Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VI.
Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata: in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.His autem habitis, sciendum quod illud est res intelligens per suam essentiam solum, quod est intellectus omnino, et universaliter est intellectus in actu semper existens, et hoc est intellectus et intelligentia omnino separata: et ideo nequaquam in potentia existens, sed semper in actu, non solum habens, sed etiam faciens de se omnia intelligibilia, et nihil eorum quaerit extra seipsum secundum quod intellectus est. Sed est quaestio de nostro intellectu qui conjunctus est magnitudini sensibilium, sicut dictum est, eo quod non accipit nisi formas abstractas a magnitudine, utrum nunquam contingat ipsum intelligere aliquod sic separatorum a magnitudine vel non ? Si enim contingit ipsum intelligere separata, tunc non semper accipitur a phantasmatibus et a magnitudine, sed conjungitur intelligentiae separatae, danti sibi formas intelligibiles. Quod duobus modis esse potest, quod videlicet conjungatur ei sicut efficienti et formae. Et si isto secundo modo esset conjunctus materialis noster intellectus agenti intelligentias separate, tunc haec esset major felicitas et divinitas quaedam quam intellectus humanus consequi posset. Et Aristoteles promittit se de ista quaestione considerationem habere posterius, et nos non invenimus eum considerasse de his in aliqua parte libri sui de Anima, nisi forte hoc exciderit a libris suis qui ad nos nondum per venerunt. Si autem obscure potest haberi de libris ejus, tunc, sicut dixit Alfarabius, inchoatum habetur ab eo solutum, ubi, ut videtur hoc esse quod dicit de felicitate contemplativa.
Nos autem propter doctrinae bonitatem, quantum Deus in his donare dignabitur, hic volumus perscrutari, ut omnes simul determinemus operationes intellectus: sed volumus primo ostendere dicta Peripateticorum in hac quaestione, et postea sententiam nostram: et ostendemus in quo convenit, et in quo differt a dictis aliorum Peripateticorum: et quia inter Peripateticos qui persecuti sunt Aristotelem, praecipuus, ut multi dixerunt, fuit Alexander, referamus igitur primo qualiter ipse istam quaestionem determinavit. Dixit enim intellectum possibilem esse generabilem cum corpore hominis et corruptibilem, eo quod esset forma et virtus in corpore, sicut superius diximus, quia intellectus secundum eum non est aliud quam praeparatio ad intelligibilia suscipienda et aptanda, sicut rasura tabulae et plana est aptitudo ad recipiendum picturam, et non est substantia in se ens sicut est tabula, sed est tantum aptitudo ad intelligibilia consequens conclusionem elementorum inter omnes complexiones magis aequalem, et ad aequalitatem coelestem magis per similitudinem vicinantem. In hac autem aptitudine facit formas primo intellectus agens, qui secundum istum est intelligentia separata et non pars animae existens, et quamdiu tantum facit esse in actu educendo eam de potentia ad actum, non conjungitur intellectui possibili nisi sicut efficiens, et facit sic inesse intellectum speculativum, quem etiam dicit generabilem et corruptibilem in nobis, quando perficitur ad plenum intellectus possibilis, et habet intellectum speculativum, tunc demum con jungitur et intellectus agens sicut forma: et hunc quidem nunquam intelligit intellectus possibilis, sed cum post omnia intellecta conjungitur nobis ut forma, tunc nos per ipsum intelligimus omnia alia separata, et habemus scientiam ipsorum. Redit ergo dictum istius hominis ad hoc quod ex phantasmatibus acceptus continuatur et unitur nobis intellectus speculativus, et multo lumine speculatorum, quod lumen largitur ejus intellectus agens ut agens, disponitur continue melius et melius intellectus possibilis. Et sic continue speculando tandem unitur ei ut forma, et intellectus agens qui est substantia separata dicta nobis unita: et quia substantia separata intelligit alia separata, ideo tunc per agentem unitum nobis intelligimus alia separata. Adhuc autem induxit rationem quae non est demonstrativa: dixit enim quod duae sunt operationes intellectus, quarum una est facere et quasi creare formas actu intellectas ex potentia intelligibilibus: et hoc nihil aliud est nisi denudare eas et facere simplices a materia et caeteris individuantibus eam: alia autem est intelligere: et prima istarum operationum est propter secundam. Et ideo cum perfectae sint istae duae operationes in nobis, tunc perfectus est intellectus noster. Est autem perfecta operatio prima, quando intelligibilia omnia facta sunt secundum actum. Operatio autem secunda perfecta est, quando potest omnia intelligere per id quod habet in se homo quasi formaret: hoc autem fit modo praedicto, et erit continuatio et conjunctio nobiscum intellectus agentis, et per eum aliorum separatorum: et hujus dedit exemplum in potentia ambulandi: quoniam dicitur tunc perfecta in ambulantibus, quando fuerit confortata ad quamlibet ambulationem perficiendam secundum actum: et hoc fit successive per organorum confortationem et ambulationis usum. Similiter autem dixit esse, quod intellectus continue confortatur et disponitur ad majus lumen recipiendum per intelligibilia, et sic confortatus perficit separatum agentem ut formam: et hunc modum vocavit intellectum adeptum qui est ultimus gradus intellectivae potentiae: per adeptum autem intelligit separata.
Ecce haec est quaestio Alexandri secundum quod potest intelligi ex verbis ejus in libro suo de Anima, et in libro suo de Intellectu et intellecto: et haec est opinio erroribus plena, et ad ipsam plura sequuntur inconvenientia: et horum quaedam ponit Averroes contra eum, et quaedam nos inducemus. Averroes vero supponit quamdam suppositionem esse veram: et hoc est quod intellectus omnibus modis efficitur intellectus, et hoc praecipue in rebus separatis a materia, quae si non sit prius intellecta et verificata, non intelligerentur rationes ejus. Est autem sic verificanda: quoniam, sicut superius diximus vel ostendimus, intellectus omnis est forma, quae medietas est intellectorum, sicut medietas in tactu medium est tangibilium: et ideo sicut quando tangibile secundum actum immutat tactum, efficitur qualitas tangibilis et tactivae virtutis una, propter hoc distinguitur tactus et determinatur per qualitatem rei tactae: ita est, quod una efficitur intellectualitas rei intellectae: et ideo diximus superius, quod intellectus tactus et intellectus rei sunt unum, non sicut subjectum et accidens, nec sicut materia et forma, sed sicut ea quae aliquo modo sunt ejusdem formae sicut determinans et determinatum. Sic se habet omnis forma materiae, quando unitur ab extrema, et accipit actum ejus: quia medium est aliquid extremi. Hac autem habita propositione, objicitur contra illud, dicens quod intellectus agens ponatur esse non pars sed substantia separata et incorruptibilis, et speculata ponantur generabilia et corruptibilia, quia intelliguntur a nobis per agentem intellectum quando fuerit nobis ut forma, tunc oportebit quod cum intellectu agente fiant unum: et sic incorruptibile fiat corruptibile, quod est absur dum et non intelligibile. Est autem inconveniens omnino dicere incorruptibile et separatum fieri formam corruptibilis et separati corporei. Ponit enim iste intellectum possibilem esse corporeum et conjunctum et corruptibilem, et agentem esse incorruptibilem et separatum et incorpoream substantiam, et modo praedicto ingredi eam in nos, et hoc esse quod dicit Aristoteles quod ingreditur ab extrinseco. Multa sunt impossibilia quae sequuntur ad hoc, quod dicit intellectum possibilem esse formam corporis ut in superioribus induximus. Patet autem facile ex dictis, quod iste nullam veram causam assignare potest quaestionis inductae quae solvat eam: quia nullo modo videtur uniri posse incorruptibile et incorporeum et separatum cum corpore separato corruptibili et conjuncto: quia omnino redit dictum suum ad hoc quod aut recipitur de novo, aut non recipitur. Si recipitur, tunc oportet quod fiat immutatio aut recipientis, aut recepti, aut utriusque. Constat autem quod Alexander non potest dicere, quod sit in recepto: quia hoc secundum eum est impermutabile et necessarium: et ex hoc etiam patet quod non sit transmutatio in utroque: si autem est transmutatio in recipiente, tunc oportet quod recipiens fiat substantia quaedam quae inerat prius quando unitur ei sicut forma materiae: et tunc quaeritur ab eo quid est causa hujus transmutationis et receptionis, et non poterit assignare. Si autem dicat aliquis, quod Alexander intelligit quod intellectus agens semper est in nobis, tunc sequitur inconveniens majus cum semper agat intellectus universaliter agens, statim phantasmatibus praesentibus aget intellectus speculativus: et sic habebimus omnes scientias speculativas sine studio et sine doctore: et erit unus modus intellectus agentis in nobis et ante speculationem: et hoc concipimus esse falsum. Ista vero consecutio impossibilis videtur esse necessaria per hoc quod ad intellectum speculativum nihil amplius exigitur nisi praesentia agentis, et praesentia phantasmatis, et subjectum intellectus possibilis. Haec sunt quae dixit Alexander et quae contra eum inducuntur.
On this page