Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT VII.

Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.
1

Physicus autem et dialecticus diffiniunt differenter unumquodque istorum quae diximus esse animae opera et passiones. Si enim quaerimus quid est ira, intendentes de diffinitione quaerere, dicet dialecticus, quod est appetitus contrarii doloris, aut aliquid hujusmodi diffiniens per intentiones communes formales, quae non sunt vera causa rei propria, sed intentiones communes inventae in pluribus et nulli propriae: et ideo diffinit per formam quae forma de se communis est, et non appropriatur ad esse rei nisi per propriam materiam uniuscujusque rei. Physicus autem dicet quod ira accensus vel accensus et calefactio sanguinis circa cor, tangens propriam causam efficientem quae est ascensus et calefactio sanguinis, et propriam materiam quae est sanguis cordis bulliens, et subjectum ejus quod est cor. Et horum quidem alius reddit materiam propriam, scilicet physicus: alius autem reddit speciem et intentionem formae simplicem et communem quae est rei ratio communis. Hic enim considerat rationem sive intentionem communem rei, eo quod non descendit ad propria: ille autem considerat principia realia quae dant esse rei. Necessarium autem est quod ista realia principia sint in materia hujusmodi quae determinata et propria est, si erunt et habent esse in natura. Sicut etiam domus ratio differens est assignata et considerata a dialectico et mechanico qui naturalem imitatur, sicut ars imitatur naturam. Dicet enim dialecticus quod domus est operimentum sive receptaculum prohibens aeris corruptiones, quae sunt excellentia frigoris et excellentia caloris, et corruptiones imbrium et caumatum. Mechanicus autem dicet quod domus est ex lapidibus et lignis sic et sic compaginatis vel ligatis. Alius vero ab utroque istorum est, qui in his materialibus determinatis praebet in diffinitione sua speciem quae est, intentio domus propter finem qui dictus est, hoc est, ut prohibeat corruptiones. Quaeramus igitur quis horum diffinientium sit physicus ? utrum ille sit physicus, qui considerat materiam et ignorat rationem intentionis formae, aut ille qui solum est circa rationem quae est communis rei intentio et conceptus, aut ille qui est ex utrisque ? Quoniam ex inducta differentia mechanici ad dialecticum possumus cognoscere eum qui perfectus est physicus: quoniam diximus quod quidam illorum quodammodo uterque est, quia et praebet formam rei propter determinatum finem inductam, et praebet eam in hac determinata materia in qua habet esse secundum rem. Quaeramus etiam, quod si nos concesserimus quod physicus perfectus utrumque facit, utrum ipse sit circa aliquas alias formas quam sint formae quae sunt passiones materiae determinatae, quae nomine suo et diffinitione concernunt materiam corporis mobilis ut mobile, et non separantur ab ipsa per nomen et diffinitionem sive rationem: et ipse physicus considerat tales in quantum non separantur, etiamsi secundum aliam aliquam rationem separari possent. Verbi gratia, quoniam physicus est considerans carnem, quae nec nomine nec ratione separatur a physica materia, quae est corpus transmutabile in quantum est transmutabile: et si in alia materia carnis et nomen et species esse ponatur, erit aequivocum nomen, et species carnis secundum veritatem non est in alia, sed secundum similitudinem solam. Considerat etiam mathematicus quantitatem quae non est forma sequens transmutabile corpus in quantum est transmutabile, sed potius sequens corpus in quantum est corpus. Sed physicus non considerat sic quantitatem, sed potius secundum quod non separatur a transmutabili corpore in quantum est mutabile: quia considerat quantitatem non secundum quod est quantitas, sed secundum quod est terminus magnitudinis augmenti vel diminutionis, aut secundum quod est dispositio mobilis localiter.

2

Physicus ergo circa omnia illa est, quaecumque sunt physici corporis in quantum est sic transmutabile, et considerat omnia opera talis materiae et omnes passiones ejus. Quaecumque autem sunt quidem in physico corpore et non sunt his similia, quod scilicet sint formae et opera et passiones ipsius physici corporis in eo quod est physicum, sed potius a voluntate et arte inducuntur in physica corpora, illa sunt alterius qui mechanicus dicitur, sicut est mechanicus qui dicitur instructor sive architecta, qui structu ras facit: sive etiam medicus qui circa corpus humanum facit clysterium et embota et hujusmodi instrumenta. Scire enim causas corporis humani, physici est non medici: sed formae quae secundum esse non sunt separabiles a physicis corporibus, sed semper inveniuntur in eis, et tamen non sequuntur corpus physicum in quantum physicum est, eo quod non sunt physici corporis in quantum mobile est, sed sunt secundum rationem ante ipsum, et sequuntur corpus in quantum est corpus, et ideo dicuntur esse physici corporis ex remotione, quia sunt ejus quod abstrahit a physico corpore: omne enim physicum corpus est corpus, sed non convertitur, et ideo abstrahit corpus a physico corpore. Quaecumque igitur sequuntur ad corpus secundum quod abstrahit a physico corpore, sunt ante principia physica: et ideo de illis erit alius philosophus qui mathematicus vocatur, cujus tamen omnia considerata sunt in physico corpore, sed tamen non trahunt rationem ab ipso: et ideo non concipiunt in nominibus suis materiam sensibilem et mobilem, sed intellectualem magnitudinem tantum. Et hujus ratio est, quia nihil diffinitur per ea quae consequuntur ipsum secundum materiam, sed potius per ea quae ipsum secundum naturam antecedunt. Et cum omnia quae sunt transmutabilis corporis principia, consequantur secundum naturam ea quae sunt principia corporis simpliciter accepti, oportet necessario quod nihil eorum quae sunt physici corporis, ut est physicum, concipiatur in ratione eorum quae sunt corporis ut est corpus. Non sunt tamen illa separata omnino: quoniam concipiunt in rationibus suis subjectum intellectuale, quod est magnitudo, quae secundum naturam antecedit corpus ut est corpus. Sicut autem diximus, quod corpus per naturam antecedit physicum corpus, ita ens et substantia et hujusmodi per naturam antecedunt cor pus et magnitudinem, et sunt ista secundum se separata, et per accidens conjuncta cum materia corporum quae sunt quanta et mobilia: quoniam ista secundum se esse realiter inveniuntur ante haec in intelligentiis et substantiis separatis: et de his est primus philosophus secundum quod in prooemiis diximus libri Physicorum. Diximus etiam multa de his in secundo Physicorum: cum certitudine autem habent in prima philosophia determinari.

3

Dubitabit autem fortasse aliquis an verum sit quod diximus, dialectici diffinitionem per solam formam esse datam. Cum enim forma pars sit rei et non totius videtur fortasse non praedicari de toto, sicut neque dicere possumus quod homo est anima: praedicantur autem ea quae sunt dialectica de toto: non ergo videntur esse formae simplices quae praedicantur in logicis, sed potius potentia et actus conjuncta videntur esse, praecipue cum simplex de composito vere non praedicetur. Adhuc autem cum potentia et actus sint principia cujuslibet generis, sicut in Physicis declaratum est, et praecipue principia substantiae, et logicus sumat praedicata genera vel species, videbuntur omnia illa esse composita ex potentia et actu, et non esse solius formae et speciei intentiones. Amplius autem omnis diffinitio composita est: et nullum simplex diffinitur, cum simplex sit unum solum, et omnis diffinitio contineat plura, videbitur forte alicui ex his et similibus verum non esse quod dictum est, logicum solam formam considerare et speciem. Similiter autem non videtur physicus considerare materiam solam, quia materia principium cognoscendi rem non est: et probatum est in secundo Physicorum, physicum debere inducere omnes causas.

4

Omnibus autem hujusmodi rationibus respondentes, dicimus quod forma rei dupliciter potest considerari, sicut dicit Avicenna. Uno enim modo consideratur ut est actus rei et pars esse ejus, et hoc modo non de re praedicatur. Alio autem modo ut est intentio rei abstracta a re, et sic praedicatur, quia est intentio totius rei et non partis: totum enim significatur sub qualibet forma quae in ipso est, sive sit generis, sive differentiae, sive speciei, sive proprii, sive accidentis: et secundum quod significatur stans sub aliqua illarum formarum, sic abstrahitur ab ipso universale, et est illud universale intentio totius sui: et ideo praedicatur de toto. Et has intentiones totius considerat logicus: et quaedam earum sunt acceptae ut simplices, et quaedam sicut compositae. Intentio accepta a toto secundum quod significatur sub forma generis ut genus est, et intentio accepta de toto secundum quod significatur sub forma differentiae, et intentio accepta de toto secundum quod significatur sub forma proprii, et intentio accepta sive abstracta de toto secundum quod significatur sub forma accidentis, simplices sunt et intentiones sunt totius: et ideo de toto, sicut dictum est, praedicantur: quia, sicut diximus, totum potest optime significari stans sub forma quae est essentialis, et accidentalis: et si est essentialis, potest esse pars, dummodo illa forma simpliciter et secundum totum insit et non secundum partem, sicut sunt quaedam accidentia quae secundum partem insunt, ut Aethiops qui dicitur esse albus dentem. Forma autem speciei composita est: quia diffinitio dicit quidditatem rei vel speciei, ideo et ipsa plura continet, sed non est composita ex materia et forma, sed potius ex genere et differentia, quorum genus est loco materiae, et differentia loco formae: tamen illud quod est loco materiae, non est materia, sed est forma generalis abstracta, non a qualibet materia, sed a materia propria quae est proportionata formae quae est differentia. Et si proprie velimus loqui, dicemus quod est abstracta non a materia, sed a toto, secundum quod significatur totum nomine materiae proximae: sicut si dicam signifi cari hominem secundum quod est animatum sensibile corpus: sic enim est materia proxima homini: et quod abstrahitur ab eo secundum quod sic significatur, est forma generis quae est animal. Sic igitur patet qualiter intentiones communes abstractae a rebus aliquando sunt simplices, et aliquando sunt compositae, et tamen semper praedicantur de toto: et quando sunt compositae, non sunt compositae nisi ex genere et differentia, et non ex materia et forma: quorum genus est sicut materia, differentia vero ut actus: et hoc modo intelligitur quod potentia et actus sunt principia generum.

5

Si autem quis objiciat, quod secundum hoc si potentia est genus, et potentia est principium generis, quomodo ergo erit principium generis ? Dicemus quod potentia simplex non est genus, sed potentia contracta per differentiam: et si illa differentia est intrinseca ita quod facit summum in una ordinatione praedicabilium, tunc facit generalissimum, eo quod ante illud nihil est quod univoce praedicetur. Sed si differentia est quasi extra, et ponit in partem praedicamentorum univocorum, tunc facit genus subalternum vel speciem. Verbi gratia, sicut si dicam, ens praedicatur univoce. Si autem addam differentiam quae non coartat in praedicabilibus univoce, sed in his quae praedicantur aequivoce secundum analogiam, ut si dicam, ens per se existens: tunc facio genus generalissimum: vel si dicam, ens in alio non per se, ut mensura entis per se, vel ut dispositio entis per se. Si autem dicam, ens per se animatum: tunc facio ejus subalternum, vel speciem subalternam: et similiter est in aliis generibus accidentium.

6

Dicimus igitur quod potentia simplex non determinata per differentiam coartantem analogiam entis, est principium generis, et simplex est intentio. Quae autem coartatur in genere praedicabilium uni voce praedicatorum, illa non est in genere, nisi actus in potentia: et non est principium generis, nisi forte generis quod alia consideratione est species. Ex his igitur patet qualiter logicus solas considerat formas intentionum communes. Similiter autem ex opposito physicus non considerat materiam solam: sed si considerat materiam, illa erit hujus physicae formae materia: et ideo materia secundum quod concipitur a formae nomine et ratione, erit principium cognitionis et non per se: sicut et mechanicorum nullus ligna et lapides considerat, nisi secundum quod inducitur in eis forma domus: quia aliter non esset unquam materia diffiniens, neque aliquod principium cognitionis. Sed quia physicus considerat formas transmutationis secundum esse, et esse habent transmutationis a physica materia, et ab his quae insunt physicae materiae, ideo dicitur quod physicus materiam considerat. Considerat tamen causam secundum quod refertur ad esse quod habet in materia, quod solum est esse naturae et reale. Et considerat moventem sive efficientem secundum quod movet materiam, et formam secundum esse quod habet in materia, et finem secundum quod est terminus motus quo movetur materia, et materiam ipsam secundum quod est subjecta formae secundum esse quod habet forma in materia. Et sic patet solutio eorum quae in hac quaestione generabant difficultatem. In Logicis autem de ipsis plane dictum est vel plenius.

7

Sed nunc redeundum unde nostra ratio erat prius. Dicebamus autem prius, quod passiones animae non sunt separabiles a physica materia animatorum secundum quod sunt hujusmodi, timor, desiderium, quorum diffinitiones concernunt mate riam sensibilem, et non sunt sicut linea et planum quae sunt per naturam ante physicum corpus, sicut diximus, eo quod sequuntur magnitudinem ut magnitudo est, et non physicum corpus secundum quod est physicum corpus.

8

Sic ergo physice intendentes de anima determinare, necessarium est ut simul cum his quae intendimus, dubitemus de his de quibus oportet dubitare bene volentem tractare de anima. Et hoc est ut attendamus diligenter opinionem priorum Antiquorum recitantes omnium illorum sententias, quicumque de ipsa aliquid contulerunt, ut bene quidem dicta accipiamus. Si vero aliquid ab aliquo non bene dictum est, hoc vereamur et abnuntiemus, licet et hoc ipsum dignum sit narratione: quia nobis dat occasionem, et abundare nos facit.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT VII.