria per substantiam separata sunt, oportet quod vegetativum per intellectum non sit in sensitivo, neque sensitivum per intellectum erit in intellectivo: sed sunt tantum conjuncta in subjecto corporeo. Hoc autem dato, sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod anima non habeat diffinitionem similem figurae: quia non sicut trigonum in tetragono, sic vegetativum erit in sensitivo, et sensitivum in intellectivo. Aliud autem est, quod destruitur ordo causarum formalium: quia secunda causa non habebit a primaria quod est, et quod causa est. Sunt enim ordinatae causae formales, esse vivum, sensitivum, intellectivum, ut dicit Philosophus in libro de Causis. Si autem separantur ista tria per substantias, eo quod aliquando per esse in diversis invenitur separata: tunc enim debet esse alia substantia in homine quam vivum et sensitivum: quia quaedam inveniuntur quae sunt et non vivunt. Si vero dicatur, ut nonnulli dicunt, quod solus intellectus est substantia et forma hominis, ad quam formam vegetabilis et sensibilis sunt dispositiones, hoc absurdum reputatum est ab Avicenna et aliis Philosophis. Quia omnis dispositio aliquid est de genere accidentium, et accidit ex hoc quod illud quod est substantiale unius, erit accidentale alterius. Substantia enim bestiae sensibilis substantia est, et vegetativum est substantia et actus plantae. Adhuc autem haec dispositio aut est ultimata, aut non est ultimata. Si est ultimata, tunc semper ad ipsam sequitur species, et sic in sensibili cum eadem materia, erit rationale semper: et sic omne sensibile erit rationale, sicut omne rarissimum est ignis. Si autem non est ultimata, tunc oportet quod aliquid additum ei faceret eam esse ultimatam, et sic aliquid esset inter sensibile et rationale, quod ultimaret sensibilem, quod iterum absurdum est omnino.
Sunt autem nonnulli qui dicunt tres substantias esse unam animam: eo quod in uno actu animandi uniuntur, tanquam anima non sit nomen substantiae et formae, sed operationis. Quod tanto absurdius caeteris quae dicta sunt, quanto hoc est contra omnes Antiquos de anima loquentes: quia animam concorditer ut substantiam diffinierunt, et substantiam esse dixerunt, praeter solam illorum opinionem qui in harmoniam animam esse dixerunt, et in ratione harmoniae posuerunt animam. Illi enim dixerunt animam esse accidens quod consequitur harmoniam ipsam. Amplius autem harum trium substantiarum secundum actum erit aliqua causa: aut igitur unio actionum provenit ab unitate corporis, aut ab unitate substantiarum, et tunc non sunt tres substantiae, sed una, aut simplex, aut composita ex tribus. Si autem ab unitate corporis, hoc absurdum est: quia jam corpora unirent actum animarum: et sic animae non essent causa unitatum corporum, et tunc quaereretur quae sit causa unitatum corporum, et non erit assignare causam, etiamsi fingendi detur licentia: non enim potest dici, quod corpora organica per se sint unita ex multis, cum omnis unio materiae sit ab unitate formae perficientis. Inducunt autem isti simile omnino fundamentum super falsas propositiones. Dicunt enim quod ignis radius lunae et solis sint diversae substantiae, et tamen frequenter uniuntur in illuminando, supponentes radios esse corpora: quod alibi improbatum est, et nulli Peripatetici concordant: neque etiam si essent radii substantiae uniuntur in illuminando quod majus lumen occultat minus, et facit ipsum non operari lumine suo. Propter hoc igitur et his similia multa quae non induci oportet differentias in homine, haec tria esse substantiam unam in homine, quae est actus et perfectio hominis, nec sensibilem esse in homine neque vegetabilem animas vel substantias, sed potentias quae fluunt a substantia, quae est anima rationalis, sicut saepe superius diximus. In aliis autem sensibilis est substantia et non potentia, sed habet suas potentias concupiscibilem et irascibilem, et quinque a se fluentes sensus. Similiter autem se habet vegetabilis in plantis modum quo praecedens potestas est in sequenti, diximus superius in plu ribus locis: quem hic iteramus propter doctrinae facilitatem, quoniam inferior est in superiori sicut in magis formali. Omnis enim potestatis inferioris operationes diriguntur ad superiorem, sicut materia instrumentalis ad suam formam, et diximus superius quod omnis operatio quae instrumentaliter se habet ad aliam, est materialis et imperfecta ad illam. Sicut enim se habent operationes quinque sensuum ad sensum communem, sic se habent operationes sensus communis ad phantasiam. Similiter autem et operationes phantasiae ad intellectum possibilem, et ulterius intellectus possibilis ad agentem, qui absolute et simpliciter est substantia hominis: non tamen dicimus simpliciter unum esse materia ad alterum, sed materiale hoc modo quo imperfectum dicitur materiale. Imperfectum autem est omne materialiter operans vel instrumentaliter. Dico autem illud instrumentaliter operari quod operatur ad alterum quoddam quo est perfectio operis. Similiter autem se habent opera vegetabilis ad sensibilem: cujus signum est, quia nutritiva convertit nutrimentum in carnem, quae non est subjectum vegetabilis tantum, sed medium in tactu: ex quo facile innotescit potentiarum multitudinem in anima non inducere compositionem essentialem, sed potius ostendit unum formalissimum, ex quo omnes istae fluunt potentiae: et quanto formalius est, tanto in pluribus operationibus invenitur, et sui ad plura indigent, in quo differt a natura quae obligata est materiae, et unum tantum operatur. In hoc tamen uno ultimo formali aliquid est simile formae, et aliquid materiae, sed non materia et forma, sicut supra diximus in tractatu de intellectu. Has enim differentias in omni natura necesse est inveniri, quae est citra naturam et essentiam primam. Si quis vero posterius objiciat has potentias animae non esse substantiam, sed esse potentias naturales, et ita esse de genere accidentium, et inde ulterius velit esse in anima compositionem sub jecti et accidentis, inferens ulterius animam esse compositam in substantiam ex materia et forma, eo quod ante omnes compositiones secundas accidentium cum substantis compositio est prior ex materia et forma, eo quod nullum accidens accidit substantiae simplici, sive sit materia, sive forma, nos dicimus quod hujusmodi potentiae non sunt accidentia communiter, sed sunt potentiae naturales et proprietates animae: et haec sunt vires substantiae ejus, et talia multa accidunt omni substantiae simplici, sive sit forma, sive materia, sicut etiam nos supra dixisse meminimus. Et hoc addimus, quod tanto accidunt ei plura de talibus, quanto fuerit simplicior: quanto enim simplicior, tanto plura operatur: et utique nihil operatur cujus virtutem operis non habeat: et ideo ex talium accidentium multiplicitate et multiplicatione non concludi potest compositio substantiae. Quod autem isti objiciunt de corruptibili et incorruptibili, et separabili et non separabili, unam et eamdem habet solutionem, quod videlicet anima hominis tota incorruptibilis et separabilis est a corpore, sed per accidens non separatur in quibusdam viribus, eo quod operationes illarum non sunt sine corpore, sicut superius diximus de nauta, quod substantialiter separatur a navi, licet navigatio non sit sine corpore, ideo sicut senescunt et debilitantur vires animae, ita corrumpuntur et non aliter: constat autem quod non senescunt et debilitantur nisi corporis senectute et debilitate, sicut debilitatur nauta vel navigatio nave jam fracta et scissa et inveterata: et ideo ani ma exuta vires suas habet, licet non utatur eis, tamen non sunt otiosae, quoniam usus impeditur per accidens, ut patet ex dictis. Quod autem inducunt, quod vegetabilis praecedat sensibilem tempore, et sensibilis rationalem, non provenit nisi ex malo intellectu librorum Aristotelis. Docet enim nos Aristoteles animam non esse in semine, sicut actus est in eo cujus est actus: quia si sic inesset ei, tunc semen esset animal vel planta: sed docet nos, quia est in semine sicut artifex in artificiato: et ideo in semine non operatur nisi sicut artifex, neque unquam operatur animae opus nisi in corpore organico perfecto secundum numerum et figuram et formam organorum: et hoc modo dicit quod praecedit opus nutritivae opus sensitivae: hoc autem opus non est animae, sed virtutis formativae, quae est sicut artifex formans corpus: et secundum istum modum est expositus Aristoteles a suis Commentatoribus: et ideo ex hoc nihil inferri potest de anima, neque quod sit una, neque quod sit multa. Haec igitur etiam in XVI libro de Animalibus dicit Aristoteles, ubi etiam dicit quod spiritus qui est in semine, est intellectus, eo quod operatur ut intellectus practicus alicujus artificis. Quod autem dicit de eo quod est ingredi ab extrinseco et duci de materia, nihil omnino ad propositum, et solutio hujus patet per ea quae dicta sunt de intellectu agente: erit autem de his subtiliter loquendum in libro de Animalibus. Haec igitur de Anima secundum quod in seipsa consideratur, determinata sufficiunt.
On this page