Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT IX.

De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
1

Oportet autem subtilius intrare ad inquirendum de lumine et accipere sententias quaecumque dictae sunt de ipso, ut verius sciatur natura ejus. Sententiae autem de lumine valde differentes et multae sunt, et reducuntur ad quinque. Quarum una antiqui Democriti fuit, qui de omnibus curam habuit, qui dixit lumen esse corpus pervium quod defluit continue a corpore luminoso. Alia autem sententia est, quae dicit lumen esse formam substantialem, quae substantificat quidquid substantificatur in generabilibus et corruptibilibus. Tertia autem dixit lumen esse substantiam spiritualem, non corporalem, quae quasi medium est inter substantiam corpoream et incorpoream. Quarta autem dixit lumen omnino nihil esse secundum se, sed potius aliquid comitans coloratum: dixit enim lumen non esse nisi coloris evidentiam in eo quod est coloratum. Has autem omnes opiniones oportet nos tractare, antequam veritatem de lumine secundum nostram intentionem determinare valeamus. Illi autem qui lumen corpus esse dixerunt, duas in sectas se diviserunt. Democriti enim schola tenuit quod lumen esset corpora minutissima, quae continue defluunt a corpore luminoso in corpora transparentia, et conjuncta ubique eorum partibus, illuminant ea, et cadentia super corpora terminata, faciunt colores eorum diversos. Dixerunt alii colorem omnino nihil esse, sed potius atomi cadentes super talia corpora ex diverso situ, ordine, et figura apparent colores diversi, sicut in columbae collo quod ex una parte aspicienti apparet album, et ex alia parparte parte apparet quasi forte saphirini coloris, et ex tertia parte coloris aurei. Nostri Nostro autem tempore surrexit secta, tenens quod lux et lumen est corpus unum quod et situaliter expanditur, aliquando, et aliquando in ipsum colligitur, ita quod efficitur indivisibile. Sententia autem Democriti rationes habuit, quas Avicenna Philosophus ponit, videlicet quia videbat lumen moveri de loco ad locum, et radium descendere a luminoso corpore et intrare per fenestras et exire: haec autem omnia non nisi corporum sunt: et ideo lumen et lucem corpus esse dicebat.

2

E contra autem dixit Aristoteles in secundo de Anima, quod nec ignis est, nec omnino corpus, nec defluxus aliquis corporis, eo quod defluens a corpore est corpus: et si esset corpus, aut ignis, aut aliquid de corpore superiori, cujus praesentia in perspicuo faceret ipsum actu esse perspicuum: et si sic esset, tunc corpora defluentia penetrarent perspicuum, perspicuo ubique non cedente. Cum igitur utrumque tam perspicuum quam lumen impleant totum spatium hemisphaerii, oporteret quod duo corpora essent in eodem loco: et hoc inconveniens esse ostensum est in Physicis. Si autem diceretur quod perspicuum cedit ei, tunc opor teret quod in toto hemisphaerio nihil remaneret de aere quando sol oritur, quod nimis est incredibile cum nos sentiamus aerem in flatu venti et in multis aliis experimentis.

3

Amplius autem objicit contra hoc Avicenna, supponens quod et verum est, quod omne corpus de se luminosum est densum non transparens, sed tegens omne quod est post ipsum, sicut apparet in sole, luna, et stellis, et in flamma ignis, quae tegit ea quae sunt post flammam, in tantum quod si una candela ante aliam ponatur juxta parietem, flamma illius quae vicinior est parieti, facit umbram in pariete: quia tegit parietem a lumine candelae anterioris. Hoc autem sic supposito objicit Avicenna, quia illa corpora minuta defluentia aut sunt luminosa, aut transparentia. Si luminosa, ergo sunt tegentia se invicem: ergo quanto magis densantur in aere, tanto magis impediunt lumen, quod aperte falsum est: quia si lumen esset aliquid quod densari posset, quanto magis densaretur, tanto magis illuminaret. Si autem dicitur quod illa corpora sunt transparentia, tunc non actu illuminarent, sed potius ab aliquo alio illuminarentur: et si diceretur quod illuminarentur ab aliquo descendente in ipsa, tunc esset eadem quaestio de illis et abiret hoc in infinitum. Si autem fingens aliquis quod in rerum natura nunquam fuit, dicat quod sunt similiter lucentia et pervia, adhuc sequitur quod quanto magis densantur, tanto obscuriora esse videntur vel efficiuntur, sicut videmus partes crystalli comminuti esse pervias et aliquantulum lucentes: et quando ex eis multae conjunguntur, plus obscurantur.

4

Et quod dicunt isti de motu et descensu et introitu et exitu radii, nihil omnino est, quia ista verba sunt transumpta, et non proprie dicta: non enim habet motum lumen, nisi quia illuminatio est finis motus localis ejus quod est luminosum corpus, quod luminare vocatur, sicut alibi dictum est. Adhuc autem si propter motum localem lumen esse corpus dicunt, debent et umbram corpus esse dicere, quae etiam localiter moveri videtur. Hujusmodi enim si habent motum localem, cum omnis motus sit in tempore, erit motus istorum in tempore: et hoc est falsum, quia luminis apparitio ad magnam distantiam et ad parvam est in eodem indivisibili nunc: quia si esset in tempore, oporteret quod longius esset tempus quo movetur ad longam distantia quam quo movetur ad parvam, et oporteret tempus illud perceptibile esse: quia licet sit imperceptibile tempus quo movetur ad tres cubitos, tamen cum multiplicantur tricubita spatia ab Oriente in Occidens, necessario erit tempus perceptibile. Adhuc corpora sic defluentia non sunt velociora quam corpora a quibus defluunt: quia illorum motus velocissimus esse probatus est in Physicis: motus autem corporum coelestium in quolibet spatio unius gradus est in tempore perceptibili: ergo multo magis motus illorum corporum erit in tempore perceptibili. Adhuc autem quaeratur ab illis, quo deveniunt hujusmodi corpora tempore obnubilationis horizontis ? aut enim corrumpuntur, aut alterantur amittendo lucem, aut retrahuntur supra nubes obnubilantes: et quodlibet istorum est impossibile. Constat autem quod aer non destruit ea: nubes autem non contingunt ea cum illa sint subtus et nubes superius. Et eisdem rationibus probatur quod non alterantur. Quod autem retrahantur ad superiora, minus est credibile: si enim emittuntur, a corpore luminoso per necessitatem naturae corporis luminosi, et tunc non possunt retrahi, quia retrahens nullum habent. Amplius ista corpora moventur ad omnem partem nullus autem motus naturalis est ad omnem partem corporis: ergo ista corpora non naturaliter moventur: aut ergo violenter aut voluntarie: si violenter, tunc non durat diu, nec frequenter est motus eorum, sicut in libro Coeli et Mundi ostensum est: si autem moven tur voluntarie, tunc sunt animalia, et tunc oporteret quod natura dederit eis instrumenta pedum vel alarum, quibus perficiant motum illum, quod omnino absurdum est. Propter quod omnes Peripatetici abhorruerunt opinionem istam, dicentes lucem et lumen non moveri. Sed potius cum ad generationem in pervio non exigatur nisi praesentia luminosi, non ad omnem diametrum per circuitum subito generatur: sicut enim in Physicis probavimus, generatio omnis formae est in materia, quae tota et aequaliter est praeparata ad formae susceptionem: et sic praeparatum est pervium in superficie et in profundo, terminatum autem in superficie tantum: et ideo statim orto praesentialiter luminari, generatur lumen in omni distantia aequaliter longe et prope, ad quam diametri luminosi corporis possunt educi: et cum videtur moveri de loco ad locum, hoc non est nisi renovatio subita hujusmodi generationis ejus.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT IX.