Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XII.
Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.Hunc autem ad propositum revertentes dicamus recapitulando dicta de anima quoad potentias cognitivas, quod ex his quae dicta sunt, sequitur quod anima quodammodo est omnia. Dico quodammodo, quoniam ipsa non est omnia secundum esse materiale, sed secundum esse intentionale specierum. Species enim rerum uniuntur animae, sicut receptum unitur recipienti, licet haec unitas neque sit proprie subjecti et accidentis, neque materiae et formae: large tamen accepto subjecto quod subjectum dicatur id quod quocumque modo recipit aliud, a quo non habet esse materiale, sed quo perficitur ad agere secundum potentiam naturalem, quod in anima etiam intentiones quae sunt in ea, sunt unum cum subjecto. Quod autem sic sit omnia, patet per divisionem: quoniam omnia quae sunt, aut sunt sensibilia quae sunt conjuncta cum materia aut sunt intelligibilia sicut separata a materia: et anima secundum sensum efficitur idem cum sen sibilibus, et secundum intellectum efficitur idem cum intelligibilibus, eo modo quo eadem actu dicuntur, quorum idem est actus, licet esse sit differens.
Oportet autem quaerere ad hoc demonstrationem: quoniam per partes divisionis inducta probatio non est sufficiens. Accipiamus igitur istam propositionem, quod quorum divisio est in eodem, ipsa sunt eadem: res autem et anima sunt ejusdem divisionis: ergo anima est quodammodo omnis res: secatur enim scientia intellectiva et sensus in ea quae sunt res quodammodo: quoniam id quod est dans esse et essentiam totam, est forma universalis vel particularis: materia enim non assumitur ad esse conferendum, sed potius ut sit subjectum esse et essentiae: et si sine subjecto tali subsistere posset, non quaereretur materia a natura, quam aliquid recipiat ab ipsa: esse autem rerum est potentia vel actu et separatum a sensibus, vel non separatum: et haec eadem sunt in sensu et intellectu, quando haec duo animae, scilicet sensitivum, et scire potens, sunt haec potentia primo, et postea sunt haec actu: quoniam sensus primo est, et postea omnia sensibilia: et hujus est maxime sensitivum primum quod est sensus communis. Id autem quod scire ponitur post intellectum, est potentia omnia scire, et post adeptum intellectum secundum actum sunt scita omnia, sicut diximus superius. Cum autem sensitivum et intellectivum sint sicut potentia omnia, hoc est necesse fieri altero duorum modorum: aut enim sunt potentia et actu ipsae res extra animam, secundum esse materiale, secundum quod dixerunt multi Philosophi, de quibus in primo libro fecimus mentionem: aut sunt potentia et actu species rerum. Non autem potest esse quod sint ipsae res: non enim hic lapis demonstratus in esse materiali extra animam, est in anima, sed species lapidis est in anima, et anima est species ejus, sicut diximus esse sensum speciem sensibilium, et intellectum esse potentia speciem intellectorum. Anima igitur secundum sensum et intellectum, est sicut manus quaedam quae est in aliis organis corporis: manus enim non est organum uni officio tantum, sed juvat quodlibet organum ad officium suum: porrigit enim ori cibum, et expedit pedem, et purgat et deobturat autem, et sic de aliis actibus ipsius: et ideo manus est organum organorum, habens figuram et compositionem quasi activam ad omne organum: et ita est sensus potentia species sensibilium, et intellectus potentia species intelligibilium. Per quem modum hoc sit, superius diximus: quoniam sicut necesse est quod manus sit formalior organis, ita necesse est quod primum sensitivum sit formalius quam sensibilia, et primus intellectus sit formalior speciebus intelligibilibus. Haec autem sufficienter probata sunt in ante habitis.
Quoniam nulla omnino sunt sensibilia quae sunt separata a magnitudine corporum: quia omnes formae sensibiles sunt formae sibi situm in corporibus determinantes, et in majoribus majores, et in minoribus minores: et quia species intelligibiles sunt in sensibilibus quocumque modo, sive sint abstractive dicta, sicut mathematica, sive habitus et formae et passiones et proprietates ipsorum sensibilium, sicut naturalia et moralia, ideo contingit quod nihil omnino sentiens, nunquam aliquod potest addiscere vel scire: quoniam, sicut diximus, ante adeptum intellectum, est acceptio scientiae ex phantasmatibns phantasmatibus: phantasmata autem non habet, nihil omnino accipiens per sensum: et si in toto periret aliquis sensuum, pe riret in toto scientia quae de sensibili illius sensus deberet elici: cum enim quis speculetur accipiendo scientiam, tunc necesse est simul in eo esse phantasmata eo quod phantasmata: intellectuum sunt sicut sensibilia sensuum, excepto hoc solo quod phantasmata abstracta a praesentia materiae sunt: sed sensibilia exigunt materiam esse praesentem. Est autem phantasia secundum quam phantasma in nobis fit, et differt ab affirmatione et negatione: quoniam naturae affirmationis est, et naturae negationis est intellectus complectens intelligibilia: et haec complexio est aut vera, aut falsa: et ideo forte quaereret aliquis quid differt illud quod primum est intellectus complectens particularia per cogitationem ab esse nunc phantasmate in anima: principium enim intellectus in nobis est cogitativus: numquid enim ipsa phantasmata non sunt alia ab intellectu: constat autem quod non, sed non licet non sint phantasmata cum cogitativo intellectu, tamen intellectus cogitativus non est sine phantasmate: et ideo etiam in dubium venit, sicut superius diximus, utrum intellectus secundum quod est in nobis conjunctus imaginationi et sensui posset aliquid separatum intelligere: intellectus enim post mortem constat quod intelligit separata. Et nos diximus in illa quaestione quod nobis videbatur: quoniam nobis videtur quod in hac vita continuatur cum agente formaliter, et tunc per agentem intelligit separata, quia aliter felicitas contemplativa non attingeretur ab homine in hac vita: et hoc est contra omnes Peripateticos, qui dicunt quod fiducia contemplativa est ut formam attingere intellectum agentem: est enim, sicut diximus superius, respectu status nostri intellectus, scilicet in potentia et in perfectione potentia ad actum, et in adeptione: in potentia autem existens nullo modo attingit agentem sicut formam, sed dum perficitur, tunc movetur ad conjunctionem cum adepto: et tunc quantum habet de intellectu, tantum est conjun ctus: et quantum caret, tantum non est conjunctus. Habitis autem omnibus intellectibus, tunc est conjunctus et vocatur adeptus, et sic sunt differentiae intellectus nostri quatuor, quorum primus est possibilis vocatus intellectus, secundus autem universaliter agens, et tertius speculativus, et quartus adeptus. Accessus autem ex naturae habitudine ad adeptum vocatur subtilitas: et expeditus usus adepti in actu, vocatur sollertia: subtilitas autem causatur ex splendore intelligentiae super possibilem ex natura: solertia autem est bona dispositio velociter inveniendi causas multas.
On this page