Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XII.
Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.Nos autem sequentes dicta Peripateticorum, quorum princeps fuit Aristoteles, dicimus lucem et lumen esse qualitatem luminosi corporis, secundum quod est luminosum, quae ab ipso procedit, et generata formatur tam in diaphanum pervium quam in diaphanum terminatum, et receptum in diaphano pervio, est actus ejus perficiens ipsum, non in esse essentiali, sed in esse accidentali quo ipsum est perspicuum. Procedens autem in id quod est terminatum, est actus colorum, sicut superius diximus. Est igitur sic actus perspicui secundum quod est perspicuum, quod nequaquam est natura superioris corporis immixta inferiori bus: quia sic natura corporis superioris, esset corruptibilis: mutatur enim aliquando perspicuum in non perspicuum, quando de igne vel aere fit terra, quod est corpus opacum: corpus autem coeleste secundum substantiam in aliud mutari dicere, dementis est: et ideo perspicuum ignis est de natura ignis, et perspicuum aquae est de natura aquae, et perspicuum coeli est de natura coeli. Habent tamen istam naturam inferiora ex hoc quod conveniunt in perpetuo corpore: sed ista convenientia non est nisi in actu perspicuitatis, et in natura perspicui, quae per analogiam est in illis, sicut diximus supra. Quod dicitur de visus continuitate vel concavitate, dictum est ac si videamus per lineas emissas de oculis, et hoc non concedimus et improbavimus in libro de sensu et sensato: sed immutatio sensibilium fit continue de perspicuo in perspicuum, quamdiu perspicua se contingunt, nullo corpore opaco terminato interposito inter primum visibile et visum. Lumen autem, sicut dictum est, generatum a luminoso corpore in perspicuo, habet se ad lucem quae est forma corporis luminosi, sicut se habet intentio coloris generata in perspicuo ad formam coloris quae est in corpore colorato. Et ideo satis convenienter dicunt quidam, quod lumen est intentio, spirituale esse habens in perspicuo, quemadmodum color est habens esse intentionale in medio: sed in hoc differunt, eo quod lux est forma nobilior et simplicior quam sit color, et ideo perficit perspicuum, et facit ipsum esse actu, et hoc non potest facere color. Similiter autem dat actu esse coloribus: et hoc iterum non potest facere color. Est autem haec forma quae vocatur lumen, vivificativa vivorum, et calefactiva, et motiva ad esse generabilium in quantum est instrumentum intelligentiae quae per motum luminarium lumine emisso movet ad esse omne quod in natura est, sicut etiam supra diximus: et ideo etiam lumen est hypostasis colorum secundum esse formale quod est esse simpliciter colorum, sicut supra diximus. Hanc igitur veram putamus esse sententiam de luce et lumine.
Scias autem omnia illa esse lucentia, in quibus spissatae et quasi calcatae continuantur partes nobiliores diaphani: et ideo lucet ignis quando est spissus, sicut apparet in flamma quae spissa est, et subtiliorum et nobiliorum partium. Non autem lucet carbo, quia est terrestris. Si autem secundum aliqua composita ex ignitis terrestribus efficiuntur etiam lucentia, sicut carbo ignitus, et talia sunt quaedam aliquando ex ipsa generatione, et aliquando ex putrefactione. Ex ipsa generatione quando componuntur ex partibus ignitis: quia ignis ex mixtura excellentiam amittit calidi adurentis, et ex subtilitate partium retinet lucem, sicut videmus quaedam capita et squamas piscium lucere, et videmus quaedam animalia lucentia in vere: et viderunt quidam jam ovum gallinae lucens: et quidam gallos tales et cicadas, et hujusmodi animalia: et oculi luporum et cattorum sic lucent ex ista causa, quia scilicet quia in omnibus talibus natura perspicui quae nullius elementi est propria, sicut diximus, in commixtione elementorum amittit excellentias qualitatum activarum et passivarum, et retinet sibi lumen connaturale, et cum illo permiscetur talibus corporibus vincens in extremitatibus corporum illorum: et ideo cum spissata sit ibi, lucet. Et hujus argumentum sunt lapides pretiosi, qui quando lucent, perspicui sunt. Hujus etiam est argumentum et signum, quod aqua licet sit minus perspicua quam aer, tamen licet propter spissitudinem plus habet luminis, et retinet ipsum fortius. Et ideo si talium aliquid nitens, sicut argentum, ponatur in vase in loco subobscuro, ita quod in aere videri non possit, videbitur aqua limpida superfusa: et ideo verissimum est perspicuum condensatum in partibus, et lumen valens tenere fortius, et aliquid luminis in se habetur: et per illud micant hujusmodi corpora. Quercus autem pu trefacta partes igneas habet in superficie partium suarum: eo quod calor in putrefactis ad superficiem egreditur, et ibi partes incendit: et tunc perspicuum ignis aliquid retinens luminis, eis adhaeret, et per illud micant. Haec ergo est causa in oculis quorumdam animalium et ossibus quorumdam piscium: terrestria enim adusta commixtam sibi habent perspicui naturam: et hoc quia levior est, in superficie est, et micant propter illud. Sunt autem quidam qui capita lavantes cum aqua calida et acuta sive lixivio, et radentes pilos capitis, et cum extergunt capita sua panno aspero, evolant de capite scintillae quae profecto sunt partes terrae, in quibus ignis natura est micans per modum dictum. Hujus autem causa est, quare est scintillans etiam aqua maris fortiter mota: quia scilicet partes salis combustae multae sunt in ea, in quarum superficie est ignis micans. Haec igitur dicta sunt de lumine et de luce: differentia enim luminis et lucis et radii scitur ex praehabitis prius. Splendor autem est divaricatio luminis super corpus politum et tersum. Redeamus ergo nunc ad propositum, et quae restant de visu prosequamur.
On this page