Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT V
Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.Inquisitis autem his omnibus quae de subjecto scientiae hujus et diffinientibus animam inquirenda esse videntur, etsi consentiatur in hoc quod in unoquoque corpore hominis vel alterius animalis non multae sunt animae, sed una in substantia, et plures in partibus potestativis: tunc videndum erit de ordine quaestionum, utrum scilicet prius oportet inquirere de tota anima secundum se, vel de partibus prius. Cum autem multae sint partes, difficile erit determinare differentias partium ad invicem quales aptae natae sunt habere: quia inferior semper claudi videtur in superiori, sicut minor potestas in majori clauditur ejusdem generis potestate, sicut potestas praesidis et tribuni clauditur in potestate Caesaris sive Imperatoris. Est tamen in hoc magis difficile quam in aliis.
Dubium autem iterum est, utrum partes animae quae sunt potentiae prius quaerendae sunt, aut opera sive actiones potentiarum, verbi gratia utrum prius quaerendum sit de intelligere et sentire quae sunt opera sive actiones potentiarum, vel de intellectiva et sensitiva potentia prius sit inquirendum. Similiter autem et in aliis. Et si constiterit quod de operibus potentiarum prius sit inquirendum, tunc iterum dubitabit aliquis an oportet primo quaerere de oppositis, hoc est, objectis circa quae sunt opera, aut de ipsis operibus prius, et postea de objectis. Verbi gratia, quoniam possumus quaerere utrum de sensibili prius sit quaerendum quam de sensu et sentire et de intelligibili prius quam de intellectu et intelligere, vel e converso.
Hae enim quaestiones necessariae sunt propter duas causas, quarum una est, quia in quibusdam magis est nobis nota natura totius quam partis, et notior est nobis potestas quam actus ejus, et quam id circa quod operatur, sicut in corporibus quae sensui subjiciuntur, se habet. Nos enim scimus naturam ignis in toto, et per eam discimus potentiam partis et operationis, et ejus circa quod operatur. Quaedam autem super quae non cadit sensus, sunt occulta nobis in substantia et partibus, sed sunt manifesta nobis ea circa quae operantur, et per illa devenimus in opera, et per opera in potentias particulares, et per illas potentias conjecturamus de toto, sicut nos investigamus substantias separatas, etiam ipsam animam.
Alia autem causa est, quia etiam in ipsis quae spiritualia sunt et non sunt subjecta sensibus nostris, duo sunt genera potentiarum partialium: et unum quidem genus est activae potentiae, aliud autem potentiae passivae. Activae quidem sunt factivae formarum et motivae, sicut intellectus activus, et potentiae moventes cor et organa motus. Passivae autem sunt receptivae formarum, ut sensus, et intellectus possibilis. Et in activis quidem scimus quod potentia causatur ab essentia formae, et operatio non dat speciem, sed operatio specificatur a forma, sicut dicimus operationem lucis esse lucere: et si agit in aliquid quod objicitur actioni suae, illi etiam imprimit speciem et formam suam, sicut lux lucendo illuminat, et dat speciem lucis illuminatis: et in talibus rectus ordo doctrinae est incipere a forma totius agentis, et devenire in partem et in operationem, et sic in objectum circa quod est operatio. In passivis autem ordo naturae est e converso: quoniam passiva per se carent specie, sed objectum agit in eis speciem suam, sicut nos videmus oculum nullam habere visionis speciem, sed esse potentia ad omnia visibilia. Sed cum videt in actu, tunc coloratum illuminatum immutat ipsum et imprimit ei speciem. Et in talibus secundum rationem diffinitivam objecta quae primo dant speciem operationi et potentiis passivis, sunt secundum naturam praevia actibus et actus potentiis, et postea visio, et postea visus, et deinde potentia tota sensitiva: et hoc patet per diffinitionem ab Aristotele datam de visu, quod visus est susceptivum coloris secundum actum lucidi, ubi visus diffinitur per colorem.
Cum igitur utrumque genus potentiarum istarum in anima inveniatur, oportet quaerere de utraque viarum praedictarum in doctrina de Anima. Non solum autem oportet hoc inquiri, sed etiam de accidentibus inseparabilibus, quaecumque sunt propria animae vel partibus ejus.
Non solum enim videtur utile esse in doctrina ut cognoscamus substantiam per essentialia ipsius, quae sunt quidditas ejus, ut per illam cognoscamus causas eorum quae accidunt per se subjectis illis, quorum quidditates accepimus: sed etiam e converso cognitio eorum quae per se accidunt alicui substantiae, multum confert ad sciendum quidditatem substantiae. Sicut verbi gratia, si volumus cognoscere quot numero anguli trianguli rectilinei sunt aequales rectis, utile est nobis ut cognoscamus tam quidditatem substantiae quam quidditatem passionis, ut verbi gratia, sciamus quiditatem recti et quidditatem obliqui, quae sunt passiones: et quidditatem lineae et quidditatem plani sive superficiei, quae sunt subjecta in geometria: tunc bene concluderemus, quod triangulus qui est plane trigonum rectilineum, habet tres numero angulos aequos duobus rectis et non pluribus. Et sic est in multis, quod aliquando posteriora sunt magis nota nobis quae sunt accidentalia rei, et aliquando e converso substantialia sunt magis nota quae sunt priora. In omnibus enim mathematicis priora in natura et re sunt magis nota, et ex illis certificamus posteriora: et ideo scientiae illae certissimae sunt. In physicis autem frequenter sunt occulta nobis quae priora sunt secundum naturam et rem, et accidentia nobis magis manifestantur: et oportet nos tunc ex posterioribus incipere, et venire in principia: et ideo scientiae physicae in quibusdam non habent veram certitudinem sicut habent mathematicae. Sed quando incipimus ab accidentibus, oportet quod illa accidentia sint per se convenientia et nota nobis ad sensum et phantasiam et imaginationem: quoniam in illis primo accipimus physica: et ideo quandocumque bene et expedite sciverimus tradere rationem accidentium, ad phantasiam et imaginationem nobis notorum et cognitorum, tunc etiam expediti erimus ad tradendum rationem de substantia et de eo quod est quid est: quia per accidentium cognitionem statim devenimus in rationem et cognitionem substantiae. Sed cum procedemus a priori in posterius, tunc procedemus per demonstrationem. Omnis autem demonstrationis principium est sicut medium ipsa diffinitio dicens rei quidditatem.
Utrum autem illa sit diffinitio subjecti vel passionis, determinatum est in Posterioribus: quoniam cum medium debeat esse secundum naturam medium in demonstratione, et debeat esse posterius primo, et prius secundo, videtur debere esse diffinitio passionis quae probatur de subjecto. Et si aliquando per diffinitionem subjecti scitur passio, oportet quod illa diffinitio non sit data de subjecto tantum, in quantum est substantia quaedam vel subjectum, in communi ratione subjecti, sed in quantum est causa et subjectum passionis, hoc est, quod fluit ex ipso talis passio: per illam enim scietur qualiter et quare passio inest subjecto. Sicut verbi gratia, si diffiniatur anima in quantum absolute substantia intellectualis incorporea, non cognoscentur accidentia ejus et opera et objecta. Similiter autem si diffiniatur secundum totum et non secundum partes, et diffinitio totius detur secundum quod animatum corpus, ut dicatur perfectio corporis physici potentia vitam habentis, non cognoscuntur sufficienter passiones et opera et objecta: quia partium opera et accidentia et objecta ignorantur. Si autem dicatur anima esse principium sensus et motus in toto, et in partibus corporis secundum congruentiam componentium unumquodque membrum, cognoscentur omnes operationes et accidentia partium et objecta, quando fuerit diffinitio aptata cuilibet parti, sicut in secundo libro declarabitur. Similiter autem est in diffinitione accidentium, quae sunt principium demonstrationis, sicut diximus. Si enim detur de essentia passionis tantum per ea quae formalia sunt in ipsa, non dicent causam quare sunt accidentia, aut accidant talibus subjectis: sicut si diffiniendo dicam, eclipsis est defectus luminis: adhuc autem si apponam subjectum et dicam, eclipsis est defectus luminis in luna: adhuc autem non dicit diffinitio quare hoc lunae accidit, et quomodo soli lunae convenit per se. Si autem dictatur sic, eclipsis est defectus luminis in luna, ex terrae interpositione ad rectam diametrum inter solem et lunam, ex motu ipsius in capite vel in cauda draconis, infra gradus eclipticos proveniente: tunc diffiniendo dico quid est passio, et cujus est, et propter quid inest, et quare soli lunae convenit: et per hanc diffinitionem scitur passionem inesse subjecto: ideo hoc certificant, et hoc est principium demonstrationis. Et similiter est in passionibus animae. Si enim dicam sic, ira est appetus appetitus contrarii doloris ex accensione sanguinis circa cor proveniens, dico et quid est, et cujus est, et propter quid inest: quia cordi inest, et propter hoc quod sanguis accensus est ex molestia, protenduntur spiritus ad repellendam injuriam vel illatam, vel opinatam, et ideo conturbantur passione. Et ideo sive subjectum diffiniatur, sive passio, et per diffinitionem non scitur quod passio est propria passio, hoc est, cui inest, et quare inest, vel ex diffinitione haec de facili conjecturari non possunt: sic diffinitiones dantur ex communibus essentialibus subjecto vel passioni, quae communia sunt per intentiones dialecticas collecta, et sunt vanae, eo quod non inducunt ad certitudinem veram demonstrationis.
On this page