Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XVI.
Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.Sicut diximus superius, quod oportet, quod comparans duo ad invicem distinguendo vel componendo sit idem in sensibilibus quod est sensus communis, ita etiam est in intelligibilibus: comparans enim intelligibile ad sensibile, vel unum intelligibile ad alterum, et dicens quod est alterum vel idem affirmando vel negando, oportet quod non sit duo sed unum per rationem eamdem quam induximus supra ad probandum, quod primum sensitivum operans inter sensata est unum et idem.
Videmus enim in intelligibilibus hanc operationem fieri: quoniam scimus quod aliud est magnitudo ipsa in universali, et aliud esse magnitudinis secundum materiam et in particulari apud naturam. Similiter autem videmus quod aliud est aqua, et aliud aquae esse secundum naturam et particulare: et sic est in multis alteris, quia in omnibus his in quibus est compositio quae ex natura communi formae, et ex natura materiae particularis et individuantis formam communem. Sed hoc non est in omnibus, quod particulare secundum quod particulare, non habet aliud particulare: nec commune secundum quod commune habet aliud commune: aliter enim procederetur in infinitum hic: et ideo in quibusdam idem est hoc et esse ejus: quia commune secundum quod commune idem est hoc et esse suum: quia non habet esse nisi communis et similiter particulare in eo quod particulare, idem est hoc et esse suum: quia non habet esse nisi particularis. Sicut verbi gratia, idem est haec caro et esse ejus: licet enim ab hac carne possit extrahi universale, quia aliter non esset scientia de carne, tamen caro haec et esse hujus carnis est idem: et exemplum particularis et sensibilis convenientius ponitur in carne quam in alio: quia caro nominat materiam ultimam et propriam quae nullo modo habet communitatem: quod non facit magnitudo quae univoce est in omni natura: et ideo commune quidem est magnitudo. Similiter autem et aqua principium est omnium compositorum ex elementis: et ideo commune est: sed caro dicit ultimo mixtum quod minimae communitatis habet. Hanc autem distinctionem habet ponere intellectus et dicere: quoniam ista altera sunt ad invicem, alterum scilicet magnitudo et magnitudinis esse, et alterum aqua et aquae esse, et alterum caro in universali, et alterum in particulari: et quia alterum est magnitudo caro, et aqua alterum ab utroque istorum per rationem communitatis. Dicamus igitur quod universale et particulare in anima aut alio et alio, aut eodem aliter se habente discernit: et quidem discernendo sensibile per se et intelligibile per se absque dubio alio et alio discernit: quoniam unum discernit sensu, et alterum intellectu: ponendo autem comparationem per convenientiam et differentiam inter ea, absque dubio eodem utrumque discernit, aliter tamen se habente: cum enim discernit carnem, cum ratio carnis concipiat materiam sensibilem, eo quod dicit formam, quae non est nisi in hac materia, sicut simum concipit nasum in sua diffinitione, et extra materiam illam non dicitur caro nisi aequivoce, oportet quod intellectus juvetur sensitivo.
Sensitivo enim discernit mixtum calidum, et frigidum, et humidum et sic cum, et illorum ratio quaedam et proportio temperamenti medians in tactu est caro: caro igitur in ratione sua qua concipitur vel intelligitur, concipit materiam sensibilem extra quam non potest intelligi: et sic carnis intellectum oportet esse reflexum ad sensibile quod est anima, et quod concipit ratio carnis in se quando diffinitur caro: et dicitur quod medians in tactu proportionabiliter commixtum ex calido frigido humido et sicco est caro: intellectus autem in eo quod separatum est a tali materia et non concipit eam in diffinitione sua, sicut est intellectus substantiae in eo quod substantia alio modo intelligit: rationem enim illius intellectivam accipiens non indiget reflecti ad sensibile aliquid: et ideo cum extensa ad sensibile carnis esse per rationem diffinitivam discernit, habet se sicut circumflexa ad seipsam: quia primo egreditur a se ad sensibilem materiam in qua est esse carnis, et regyrat in seipsam trahens universalem rationem ex intellectu communi carnis: hoc autem non oportuit eam facere, si separatum invenit per propriam rationem intellectum quod intellexit.
Licet autem non sit adeo magna reflexio in separatis quibusdam sicut est in conceptis cum materia sensibili, intellectus tamen et in his reflexio est quae mathematica et in abstractione sunt secundum rationem. Rectum enim sicut omnis passio mathematicorum diffinitur, quod esse suum sit in subjecto quodam, sicut simum hoc in hoc: sed in hoc est differentia, quia simum est in eo quod est nasus, quod est physicum cum materia sensibili conceptum: rectum autem concipit subjectum imaginabile, quod est continua longitudo: rectum igitur non intelligitur nisi in hoc: et sic oportet esse reflexionem in suo intellectu: et ideo quandocumque intellectus alicujus est alterius quod est ejus principium, sicut caro prin cipiatur a calido et frigido et humido et sicco, et rectum quod principiatur a continuo, sicut omnis propria passio principiatur a suo subjecto: tunc oportet intellectum primo egredi ad principium, sive illud sit sensibile, sive imaginabile, sive etiam intelligibile: et tunc reflectitur ad intellectum ejus quod intelligit, sicut in intellectu recti primo venit in continuum habens principium medium et finem, et tunc venit in intellectum recti per hoc quod videt medium non exire ab extremis: sic autem non indiget egredi in intellectu magnitudinis: quoniam licet aliud habeat esse, et aliud sit ipsa: esse tamen suum quod habet in materia, non est de intellectu ejus: et ideo in intellectu ipsius non egreditur intellectus in aliud quoddam. Similiter autem est de aqua: quia illa simplex et primum est, et non habet se principians aliquid ad quod egredi oporteat intellectum quando accipit naturam aquae intelligendo: quandocumque igitur diffinitio dicit quod quid erat esse, est aliorum quorumdam principiantium id quod intelligitur, sicut recti esse est quorumdam aliorum, et carnis esse est quorumdam aliorum: tunc fit quaedam dualitas intellectorum, et tunc oportet quod aut altero, aut eodem aliter se habente talia discernat: et si ea quae principiant, sensibilia sint, vel imaginabilia, tunc per se altero discernuntur: quoniam discernuntur potentia animae sensibilis. Quando autem comparantur, tunc discernuntur eodem aliter se habente: quia discernuntur intellectu reflexo ad seipsum postquam fuerat reflexus ad sensibile vel imaginabile. Et universaliter loquendo per modum quo res intellectae in suis diffinitionibus sunt separatae vel conceptae cum materia, ita etiam oportet quod differenter intellectus sit de ipsis: sed aliquando diversitas haec est in solis intelligibilibus, aliquando inter intellecta et imaginata, et aliquando inter intellecta et sensata: si enim intelligi quaerantur passiones divinae, sicut intelligentiarum et entis vel substantiae, se cundum substantia erit aliud esse, et aliud quod ipsa sunt, quia aliorum sunt in quibus habent esse: et tamen ibi intellectus non egreditur extra se, sed in suis intelligibilibus regyrat ab uno in alterum, sed separata omnino in quorum intellectu nihil accipitur, sicut prima principia intelligit intellectus stans in seipso: prima enim communissima principia habet apud seipsum, et alia accipit ab imaginatione et cum ipsa, et alia a sensu et cum ipso, sicut patet ex inductis exemplis: et inde est, quod cogitativa indiget intellectus, quae dicitur sic: quia cogitat particularia ad eliciendum ea quae sunt in ipsa: et illa non est sine ratione: sed ratio in ea egreditur et juvatur sensibilibus potentiis: et ideo lassitudo contingit excogitando quae nunquam accideret intellectui si solus staret in seipso, et non egrederetur extra seipsum, sicut patet ex jam inductis: omne igitur quod intelligit intellectus possibilis, aut intelligit intelligentia simplici, sicut ea quae sunt aliud quod ipsa sunt et aliud esse eorum: et illius causa est, quod illa intellectum suum nulli debent, quia sunt prima, sive sint naturalia, sive mathematica, sive divina: aut intelligit intelligentia circumflexa, sicut ea quae idem sunt et esse ipsorum, quia intellectum suum debent aliis. Et hoc tripliciter variatur, quia quandoque debent intellectum suum sensibus, et quandoque imaginationibus, et quandoque intelligibilibus: et ideo triplicem oportet esse intellectus egressum et in seipsum reflexionem: et egressus quidem vocatur extensio: reflexio autem circumflexio vocatur, quia terminatur intellectu a quo incipit prima extensio.
On this page