Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT V.

Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
1

Theophrastus autem et Themistius viri in secta Peripateticorum clarissimi, aliam secuti sunt viam, dicentes in anima non esse nisi intellectum agentem, et nullum intellectum possibilem in ratione possibilis, qui sit pars animae rationalis. Dicebant autem hoc per unam praecipue rationem, quae est ista, quod scilicet in omnibus in quibus est prima perfectio et secunda, ita se habent ad invicem, quod si prima est intransmutabilis et aeterna, quod secunda est intransmutabilis et aeterna. Prima autem perfectio hominis est intellectus. Secunda est intelligere: et ideo si intellectus est immixtus separatus et impassibilis et aeternus, intelligere erit similiter intransmutabile et aeternum: constat autem quod intellectus agens est aeternus hoc modo quo dicimus aeternum esse intransmutabile: agente autem uno modo se habente erit id in quo agit uno modo se habens, quod aliter agens esset otiosum: et sic id quod vocatur intellectus possibilis, erit aeternum et actum est aeternum. Sic enim probatum est in octavo Physicorum, quod motore existente aeterno et moto, motus necessario est aeternus. Similiter autem isti viri videntur dicere quod actum ab agente est speculativus intellectus, et intelligere nihil aliud est quam denudare formas, et hoc est opus intellectus agentis. Sed hoc omnino stare non potest, quia factum secundum suum nomen ostendit, quod ipsum non est semper, nec aeternum nec necessarium: speculativus autem factus est: igitur non potest esse aeternus et necessarius. In alio autem loco isti viri dicunt, quod intellectus materialis est pars animae, sed non perficitur nisi ab agente, et non ab intelligibili: et ideo cum tam agens quam possibilis sint intransmutabiles, factum per compositionem ex utroque erit intransmutabile et aeternum: propter quod negant etiam intellectum possibilem esse ut possibilem ante actum, licet concedant eum esse in anima prout est subjectum luminis agentis. Si autem quaeratur ab ipsis de dictis Aristotelis, qualiter intelligantur quae dicit de natura possibilis intellectus, dicunt quod intelliguntur de eo quod est subjectum agentis luminis: et illud lumen habitum ab ipso est speculativus intellectus. Cum autem dicitur quod potentia est omnia intelligibilia et actu nullum, dicunt quod hoc sic est: quia lumen ejus aliquando est super intelligibilia, et tunc ipsa denudatio est actu intelligere, quod vocatur speculativus intellectus, qui dicitur adeptus: illi enim ponunt quadruplicem intellectum in anima, agentem scilicet qui denudat formas, et possibilem qui recipit lumen agentis, et tertium compositum ex utroque sicut diaphanum lucidum, quem vocant speculativum: et quartum qui fit splendore luminis habiti super intelligibilia, quem vocant adeptum: et haec opinio multum rationabilior est quam Alexandri et aliorum Peripateticorum quorumdam.

2

Si autem quaeratur ab eisdem de hoc quod dicit Aristoteles, intellectum sic se habere ad intelligibile, sicut sensus ad sensibile se habet: et ita cum sensus sit susceptivus specierum sensibilium, erit et intellectus susceptivus specierum intelligibilium: et sic intelligere non est solum denudare, sed etiam intelligibilia recipere. Amplius per se agens sine possibili potest denudare. Si ergo hoc sufficit ad intelligere, non oportet ponere aliquem intellectum possibilem vel speculativum, sed tantum agentem et speculativum adeptum. Sed ad hoc illi respondent agentem absolutum nullum esse in anima: quoniam intelligentia absolute agens non potest esse pars animae, sed lumen agentis in possibili agentem vocari vel vocant: et quando distinguitur intellectus in agentem et possibilem et speculativum, est talis divisio sicut substantia dividitur in materiam et formam et compositum: non fit hoc ideo quod forma divisum esse habeat a composito, vel a materia, sed ut ostendatur componentia esse diversarum naturarum, et a composito differre per modum simplicitatis eorum. Haec autem opinio ponit animam rationalem secundum nullam sui partem esse subjectum intelligibilium, et non esse species intelligibiles in anima, nisi sicut in agente eas: sicut colores actu existentes sunt in luce, quae est hypostasis eorum. Et esset simile, quod si a visu procederet lumen dans esse formale coloribus, et hoc esset videre: sic volunt dicere, quod lumen agentis in possibili intellectu intellectualitatis formam dansi ntelligibilibus dans intelligibilibus, sit intelligere et hoc sit esse intelligibilia in anima.

3

Et si vellemus recedere a dictis Aristotelis, non esset ista via abjicienda: nunc autem quia expresse dicit Aristoteles quod sicut sensitivum se habet ad sensibile, sic intellectivum se habet ad intelligibile, sicut diximus, non videtur haec opinio cum verbis Aristotelis consonare. Movit autem Theophrastum praecipue hoc, quod si esset possibilis in anima intellectus separatus, et non hoc aliquid distinctum, quod ille a materia prima non differret: quoniam utrumque potentia est omnia et nihil actu: et ideo materia prima deberet cognoscere similiter formas sibi advenientes, sicut intellectus possibilis: quod omnino est absurdum. Non igitur taliter possibilis vocatus intellectus est sicut in anima. Adhuc autem taliter possibilis intellectus non fit intelligibilia sine transmutatione et tempore: ergo iste intellectus possibilis est et transmutabilis et mixtus intellectus in anima, sicut ex supra dictis est manifestum: ergo in anima non est taliter possibilis vocatus intellectus: et ideo ista opinio dubitavit in quaestione illa qua quaeritur, qualiter contingit possibilem esse intellectum et recipere intelligibilia, quando supponitur esse impassibilis et intransmutabilis et immixtus.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT V.