Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

"ESt autem & alia species amicitiae". Ecce secundum tractatum huius octaui libri. Superius contemplabatur in sex capitibus amicitiam inter pares, nunc autem amicitiam inter personas inaequales agitat, sexque capitibus hic tractatus secds absoluitur vt in literae processu liquaescet. Hoc caput trifariam distrahit. Primo eius intentionem aperit, monstrans alias esse amicitias praeter enumeratas in praecedenti parte huius totius voluminis, in secudna pte denudat quanam via istae amicitiae nunc pertractandae conseruari & manuteneri quaeant, demum quandam dubitationem citat quam non multis eluit. An omnia igitur hoc pacto ait. Est & alia amicitiae species quae in excellentia consi stit, non quod vtrumque extremum sit excellens, set alter terminus collatione alterius est excellens, vt genitoris ad natum viri ad vxorem, principis ad ei subditos, siue sit priceps, rex, dux, siue alia dignitate eximius haud magno pere interest.

2

¶ Et sequitur in littea. Atque hae inter sese etiam differunt. Hoc probat, non enim est eadem amicitia parentibus ad liberos & pricipibus ad subditos, illae enim amicitiae specie differunt, cum alia officia habeant quaecommuniter per obiecti respiciunt. insuper nec est eadem amicitia speciae pris ad liberos & liberorum ad patrem, & ita de aliis an enume ratis, cuius probationem prio in itetra ponit inquiens. Diuersa enim est vniusque horum virtus ac opus. Patris est libe ros in moribus & vita educari, filiorum parentes reuereri. Ergo diuersa habent officia. Sic est de officiis dmorum quae sunt diuersa a famulis, vult dicere, quorum virtutes & opera specie secermintur, illorum amicitiae speciae dispescuntur, at illorum qui sunt superiores excellentia & illorum qui sunt inferiores, opera & officia specie distinguntur, proinde & amicitiae. Secundo, diuersa etiam sunt & ea propter quae amant, diuersae igitur amationes & amicitiae. Tertio quia nec eadem vtrique ab altero fiunt, nec fieri quaerenda sunt. Indecens enim esset si talem reuerentiam dominus famulo exhiberet qualem hero seruus exhibet. Vult ergo dicere quod extrema excedentia in ordine ad sua correlatiua specie differunt, & sic de excessis ad excedentia, & de excessis inter se.

3

¶ Sequitur. Sed cum liberi quidem ea parentibus quae parentibus tribuenda sunt tribuunt, parentes autem filiis quae filiis tribui debent, stabilis talium & bona est amicitia. Hic ostendit quomodo amicitia inter excedentem & excessum seruanda est. Et dicit quod in hoc seruatur quod amicorum vterque exhibet alteri quod est ei debitum secudm proportionem dignitatis.

4

¶ Sequitur. Oportet autem & amationem, hoc est in omnibus amicitiis quae in excellentia consistunt amatio comparatione rationum fieri debet. Nam praestabilior, magis diligi debet quam ipse diligere, sic vtiliorem magis amari quam amari, & ita de quo libet excedente ad excessum. Hoc in affectu sic probatur. Omnis enim amicitia per aequalitatem conseruatur, per hoc scilicet quod vnusquisque aequaliter amatur ab altero, & hoc secundum quantitatem vel proportionem, aequalitas enim videtur maxime amicitiae amatiua. In amicitiis personarum aeque alium amicitia conseruatur per aequalitatem quantitatis. Si enim Patroclus & Achilles in digni tate pares sint, eorum amicitia per hoc conseruatur quod vnus bonum delectabile pro aequali bono delectabili praebet, sed in amicitiis personarum inaequalium conseruatur amicitia per hoc quod vterque amat reliquum secundum dignitatem, vt si Agamem non sit in duplo excellentior vlysse, tunc seruatur aequalitas proportionis si vlysses in duplo plus amet Agamennonem, vt qualis est proportio amati ad amatum, talis sit proportio amicitiae ad amicitiam. Verum ob modicum defectum aequalitatis siue secundum quantitatem siue secundum proportionem, non oportet amicitiam dissolui.

5

⁋ Sequitur quarta conclusio. Aquale autem in iustis & in amicitia non similiter sese habere videtur, est enim iustis aequale primo quod est pro dignitate, secundo quod est in quantitate.

6

⁋ Contra autem in amicitia, hoc est in iustitia, primo consideranda est aequalitas dignitatum personarum, in quibus debet fieri iustitia. Et secundum hoc partienda sunt praemia. Verbi causa si Achilles plus vtilitatis ac honoris in duplo Graecorum phalangi quam vlysses attulerit, oportet de bonis conmunibus duplicem portionem habeat. Vnde in iustitia distributiua de qua loquitur philosophus pri mo debent considerari opera seu proportio operum corum quibus fieri debet distributio, & sedo debet eis fieri distributio rerum secudm aequalitatem & proportionem operum. Verum in amicitia prio consideranda est proportio inter personas sese amantes, & secundo debent exhiberi opera amicitiae secundum proportionem dignitatis personarum. Or in amicitia primum quantitas consideranda venit, liquidum est. Nam si in virtute, vitio, vel diui tiis aut aliis rebus permagna fiat distantia non amplius fiunt amici, nec dignum quidem id existimant. Maxime autem hoc manifestum est in ipsis diis immortalibus. Hi nanque plurimum omnibus bonis antecellunt, quorum amicitiis nemo se dignum putat. Hoc idem in regibus optimis & sapientissimis dicit.

7

¶ Sequitur cuiusdam quaestionis responsio. Exacta determinatio & limes praefixus in his non est quando primum desinunt esse amici, scio enim quod magna distantia amicitiam impedit, sed de exigua, & vbi est limes praecisus nescitur. quemadmodum scio quod ad talem distantiam videre nequeo vel sagittam iacere. sed vbi est praecisus limes virtutis meae ignoro, sic de consecratione eucharistiae per aliquam distantiam consecrare queo, sed de termino dubitatur.

8

¶ Sequitur dubitatio quaedam quae dicit. Vnde & dubitatur vtrum amici volunt amicis ea bona quae maxima sunt, vtpote an volunt amicos suos esse deos immortales. Argumentatur ad partem negatiuam sic: quia tunc non essent vlterius amici. & sic optando bona perderent vtpote ipsos amicos. Sunt enim amici amicis bona.

9

¶ Respondendo tenebrose obiectionem soluit dicens, quod si bene sit dictum amicum bona illius gratia belle, manere opor tet qualiscumque sit ille. hoc est vt maneat homo & talis naturae qualis prius fuerit, & etiam maneat pro dignitate amicus, homini amico maxima bona volet inesse, & fortasse non omnia vt esse deum immorta lem, sibi enim ipsi maxime quisque vult ipsa bona.

10

⁋ Circa hanc literam dubitatur primo. Dicit quod inferior debet magis diligere superiorem quam contra. an hoc intelligatur de maioritate intensiua in actu elicito, an in signis reuerentiae exterioris ab amo re intrinseco prouenientibus.

11

¶ Secundo dubitatur de veritate illius propositionis. Non est amicitia dei ad hominem.

12

¶ Ad partem affirmatiuam argumentor. Abraham erat Dei amicus vt diuus lacobus in sua canonica capite secundo dicit. Similiter apostoli fuerunt amici Christi.

13

¶ Tertio, an ego rationabiliter debeam velle amico maxima bona.

14

¶ Quarto quomodo vocat philosophus deos immortales cum duodecimo Metaphysicae vnum primum motorem ponat quem deum intellexit.

15

⁋ Ad primum dicitur quod potissimum intelligitur in signis reuerentiae & in obsequio, siquidem si secundum dignitatem inferior superiori obsequetur superior indigne feret, existimabit enim quod infer rior se aequalem ei censet, & per consequens cogitabit quod nimia familiaritas pariet contemptum. Ergo amicum inferiorem decet similem reuerentiam saepius superiori facere, qualem ipse facere consue uerat ab amicitiae exordio, dignum est etiam quod plus intensiue superior ametur, cum ipse inferiorem in amicitiam vocet, & ex tali intensiore actu amoris inferior integrius nitidiusque amorem seruabit.

16

⁋ Ad secundam dubitationem respondetur, quod Abraham & apostoli proprie non erant amici dei neque Christi, propter infinitam intercapedinem inter illos. Hic ea tenus est interuallum quatenus est persona superior: sicut distantia inter Socratem Philosophum & Brunellum asinum penes perfectionem Socratis mensuranda venit, erant tamen amici laxato vocabulo.

17

⁋ Ad tertiam dubitationem respondeo per propositiones, quarum prima est. Non debeo velle de amico meo quod ipse sit deus, hoc possum ei velle. Voluntas quoque est impossibilium tertio Ethicorum, licet debeam velle ei bona ipsius gratia, volo tamen vt talis naturae qualis est, maneat. Et hanc propositio nem innuit Aristoteles in litera in solutione ad vltimam dubitationem inquiens, quod si bene sit dictum, cum amico bona illius gratia velle, maneret oportet qualiscunque sit ille, quia si in aliam speciem mutetur non manet eius natura.

18

¶ Secunda propositio. Socrates debet velle amico suo maxima bona gratia ipsius amici, etiansi illa bona statum eius mutauerint, vtpote potest velle eum esse regem aut maxi mum pontificem. Patet, potest ipsi velle bona & citius potiora bona, alioqui non esset verus eius amicus.

19

¶ Tertia propositio homo volet maxima bona sibi. Patet in calce huius capitis, & patet etiam secundum ordinem charitatis. Dilige proximum tuum sicut teipsum, ergo homo est in se limes dilectionis aliorum. Et istud etiam nono Ethicorum patebit, homo debet sibi eligere maiora bona virtutum & velle citius se non peccare quam alium.

20

¶ Contra secundam propositionem argumentor. Per hoc Socrates perdet amicum & sic suum bonum vt eius familiaritatem. Secundo stat quod maximus pontificatus erit ei in ruinam. Nam si non fuissem de numero episcoporum fuissem de numero saluandorum dixit quidam.

21

⁋ Ad primum nego sequelam. Non perdet amicum licet minus familiaritatis cum eo habeat, estque ei honestius interdum cum Romano pontifice amice loqui & communicare & officium amicitiae antiquae pignus habere quam manere perpetuo cum eo in maiore familiaritate, & in statu inferiori.

22

⁋ Ad secundum dico quod in illo casu non debeo ei velle summum pontificatum, solum debeo ei bene velle & illa quae eius statui sunt accommoda, cum quibus probe viuere potest.

23

⁋ Ad quartam dubitationem respondetur quod Arist. loquitur de intelligentiis quaes immortales putat. Sedo enim de caelo dicit. Extra caelos sunt entia optimam vitam ducentia quam toto aeuo consumunt. sedo loquitur etiam vt plures & sentit vt pauci. Vt faciendum censet, sedo de caelo. Modus iste est modus eius, & cuiustibet sapientis loqui cum vulgo, & cum exacte de illa materia loquuturus est propriam opinionem dicere. mon. xii. Metaphysicae dicit quod pluralitas principum mala: mundus non vult male disponi: vnus est ergo mundi princeps. Illic expsse suam mentem de primo motore primo siue de ipso deo posuit. Item in Psalmo. Ego dixi dii estis & filii excelsi omnes. Magnos sic viros deos appellamus sicut Aaron erat propheta Moysi, & Moyses eius deus. Insuper Christiani. Vtuntur nominibus deorum & in carmine & in oratione soluta. Vnde Baptista man tuanus hoc sepius facit & in quodam libello super hoc edito ostendit illud esse licitum. Quis enim est qui nesciat louem illum fuisse virum perditissimum: nihilominus vtimur modo loquendi de lo ue summo hoc est de vero deo. Ethnici enim vulgares putabant quod idem esset iupiter qui & summus deus, & nos vnum loco alterius capimus, & concinne quandoque in oratione soluta ponitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7