Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XIV.
Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.Quoniam autem in omnibus his opinionibus supponitur intellectum possibilem esse separatum et immixtum, licet hoc jam probaverimus per demonstrationem, volumus tamen in hoc capitulo breviter inducere decem, ex quibus hoc probaverunt Peripatetici, et praecipue Avicenna in VI Naturalium suorum. Septem autem eorum quae inducemus sunt signa et non causae: tria autem erunt causae, per quae demonstratur intellectum non esse mixtum corpori, sed esse separatum. Quaedam autem eorum colliguntur ex jam habitis, quaedam autem ex habendis: sed hic breviter volumus ea enarrare.
Primum autem est, quod omnis virtus organica debilitatur et destruitur per se sine quodam alio destructo: vel debilitatur quando aliqua occasio infirmitatis vel destructionis accidit organo suo, sicut patet in sensibus interioribus et exterioribus et aliis virtutibus organicis: intellectus autem nec debilitatur nec destruitur per se sine alio ex debilitate vel alicujus organi ex destructione: ergo intellectus non est virtus organica. Si autem destruitur vel debilitatur operatio ejus, hoc est quodam alio corrupto interius, sicut jam ante determinavimus.
Secundum autem est, quoniam nulla vir tutum organicarum apprehendit se vel instrumentum suum: quoniam imaginatio nec se nec instrumentum suum imaginatur: et sic est de omnibus aliis organicis. Et hujus causam diximus esse superius, quia forma prout est conjuncta materiae suae per esse materiale, non movet aliquam virtutem animae: et quia figurae organorum et vires animae quae sunt substantiales formae organorum, conjunguntur animae per esse materiale et naturale, ideo eas nullo modo apprehendere possunt: intellectus autem apprehendit seipsum et omne instrumentum corporeum, sicut nos inferius ostendemus.
Tertium est, quod virtus organica qualitatem perfecte assimilatam qualitatibus sui organi, et etiam qualitates sui organi nullo modo discernit vel apprehendit: quod patet in tactu, qui non apprehendit simile calidum, nec etiam calidum complexionale: et si esset calor sibi assimilatus, sicut complexionalis, quamvis esset complexionem destruens, non sentiret eum, sicut ethicus suum calorem non sentit. Intellectus autem omnem qualitatem et suam et aliorum discernit et apprehendit: discernit enim suam intellectualitatem quae est sua dispositio naturalis, et considerat scientiam quae in habitu est conversa in ipso. Igitur ipse non est organicus. Et hoc est signum evidentissimum et convertibile sicut causa quae est medium in demonstratione.
Quartum est, quod nulla virtutum organicarum apprehendit seipsam sine alio quodam agente instrumentaliter, sicut est spiritus vel calor: intellectualem autem naturam probavimus jam seipsam apprehendere, quoniam in ipsa est agens separatum, et possibile separatum, et factum, quod est speculativus intellectus, est etiam separatum, et ita non indiget spiritu vel calore vel aliquo alio instrumento corporeo.
Quintum est, quod inferius ad demonstrationem reducemus, licet hic eo signo utamur: quia virtus corporea post forte objectum non apprehendit debile: sed intellectus ex forti intelligibili melius apprehendit minus intelligibile quam ante illud.
Sextum signum est, quod omnis virtus corporea nobis communis est cum aliis animalibus brutis: bruta autem quaedam habent omnes sensus et virtutes quae determinantur in tribus cellulis capitis: anima autem rationalis cum suis viribus solis hominibus inest, in quorum capitibus non determinantur nisi tres cellae: ergo anima rationalis cum suis viribus non est virtus corporea.
Septimum autem est, quod actiones organicarum virtutum post sexaginta annos in pluribus debilitantur: et in illa aetate sapientia et scientia veniunt ad perfectionis statum, et confortantur secundum intellectum.
Octavum autem est demonstratio certa ducens ad impossibile: si enim intellectus esset virtus operans vel mixta corpori, tunc non intelligeret formam nisi receptam in corpore: quod autem recipitur in corpore, aut recipitur in puncto ex quo a quibusdam dicebatur componi corpus: aut recipitur in ipsa corporis quantate quantitate divisibili. Si autem recipitur in puncto, tunc oportet quod punctum actu separatum esset a corpore, quia non potest esse subjectum formae nisi actu ens: et hoc est falsum. Si autem diceretur quod reciperetur in puncto prout est in compositione corporis, hoc est, secundum potentiam existendi punctum, tunc cum infinita sint puncta, oportet quod esset ex infinitis, quod absurdum est. Si autem recipitur in ipso corpore quanto, tunc efficitur divisibile: et sic forma intelligibilis divisibilis esset per accidens, sicut albedo quae dividitur divisone corporis. Constat autem hoc esse falsum, quoniam sunt conceptus quidam intellectus omnino indivisibiles, sicut conceptus entis et unius et aliorum primorum. Si autem quaedam in rebus sunt divisibilia, sicut denarius, et alii numeri: non tamen ratio eorum quae est in intellectu, est divisibilis. Similiter autem licet diffinitio divisibilis sit, tamen diffinientia indivisibilia sunt. Et non potest dici, quod unum sit una parte intellectus, et alterum in alia: quia tunc neutrum perfecte intelligeretur. Adhuc autem quaecumque pars in se haberet alterum diffinientium, illa iterum foret divisibilis: et tunc oportet non solum diffinitionem esse divisibilem, verum etiam quodlibet diffinientium in infinitum. Adhuc autem cum diffinitio dividitur, nec sic dividitur sicut quantum in media et medietatis media, sed dividitur penes ea quae exiguntur ad perfectum esse alicujus quod diffinitur: intellectus ergo nullo modo est corpore utens.
Nonum est etiam demonstratio certa per causam quae facit intelligibile: quoniam denudans ipsum a mensura, situ, et figura, et aliis conditionibus materiae corporalis, facit ipsum intelligibile: hoc autem esse non potest corporeum vel corpore operans, quoniam omne corpus habet mensuram et quantitatem et figuram et situm: cum igitur intellectus hujusmodi sit denudans formas intelligibiles, intellectus non potest esse utens corpore.
Decimum est, quo omnes Peripatetici concordanter probant eum esse separatum et incorporeum: quoniam nihil utens forma infinita et indeterminata est nisi incorporeum, cum omne corporeum utatur forma finita et determinata: universale autem est infinitum potentia multitudinis et indeterminatam habens communitatem et non finitam quantitatem: cum ergo intellectus intelligendo tali utatur forma, ipse est incorporeus, separatus, et immixtus.
On this page