Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XIX.
De echo qui est sonus reflexus.Echo autem fit, cum aere uno et continuo facto per vas vel simile vasi determinans et prohibens processum ejus secundum durationem vel dilationem, iterum idem aer repellitur, sicut pila repercutitur ad parietem projecta. Ad hoc autem intelligendum, sciendum est quod sicut omne sensibile, ita praecipue sonus generatur circulariter, et est simile de sono et de lapide projecto in aquam, qui ubi cadit, quasi centrum est, et commovetur aqua in circuitu circulariter, et dilatantur circuli plus et plus distantes, quamdiu durat impetus lapidis, qui primo percussit aquam, et si aliquid prohiberet generationem et processum circulorum, rediret circulatio versus centrum ubi cecidit lapis: et similiter generatur sonus in aere, et est primum sonans sicut locus centri, et inundat sonus super circulos aeris: et si sit paries solidus et concavus aliquantum, et altus, obvians circulationibus illis reflectetur ad primum sonans et sonus in eis: et hoc vocatur echo, scilicet reflexus sonus. Tinnitus autem ab Avicenna vocatur echo: sed secundum idioma Latinum differunt tremitus vel tinnitus, et echo: quoniam tinnitus est proprie metallorum reflexus sonus, sicut est in cymbalis et campanis, quando ibi in vase continetur et prohibetur exire, et de pariete in parietem reflectitur: et ob hoc talia tinniunt: et propter hoc quod supra diximus, quod scilicet aere plena sunt: et ideo percussa et trementia diu sonum emittunt. Si igitur, sicut dictum est, echo est talis reflexio soni, videtur semper fieri echo, licet non manifestus: non enim est manifestus, nisi quando reflectitur idem aer primo percussus ab aliquo obviante solido, et aliquantulum concavo. Diximus autem supra, quod etiam aer resistit aeri quando fortiter et velociter percutitur ab uno aere, quod tunc etiam necesse est fieri reflexionem: hoc autem omnino in sono fit: oportet igitur echo omnino in sono fieri, licet non manifeste percipiatur. Quod autem idem numero aer reflectatur, ex hoc patet quod quando vox litterata et articulata clamatur, per easdem litterationes et articulationes reflectitur: et in tales figuras aer non potest reflecti a reflectente: oportet igitur quod primus aer percussus idem numero reflectatur. Licet igitur non percipiatur, ut diximus, tamen semper fit aliqua soni reflexio, eo quod accidit in sono sicut in lumine. Hic in domum si lumen non reflecteretur non videremus, nec illuminaretur aer sub pariete ubi non incidit radius, si non illuc reflecteretur lumen: sed tamen reflexio quae est ab aere, non est manifesta: quae autem est a solido plano, manifesta est: et ideo quando aliquis latitudinem manus ponit in radium, multo plus reflectitur lumen quam prius. Si autem in ipsum ponatur politum et tersum, tunc reflectitur per irradiationem splendoris. Et hoc patet, quia ab aqua licet sit pervia, multo magis repercutitur lumen quam ab aere: nec tantum ab aere sicut ab aliquo alio cor pore leni et plano in superficie, quod objectum lumini tenebras potest facere, hoc est, quod supra vocavimus corpus terminatum, quod quidam Philosophi diaphanum terminatum vocarunt: sic enim lumen reflexum est actus perspicui, secundum quod diffinivimus ipsum superius cum de visu loqueremur.
Cum autem talis soni inundatio et reflexio fiat in aere invisibili et intangibili, quidam recte dixerunt vacuum esse proprium audiendi: vacuum enim vocaverunt aerem subtilem ad hoc quod verberaretur bene aptum: talis enim aer est faciens audire secundum actum, quando supra dicto modo, movetur continuus et unus existens et salvatus: sed tamen propter id quod frangibilis est et divisibilis multum, non sonat, nisi lene et solidum sit quod percutitur: tunc enim fit simul a superficie percussi expulsio aeris propter superficiei planitiem: uniformis enim est planities ejus quod est lene et solidum corpus: et ideo si fuerit aspera superficies, tunc percussa una parte non percutitur altera: quia partes non sunt in superficie una, sed in multis: et inter asperitates ipsius continetur non expulsus aer: lene autem percussum sonat vehementer si habuerit condiciones supra determinatas, et praecipue si fuerint multa non continua ipsum aerem percussum quasi repercutientia: et ideo sylvae et montes lapidei, mirabiliter sonora sunt loca, et cavernae bene celatae. Et si sonans sit super concavum, tunc ad sonans continue redit sonus ejus: et generabitur harmonia: et ideo musica instrumenta fere omnia sonant super concavum. Et quia aer subtilis magis sonat: et ideo pluviae et frigus inspissantia aerem, obscurant sonos: auditus enim, ut diximus, fit in aere qui quasi vacuum non impediens sonorum generationem et inundationem.
Sonativum enim motivum est unius aeris continui usque ad auditum: et si sit aliquid intercipiens sonum in aere, non auditur sonus: et ideo sonans longe non auditur, quia aerem usque ad auditum movere non potest: et diximus supra quod cessante motu cessabit sonus.
Sed dubitabit aliquis duobus sonis sibi obviantibus in aere, sicut si dicamus spatium ab infra, quod unum sonans sit in A et aliud in B, et C sit medium ubi soni sibi obviant: aut enim aequales sunt soni, et tunc uterque debet sistere reliquum: aut alter est fortior, et tunc ille praevalebit et alter non audietur: et hoc falsum est, quia uterque auditur clare et distincte, quia aliter non audirentur duo loquentes, ita quod unus stet contra alterum. Ad hoc enim est inconveniens solutio quorumdam dicentium sonum fieri secundum circulum: circulationem autem unam non esse contrariam alteri circulationi, et ideo unum non confringere alterum. Hoc enim ideo falsum est, quia circuli aquae ex opposito venientes se collidunt et constringunt, sicut experta docent: licet enim circulus contrarius non sit circulo, tamen impetus unius contrariatur alterius impetui, et una numero aqua non est figurabilis simul et semel in duos circulos ex opposito venientes: et similiter videtur hoc esse in aere. Et ideo dicendum nobis videtur, quod circuli lati ex opposito venientes, se tangunt in parte quae est quasi punctum, et ibidem unum constringit aliud: sed arcus in aliis partibus se nec tangunt nec constringunt, et in illis est soni figuratio, et ab illis iterum sit in aere vicino ubi obviante opposito circulo confractus fuit, fit aer non per iterationem sonans, sed per reflexionem, ut supra diximus: est enim facilis generatio soni, eo quod in aere aliquo non est nisi per intentionem, sicut supra diximus: duo autem soni possent in adeo parvo aere figurari, quod se invicem corrumperent, et generaretur con fusus sonus: et ideo duo soni in aure venientes propter paucitatem aeris in aure, confuse audiuntur.
On this page