Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.Abubacher autem magnus apud Arabes et Avempace aliam viam elegerunt. Propter superius enim inductas rationes et propter quasdam quae adhuc inducentur, consenserunt quod in hominibus omnibus praesentibus, praeteritis, et futuris, unus et unicus numero et specie est intellectus. Et quaerentes qualiter ille continuaretur homini cuilibet, non continuationem illam viderunt et unionem causari ex parte intellectus possibilis vel agentis, cum ambo sint separati et immixti et nulli habentes aliquid commune, sicut dixit verissime Anaxagoras. Viderunt autem ab alia parte, quod id quod est unum specie et numero apud omnes, unam numero et specie habere perfectionem: et sic deberet sequi quod uno homine accipiente scientiam quilibet homo haberet scientiam eamdem, quod viderunt minime fore verum, et ideo dixerunt in anima rationali non esse intellectum separatum nisi agentem: possibilem autem intellectum esse conjunctum corpori, eo quod hoc nihil aliud est quam phantasia: phantasmata enim sunt potentia intellectus, et efficiuntur, ut dicunt, actu intellectus, quando separantur ab intellectu agente: et quia phantasia non est una apud omnes, per phantasiam continuantur et uniuntur intellectum et intellectus cum particulari quolibet homine. Et ut eorum melius intelligatur opinio, dixerunt isti quod non est aliquis possibilis intellectus in homine, qui sit subjectum intelligibilium secundum quod intelligibilia sunt: quia dicunt forma speculationis de sui subjecto in quo sit in luce agentis intellectus denudatum esse intellectum: et hoc non potest habere subjectum in quo sit, quoniam universalis est, et ideo est ubique et semper: si autem haberet subjectum, individuaretur necessario, quoniam omnis forma per suum subjectum individuatur et terminatur: et ideo dixerunt isti quod vocatur id possibilis sive potentia intellectus, quod est potentia speculativus intellectus, et hoc est phantasma in phantasia. Et sic videntur in partem convenire cum Theophrasto et Themistio, in parte videntur illis contradicere, quoniam in hoc conveniunt quod dicunt intelligere animae nihil aliud esse quam formas denudatas in luce agentis, et quod non est aliqua animae rationalis pars quae sit subjectum intelligibilium. Dissentiunt autem ab illis in eo quod Theophrastus et Themistius dicunt intellectum possibilem esse animae rationalis partem, sed nunquam esse in potentia, quod semper habet in se lumen agentis vel ipsum agentem, prout lumen est, sicut diaphanum illuminatum habet in se actum lucis. Isti autem duo viri omnino nullum hoc modo possibilem intellectum esse in anima dicunt: hoc autem quod dicunt esse intentionem Aristotelis in III de Anima, dicunt quoniam, sicut inferius ostendemus, dicit Aristoteles quod si formae denudatae essent in rebus extra animam, res essent intelligentes: dicunt igitur quod ipsa forma denudata est intellectus in actu, et permixta particulari est intellectus in potentia: et quia non subjicitur formae intellectus agens qui pars animae est, ideo est immixtus et intransmutabilis et immaterialis: nec efficitur hoc aliquid per seipsum: quoniam non subjicitur ei: et hoc modo solvunt dubia supra inducta.
Sed omnino videtur mirabile de viris istis qui multa subtiliter intellexerunt, quod non viderunt Aristotelis esse scientiam, quod phantasma movet intellectum: movens autem non est motum: oportet igitur quod motum a phantasmate non sit phantasia vel phantasma: constat autem potentiam nunquam movere actum qui educitur de ipsa: ergo phantasma non potest dici movens ipsum speculativum intellectum oportet igitur omnino, quod aliquis intellectus qui sit pars animae rationalis, sit motus a phantasmate: et ista ratio cogit Aristotelem ponere intellectum possibilem. Ratio autem quae decepit Abubacher et Avempace fuit ista, quod movens et motum debent habere communicationem sicut agens et patiens communicat in subjecto: si igitur phantasma est movens, oportet quod id quod movetur, communicationem habeat cum ipso in subjecto eodem: sic cum phantasma sit particulare, oportet quod motum ab ipso sit particulare. Amplius movens speciem suam dat ei quod movetur ab ipso, quando fuerit movens univocum: in anima autem non est movens nisi univoce secundum formam: igitur motum a phantasmate oportet habere phantasiam formam: formalis haec autem phantasia est sensibilis, et particularis forma: talem autem non habet pars animae separatae: non est igitur aliqua pars animae separatae quae moveatur ut subjectum a phantasmate.
His autem respondere non grave est: quoniam nos ostendemus inferius, quod communicantia quae est inter agens et patiens, movens et motum physice, non est inter intellectum possibilem et id quod movet ipsum ad formam intelligibilis, et hoc quidem dicit Aristoteles, sed nos probabimus et modo supponamus. Licet autem phantasia sit particulare et sensibile, non tamen movet intellectum separatum possibilem existens in actu particularis et sensibilis, sed potius in actu denudationis et abstractionis, quam accipit a lumine intellectus agentis: sicut etiam colores esse materiale habent in corporibus coloratis, non tamen per hoc movent ipsum, sed esse formale quod accipiunt a lumine corruptibili. Totum autem quod fugiunt et isti et illi de quibus prius habitum est omnes praeter Alexandrum, hoc est ne cogantur dicere intellectum possibilem aliquid esse primae materiae, sicut supra patuit ex Theophrasti dubitatione.
On this page