Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT IV.
Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.Est autem eadem prorsus analogia et idem numerus sensibilium plurium comparatorum ad sensitivum unum quod facit inter ea comparationem, et phantasmatum plurium ad intellectum unum quod facit inter ipsa per rationes comparationem: nihil enim omnino differt opponere ab aliquo dicente et quaerente, qualiter judicat ea quae sunt similia genere, alias dissimilia, sicut ea quae sunt unius generis et potentiae, quomodo idem judicat album et nigrum, dicemus quod judicat ea sicut ultima virtus ad quam terminatur motus albi et nigri. Et similiter si quaerat aliquis quomodo idem est judicans id quod est ex phantasmate albi, et ex phantasmate nigri, dicemus similiter sicut unus et idem terminus ad quem ultimi proveniunt motus utriusque: quoniam sicut se habent res sensibiles ad sensitivum ultimum, ita se habent diversa phantasmata ad intellectivum unum ultimum. Sit enim D sicut dulce et C amarum, quoad hoc quod sit similitudo et species dulcis et amari C in phantasia: A autem sit res sensibilis alba, et B sit res possibilis nigra, et C in phantasmate se habet ad D et A aut ad B: tunc oportet quod cum sit phantasma amari et D, quod sicut A C et D dulcis, A et B se habent movendo sensitivum ultimum unum: ita C et D se habeant, quod moveant intellectum idem et commutabiliter: sic est et quodam modo quoad hoc quod sicut se habent species in phantasmate moventes intellectum, ita se habent sensibilia moventia sensum. Et adhuc sicut se habent species quorumdam sensibilium ad ipsa, et e converso: et hoc contingit propter hoc quod phantasia est motus a sensibili secundum actum factus: et ideo oportet quod in phantasmatibus sic sit sicut in sensibilibus, et e converso. Si enim sunt sensibilia eadem in genere vel diversa, ita erunt etiam phantasmata moventia intellectum. Si ergo C et D quae sunt phantasmata composita, sunt ejusdem generis et ejusdem sensus: sic se habent movendo intellectum sicut A et B movendo eumdem sensum: et tunc oportet quod sint unum et idem quoad hoc, et ab eadem virtute apprehendantur, licet esse virtutis illius secundum quod refertur ad hoc phantasma et illud, non sit idem, etiam, sicut diximus, quod est primi sensitivi non est idem quando convertitur ad unum sensibile et aliud, sicut diximus quod esse centri non est idem secundum quod refertur ad unam lineam et ad aliam. Hoc autem modo patet similitudinem esse unam in omnibus phantasmatibus et in sensibilibus, et in numero et in analogia. Eadem autem ratio est si accipiantur sensibilia et phantasmata diversorum generum: diversorum autem generum sunt, sicut supra ostendimus in secundo, quae sunt diversorum sensuum: si A quidem sit dulce, B vero sit album: ergo ex his apparet quod intellectum intelligit et accipit species quae sunt in phantasmatibus.
Hoc autem non tantummodo verum est de phantasmatibus quae a sensu sunt accepta, sed etiam de intentionibus convenientis et inconvenientis, quae cum sensibilibus accipiuntur, quae nata sunt movere appetitum: sicut enim in phantasmatibus determinatur de convenienti et inconvenienti per rationem, sic decernitur imitabile vel senisbile sensibile. Et ideo homo extra sensum secundum actum exiens, quando videlicet sensibile non sit praesens cum sit in phantasmatum motibus, tunc movetur per terrorem vel gaudium, non tantum somniando, sed etiam vigilando aliquando: et hujus signum est, quod quando aliquis est sentiens secundum rerum praesentiam quod est fugiendum, verbi gratia quod videlicet quia ignis est incendens aedificia in quibus habitat: hoc enim ut fugiendum cognoscit communiter omnis homo videns illud, quia omnis videns illud fugit: propter quod dicitur in Horatio :
Nam tua res agitur, paries dum proximus ardet: hoc enim in quantum videns movetur ad fugam. Similiter autem quicumque videt hostes et sentit, quoniam praelia sunt, sive resistendo, sive fugiendo movetur. Etiam sicut se habet in sensibilibus et sensu, sic se habet in phantasmatibus et intellectu in homine vel in phantasia ratiocinatur tanquam videt ea coram oculis suis, et deliberando determinat futura bona vel mala ad praesentia phantasmata, sicut praecipue faciunt melancholici et dormientes in somnis. Sicut enim in somnis ad imagines mulierum moventur membra ad coitum, et perficitur delectatio ac si esset res praesens, propter quam species tales imprimantur in corpora: quandocumque enim in phantasia est conveniens forma vel disconveniens corpori, statim virtutes quae sunt affixae membris, movent corpus ad inducendum illam.
Et ideo aliqui facti sunt leprosi et aliis infirmitatibus detenti, quod imaginationibus leprae frequenter detinentur vel alterius infirmitatis, cum in phantasmatibus dicat determinando anima aliquid esse tanquam laetum vel tanquam triste: et si non sit secundum esse, tamen fugit tunc a tristi, aut imitatur laetum. Et universaliter sic est in omni actione: et actionem voco actuale potest agi per nos, sic sunt omnia quae ad delectationes vel tristitias pertinent, vel ac communicationem vitae animalium inter se. Si autem verum et falsum accipiatur sicut actu, ita quod non sint accepta in rebus actualibus actibilibus per nos, quae dicuntur praeterita: tunc adhuc sunt in eodem genere: quoniam sunt cognitiones in phantasmatibus acceptae: sicut et bonum et malum actibilia et praeterita: sed in eo quod simpliciter est verum et falsum, differt a bono et malo quoad genus cognitionis: quoniam simpliciter verum non est in his quae semper et ubique sunt vera quae sunt universalia: et haec non sunt in phantastica cogitatione vel cognitione, sed in intellectuali potentia. Similiter autem de contrario quod simpliciter est falsum: quia hoc est quod ubique et semper est falsum sine hic et nunc. Differunt autem verum et falsum a bono et malo quae in quodam sunt, quod sit agibile per nos, erit quidem verum vel falsum in phantastica cognitione, sed non bonum et malum. Patet igitur quod in omnibus quorum species est in phantasmatibus, sicut in physicis et ethicis, analogia est inter sensibilia et sensum, et phantasmata ad intellectum phantasticum comparata.
On this page