Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT III.
Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.Quia autem supra diximus reprehendendos esse eos qui de anima dicunt et de corpore nihil determinant, ideo quaedam universaliter dicemus de corporibus animatis: subtiliter enim haec in libris de Plantis et Animalibus determinabimus.
Dicemus igitur quod manifestum erit ex his quae dicemus, quod impossibile est quod aliquod simplicium corporum sit corpus animalis sensibilis, sicut quod corpus animalis alicujus sit igneum, aut aereum, vel ex aliquo uno alio elemento. Nullius enim animati potest esse tale corpus, eo quod anima multa essentialiter operatur, in quo etiam differret a natura: et ideo est endelechia corporis organici: organicum autem est, quod est ex multis compositum: simplicium autem nullum compositum est ex multis, neque potest esse organicum. Et Est tamen hoc specialiter verum in corporibus animalium: quia, sicut jam saepe dictum est, nullum animal est quod non habeat tactum: omne enim animatum sensibile est corpus possibile tangere et tactivisq ualitatibus tactivis qualitatibus ad sensum, immutari: quia aliter non salvaretur in esse animalis. Alia autem sensibilia per altera et extrinseca media faciunt sensum omne per alterum non conjunctum faciens sensum, facit sensus per medium quod intercidit, et distantiam facit sensibilis a sentiente: tactus autem est sentiens in tangendo sensibilia sine medio distantia faciente, ex hocque sortitus est nomen quod tactus vocatur: tamen etiam alii sensus tangunt tangibilia vel sensibilia non simpliciter, sed quodammodo, sed tactus ille est per alterum quod est medium faciens distantiam non speciei sensibilis, sed rei sensatae secundum esse quod habet in materia. Sentiunt autem alii sensus et aliter tactus: eo quod tactus est fundamentum omnium sensuum: et ideo quando stupescit frigido nervus visivus, qui opticus fuit vocatus a Graecis, tunc oculus nihil videt: et quando resolvitur per calidum complexionis, redditur visus. Cujus signum est, quod frigiditas in somno ligat sensus, cum tamen frigiditas non immutet nervos sensibiles, nisi in quantum tactus est in eis. Oportet ergo in quolibet sensu prius disponi organum tactus, quasi possit agere comparationem sensus alterius: et sic sensus alii agunt tactu, eo quod fundati sunt omnes in tactus icut tactu sicut in primo fundamento. Licet autem sic omnes tactu sentiant, tamen non perficitur sensus in eis secundum actum, nisi per altera membra non conjuncta per essentiam sentientibus, sed solus tactus et sentit per seipsum, et non indiget alio sensu ad sentiendum, et sentit per medium essentialiter conjunctum sentienti: et medium ejus conjunctum necesse est esse, sicut demonstratum est superius, nam impossibile est aliquid simplicium elementorum esse corpus animatum anima sensibili: et ideo fatuum est quod quidam dicunt corpus animalium esse terrenum: licet enim diximus in libro Peri geneseos terram dominari in animatis, hoc tamen intelligitur secundum medietatem quae vocatur arithmetica: quia videlicet plus quantitatis terrae et aquae dominatur in corporibus animatorum quam aliorum elementorum. Secundum autem medietatem quae vocatur geometrica, nullum dominatur plus altero in animalium corporibus. Omnium enim eorum quae tanguntur, haec est differentia. Tangibilium tactus est sensus susceptivus sicut medietas commixta geometrice, sicut jam alibi diximus: non est igitur medietas tantum qualitatum terrae quibus ipsa differret ab aliis elementis, sed et calidi et frigidi et humidi et sicci: et dicitur etiam mollis et multorum aliorum generum superius enumeratorum tangi possibilium. Hujus autem signum est, quia in aliquo membro excellenter dominatur terra, sicut ea quae coagulata sunt calido et sicco, sicut sunt pili, et ungues, illo membro non sentimus, eo quod terrea sunt: et ideo operationes vitae sensibilis non perficiuntur in eis, sed vegetabilis tantum: et haec est causa quare planta non habet sensum: quoniam in veritate terreae sunt, et vires habent a terra et nutrimentum: et ideo operationes vitae sensibilis in eis nullo modo perfici possunt. Quia autem, ut dictum est, in tactu fundatur omnis sensus, ideo impossibile est aliquem aliorum sensuum esse sine tactu: sed actus potest esse sine aliis. Tactus enim neque terrae simplicis est, neque alterius corporis de numero corporum simplicium.
Manifestum est igitur quod solo sensu tactu privato, cum sit fundamentum aliorum sensuum, animalia mori et corrumpi necesse est: et hujus causa est, quia impossibile est quod aliquod habet sensum, quod non est animal: et cum aliquid sit animal, non est necesse habere alium sensum quam istum: ei ideo posito hoc solo sensu ponitur animal, et destructo solo eo destruitur: et per hoc excellentiae aliorum sensibilium non corrumpunt animal: sensum autem forte unum corrumpunt ut color et sonus et odores nisi per accidens, sicut sonus corrumpere dicitur animal, quando cum sono est depulsio aeris et ictus: et tunc percutiens tactum corrumpit. Similiter autem odores inficientes aerem et convertentes ad venenum naturam corrumpunt, non in eo quod odores, sed in eo quod venenum vel aer venenosus ad interiora tangendo ingreditur per poros occultos et manifestos. Sed excellentia eorum quae sentiri possunt tactu calidorum et frigidorum et durorum et aliorum sensibilium his secundum seipsam et essentialiter remanet et corrumpit animal.
Sicut enim saepe dictum est, omnis superflua excellentia sensibilis corrumpit sensum: ergo et superflua excellentia tangibilium corrumpit tactum: animal autem determinatur et diffinitur tactu. Demonstratum est enim quod animal non est sine tactu, et quod solus tactus sufficit ad animalis constitutionem. Ex quo igitur solus tactus positus ponitur animal, et peremptus solus perimitur animal, tactus erit non tam sensus quam forma constituens essentialiter animal: et ideo tangibilium excellentiae corrumpentes tactum, per consequens totum animal corrumpunt et non solum sensum, salvo in esse animali. Hujus autem causa jam dicta est, quia neque animal ad hoc quod sit animal necesse est habere solum hunc sensum tactum, alios autem sensus, sicut saepe dictum est, habet animal perfectum, non propter esse, sed propter bene esse, ut visum habet humiditas in aere et aqua, quatenus lucentia per se quae non indigent medio nisi diaphano solo: aliter quando iterum habet visum humiditas in aere et aqua, ut in lucido secundum actum illuminato videat colores: et per hoc eminus apprehendat conveniens vel nocens. Gustum quoque habet secundum quod medium saporum est, et distinguitur a tactu ut discernat dulce vel amarum: et per hoc conveniens cognoscat alimentum, et desiderio moveatur vel removeatur ab ipsum vel ab ipso. Olfactum autem habet ut remotius cognoscat alimentum conveniens sibi: quia odor est sequela saporis linguae prout est non ad esse, sed ad bene esse, ut per ipsam aliquid alteri significet: sed hoc modo multas habet virtutes et operationes ad bene esse determinatas.
On this page