Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XXIV.
Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.Determinantes igitur species odorum et per analogiam ad sapores rationabiliter determinabimus eas: quia odor sequela est saporis ut frequenter, excepto hoc solo, quia odor sicci est, et sapor humidi terminati et complexionalis. Unde sicut sapor alius est dulcis, et alius amarus: ita odor alius est dulcis, alius amarus: et plerumque est dulcis odor resolutus a dulci sapore, et ab amato sapore plerumque resolvitur amarus odor. Quaedam proportionabiliter habent odorem et saporem: verbi gratia dulcem habens saporem, dulcem habet odorem. Alia autem non ita, sed contrarie habent sapores et odores. Et hoc convenit per accidens: est enim aliquid dulcem habens saporem, quod cum exsiccatur a calido adurente faciente ipsum evaporare odorem, accipit amarum odorem, et fit hoc multis modis: aliquando enim ipsum calidum complexione terminando et digerendo humidum, facit dulcem saporem: et quia non potest terminare humidum nisi aliquid de terrestri comburat, ideo est in eo quoddam respersum amarum: quod quia siccius et calidius est, vincit odorem spargendo aliud: et ideo dulcem habens saporem, amarum habebit odorem. Aliquando autem fit e converso, quod dulcem habens odorem, acrem habet saporem: hoc autem contingit ex caliditate inaequaliter terminante humidum complexionale: tunc enim in exterioribus ubi calidum a sole et calore loci sufficienter terminatur, et interioribus adhuc est in eo cruditas propter frigidum: et quia exterius calidius est, magis respergit odorem et est dulcis odor: quando tamen gustatur, propter multitudinem acredinis interioris videtur acre. His ergo ex causis et multis aliis non proportionales sunt odores saporibus.
Sicut autem diximus de amaro et dulci saporibus et odoribus, ita est etiam acer sapor et odor, et acutus sapor et odor, et austerus, et pinguis. Acer autem causatur a frigido expellente calidum: tunc enim remanent partes quaedam intensae quae acredinem faciunt: unde acredo est ex cruditate. Austerus autem est, qui provenit ex majori caliditate quam acer. Acutus autem est ex caliditate omnino vincente. Pinguis autem ex caliditate terminante et digerente, sed magis convertente quam consumente: in illa enim vincit humiditas acris spumosa quae facit pinguidinem pinguedinem. Haec autem superficialiter dicta sunt: sed in libro de sensu et sensato subtiliter dicentur.
Acceperunt autem odores nomina a saporibus: eo quod non multum in proprio genere permanifesti sunt odores, sicut permanifesti sunt sapores, secundum rerum saporosarum similitudinem: dulcis enim sapor est in melle et in croco: et ab his est etiam dulcis odor. Alter autem sapor est in herba quae dicitur thymus, et in ea quae dicitur opthius: et ab his est etiam alter odor, qui fere similis est sapori et odori serpilli: in aliis autem plerumque similiter est. Forte autem alicui videbitur sapor et odor inductarum herbarum magis esse acutus: sed ea quae hic dicuntur, exempli gratia dicuntur. Similiter autem acutus sapor est in allio, et in illo similiter est acutus odor, cujus causa jam dicta est: quia sicut sapor sequela est complexionis siccae, vel humidae, combustae, vel frigidae, vel secundum alios modos, quibus calidum in complexione vincere vel vinci potest. Sic generantur pepana vel obsetica vel optetica vel oppositis indigestionibus indigesta: et ex hoc constituuntur sapores. Sed odores sunt ex allatione taliter vel alio modo digesti vel crudi: et ideo sicut sapores sequuntur complexiones, ita odores sequuntur sapores. Ex hoc autem patet quod in simplicibus corporibus quae vere simplicia sunt, nec sapor, nec odor esse potest: quia in eis sunt qualitates primae non contrariae: et ideo per suas excellentias sunt in ipsis. In plantis autem praecipue sunt, eo quod in plantis praecipua sunt agentia qualitates primae, cum non habeant nisi partem partis animae. In animalibus autem non ita, quia ibi magis agitur ad operationes animae: et ideo non ita manifestantur in eis primarum qualitatum actiones elementales. Haec autem plenius scientur in libro de Vegetabilibus.
On this page