Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VII.
Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.Sed nunc aliter oportet procedere ob Antiquorum quorumdam dicta. Habitum est enim de eo quod est intelligere, quoniam alterum est ab eo quod est sentire. Dicebant autem Antiqui, quod quaedam pars ejus quod est intelligere, est phantasia: quaedam autem opinio et scientia: et illi dixerunt quod phantasia et imaginatio sunt intelligere quoddam, licet non omne intelligere sit imaginatio vel phantasia. Hanc autem disputationem sic inchoamus: quia enim jam quaedam de phantasia determinavimus, in quibus ostendimus ipsam non esse opinionem vel aestimationem, oportet nos nunc loqui de altero quod isti dicunt, utrum phantasia sit intelligere quoddam: et accipiemus modo phantasiam generaliter pro imaginatione et phantasia, vocantes totam illam animae potentiam secundum quam nobis fit phantasma vel idolum re non praesente: sic enim accipitur phantasia proprie, quando non dicitur secundum metaphoram: metaphorice enim aliquando dicitur phantasia intellectus qui est cum phantasmate. Secundum istos ergo qui dicunt phantasiam fore intelligere quoddam, oportet quod phantasia potentia sit habitualis, secundum quam contingit verum dicere de re ipsa: hae autem potentiae etsi multae sint, tamen ad praesens sufficiunt quatuor quae sunt sensus communis, opinio, scientia, et intellectus. Ars enim et prudentia quae sunt etiam virtutes intellectuales, similiter autem et sapientia secundum quam contingit verum dicere, nihil habent similitudinis cum phantasia: quia sapientia de altissimis et primis et divinis est, quae non imagines habent: ars autem est principium factivum cum ratione dirigente factionem et facturam: prudentia autem est principium activum cum ratione, et dirigit in operabilibus per nos. Imaginatio autem nihil omnino dirigit, sed potius impedit omnem directionem, sicut supra ostendimus. Similiter autem probabimus quod non est aliquis habitus istarum virtutum quas enumeravimus. Si enim est sensus vel aliqua pars ejus quod est intelligere, sicut illi dicunt, tunc oportet quod sit habitus vel potentia habitualis secundum quam discernimus sententiando, vel secundum quam verum vel falsum dicimus affirmando vel negando: et tunc erit aliquis habituum praenotatorum.
Quod igitur non sit sensus, manifestum est ex his quae dicuntur. Sensus enim, sicut ex supra dictis patet, duplex est, scilicet dictus secundum potentiam, sicut est sensus in habente sensum etiam quando dormit et sensibus non utitur: et dictus secundum actum, sicut est sensus in utente sensu: et sicut est visus potentia sensus, et sicut est visio actu sensus. Licet autem imaginatio nunquam sit nisi in aliquo qui habet sensus, tamen ipsa non essentialiter est sensus: quia si ipsa esset essentialiter sensus, nunquam esset sine sensu in potentia vel in actu accepta: sed aliquo sensu non actu existente apparent idola secundum phantasiam: sicut in excaecato qui somniat vel imaginatur colores quos aliquando vidit. Postea adducimus etiam hoc quod sensus quidem semper est ejus quod praesentialiter adest, non autem phantasia vel imaginatio: sunt enim re non praesente. Adhuc autem si actu et essentialiter idem esset sensus et phantasia hoc modo dicta, tunc quibuscumque inesset sensus, inesset et phantasia omni modo dicta, et secundum quamlibet suam operationem: et hoc modo non est verum, quia vermes qui sunt lumbrici terrae, et muscas et cimices et pediculos et hujusmodi incompleta animalia nihil videmus ad phantasiam operari, eo modo quo supra determinavimus opera phantasiae: inest tamen talibus imaginatio aliqua et aestimatio: superius enim hoc est probatum. Videtur tamen Aristoteles dicere formicas et apes non habere phantasiam: quod omnino falsum est, cum talia animalia artificiose operentur casas, et provideant in futurum sibi, et operentur in commune. Puto autem non ex vitio esse Philosophi, sed ex vitio translationis: quia Translator non intellexit nullum animalium quae dixit Aristoteles phantasiam non habere, et loco eorum transtulit formicas et apes, et corrumpit veritatem ex mala translatione. Praeterea sensus quidam qui sunt propriorum, semper sunt veri: phantasiae autem et imaginationes ut in pluribus sunt falsae, non quidem verum dicentes vel falsum: quoniam habitum est quod non discernunt affirmando vel negando: sed hoc modo falsum quo ens fictum dicitur falsum cum non sit in rei veritate sicut fingitur. Amplius autem quando operamur sensibiliter circa rem, non dicimus quod hoc videtur nobis homo, aut aliquid aliud quod non sit secundum rem, sed potius dicimus quod hoc est homo in re, eo quod sensus judicat rem praesentem: cum autem aliquid non ex opere reali sentimus, sed fingimus ipsum, re non existente, tunc dicimus quod esse videtur, et non quod ita sentit in re: et tunc talis sensibilis cognitio aliquando est vera, et aliquando falsa: quia quando fingit ut est in re, tunc est vera, et quando aliter, tunc est falsa: aliquando enim, sicut et prius diximus, visiones apparent dormientibus: et de his non dicimus quod sunt, sed quod videntur et non sunt.
At vero nec ipsa imaginatio sive phantasia non est aliqua virtus quae sit de earum numero quae semper vera dicunt, sicut intellectus et scientia et sapientia: phantasia enim et imaginatio sunt frequenter falsae: intellectus autem et scientia et sapientia virtutes sunt semper verae, sicut in VI Ethicorum habet ostendi. Relinquitur ergo videre si sit opinio, eo quod opinio est intelligere quoddam, ut Antiqui dixerunt: et opinio est aliquando vera et aliquando falsa: sed opinioni quae est intelligere quoddam, inhaeret fides conditionis: non enim potest esse quod opinans non habeat fidem de his de quibus habet opinionem. Cum enim dubitatio indeterminatus motus sit rationis ad utramque conditionis partem, ambiguitas autem ambit utramque partem rationis per rationes aequaliter fortes, opinio stat in una parte, et credit illi per rationes quas habet ad illam, et non ad aliam: sed tamen formidat adhuc alteram conditionis partem, propter hoc quod suae rationes quas habet ad alteram, non sunt demonstrativae, sed probabiles: et ex hoc patet quod omnis opinans opinione quae est intellectus, habet fidem ejus de quo habet opinionem: nulli autem bestiarum talis inhaeret fides, licet multae bestiarum habeant phantasiam: licet enim bestiae acquiescant suis aestimationibus, tamen non habent fidem et credulitatem: quia sicut scientia effectus est demonstrationis, ita fides et credulitas effectus est syllogismi probabilis. Amplius si omnem opinionem consequitur fides, quicumque opinatur, habet fidem: sic autem fidem sequitur persuasum esse, eo quod nullus est persuasus, nisi qui habet fidem: persuasum autem esse consequitur ratio, eo quod nulli persuadetur nisi per rationem: bestiarum autem quibusdam potest phantasia inesse, sicut supra ostendimus, licet non omnibus insit: sed ratio nulli inest bestiae: ergo phantasia non est ratio, nec opinio per consequens.
Ex istis autem ulterius manifestum est, quod imaginatio etiam non est opinio sive aestimatio conjuncta cum sensu, sicut quidam dixerunt, nec est opinio quae fit per sensum sibi conjunctum, nec est complexio et compositio opinionis et sensus sive aestimationis et sensus: quia si esset opinio cum sensu phantasia, tunc non esset phantasia nisi ejus cujus est sensus secundum actum vel potentiam: et hoc ostendimus superius esse falsum. Idem autem sequeretur si phantasia esset opinio facta per sensum. Si autem esset complexio sive compositio operationis et sensus, tunc oporteret quod aliquo modo haberet proprietates sensus et proprietates opinionis: quoniam componentia secundum aliquem modum dicuntur de composito, et proprietates eorum aliquo modo conveniunt ei: nihil autem horum convenit phantasiae. Est autem manifestum non esse phantasiam, sive imaginationem et opinionem cum sensu, propter id quod dicunt quod vere opinio non est aliud ab eo cujus vere est sensus. Dico autem ac si dicatur quod phantasia est resultans ex albi opinione: cujus albi etiam est vere sensus et per se: non enim, ut dicunt, phantasia est ex albi quidem opinione: ex sensu autem boni: quoniam tunc phantasia esset opinio, et sensus ejusdem solum per accidens: apparet igitur ex eorum dictis, quod phantasia est aliquid opinari: quod etiam sentitur non secundum accidens, sed per se et essentialiter.
Sed contra istos est quod nos frequenter videmus secundum sensum res falsas, de quibus tamen cum sensu falso habemus veram acceptionem opinionis vel scientiae: sol enim secundum sensum visus videtur esse unius pedis in quantitate diametri, et tamen credimus ipsum esse majorem habitatione terrae tota per opi nionem vel per scientiam: si ergo phantasia est opinio et sensus vel compositio utriusque, aut homo abjicit opinionem talem et retinet sensum, aut retinet utrumque scilicet sensum falsum et opinionem veram. Si autem abjicit opinionem propter sensum, tunc abjicitur acceptio vera de re aliqua quae est salvata in eadem veritate: et talem acceptionem contingit abjicere eum qui non est latens nec discredens: contingit ergo idem salvatum discredere et credere et non credere simul: quia salus rei facit credere, et abjectio acceptionis facit non credere: et hoc est impossibile, quia, sicut diximus, non potest dici quod lateat cum nihil mutationis factum sit in opinante vel in re de qua est opinio: aut si retinet opinionem et non abjicit eam, et phantasia est talis complexio opinionis et sensus, tunc phantasia erit simul vera et falsa: sed hoc stare non potest, quia opinio vel acceptio alia falsa facta est, quando mutata re, mutatio ipsa latet discredentem: hic autem nulla est facta mutatio omnino: non ergo potest dici quod phantasia sit aliquid unum supra numeratorum, vel sit ex illis compositum quid.
On this page