Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

1

AT vtra in fortuna &c. In hoc capite phlus docet vtrum in secuda fortuna an in aduersa homo citius amicis egeat. Et prio quaestionem cum eius motiuo ponit, postea eam soluit dicens. In aduersa fortuna ma gis opus est amicis ob indigentiam subleuandam, in prospera vero plus ob honestatem. Ponitur quaestio clare in Ira sic. At vtra in fortuna magi opus est amicis, vtrum in prospera an in aduersa

2

¶ Pria conclusio. In vtraque fortuna parandi sunt amici, nam & qui fortunam habent aduersam amicorum indigent ope, & quos rerum prosperitas ad rerum fastigia euehit ii indigent amicis cum quibus viuant & in quos benficia conferant. Volunt enim largiri beneficiaque conferre. Ex illo corollarium hoc infert. In aduersa igitur fortuna amicos habe magis necessarium est, quaepropter hic vtilibus opus est amicis, in sedis autem rebus opus est honestis, idcirco bonos quaerunt. in hos enim bene ficia conferre, atque cum his vna degere, magis est expetibile

3

¶ Secuda conclusio. In vtraque fortuna tam aduersa quam seda iucunda est amicorum praesentia. Nam in aduersa fortuna leuantur & ipsi dolentes cum dolentibus amicis. Et id circo quaeri solet vtrum doloris vt oneris amici participes esse debeant, cum alterum alter alleuat, hoc est quum pon dus quod alter solus portat ab amico minuatur. An id quidem non fit hoc modo scilicet vt etiam alter doleat, sed quando ipsorum praesentia est iucunda, & condolendi sensus minuit dolorem. Hoc est iucundus superueniens tristitiam alterius minuit, non tamen eam induit, sic vt & ipse doleat. Verum vnum ob haec quae iam allata sunt, an ob aliquid aliud leuantur, sed amici ambo tristitia, missum faciamus. Tametsi ob hoc quod dictum est rationabilr id euenire videtur. Nam ipsorum praesentia rebus lugubribus immixta alleuationis cam esse videtur. Aspicere enim amicos, iucundum est, signanter illi qui calamitatibus praemitur fertque praesentia aliquod aduersus dolores praesidium. Consolationem enim ipse amicus & aspectu & verbis afferre praet, mon sit dexter & affabilis. Scit namque amici mores & quibus gaudet, atque dolet. Si enim in hoc gne virtutis oblectamentum capit circa materiam illam versatur, & bona praeterita amici recitat, quae audita eum delectant. Exempla ad propositum ponam. Dum Parisii cronica febri laborarem & mihi potus & somnus a medico prohibitus esset, fontes handingtonanos & circum vicinos omnes millies mihi recitare fecerunt, & quonam pacto post Angliam pedes solus incessi dum Parisios adirem, quia in his me alias scholastici mei conterranei gauisum nouerunt, secundm illd Virgilianum. Haec olim meminisse iuuabit. Et sic morbum mihi tolerabilio rem fecerunt, & per consequans & dolorem perceptum, & tristitiam accedentem caute diminuerunt. Fac cum amico secundm exigen tiam materiae tu quoque silr. At natura viriles cauent ne amici secum doleant, propterea litetra dicit. At setire suas ob aerunnas dolere amicum, affert dolorem nam omnes cauent ne sint causae doloris amicis. Quapropter viriles na tura cauent ne amici secum doleant, & si ipsi non exupent indolentia. i. nisi excellenter ea praediti.

4

¶ Sequitur in itra. Atque omnino secum plorantes moerentesque non admittunt, quia nec igitur propensi sunt ad luctus. Non est enim virile more muliercularum lachrymas fundere, plangere & eiulari. Propria dicit ittea. Mulierculae vero & hmodi mulierosi viri gaudent his qui secum vna gemunt amantque eos tamquam amicos condolentes. Signanter mulierculae, quonidom cordata mu lier la aio tristi sit, & gemit non tamen aera eiulatu confundit. Legimus enim de deipera virgine quod iuxta crucem filii stetit, de eiulatu tali minime legimus. Et I locus a non legitur, parum soliditatis inter arguentes obtineat, vero sile tamen es, si talem planctum emisisset, id euangelistam non neglexisset. Se nunc aliqui plangunt in aduersitate, alii vero non, qui l stabiliores sunt, proptereaque imitandi. Dicit autem phsus. At amicorum in prosperis rebus paraentia voluptatem affert omni actu & cogitatione delectat, quod in ipsius bomnis laetentur.

5

¶ Post haec ponit phis documenta sex moralia quae mon homo hembit se er ga amicos in vtraque fortuna. Tria circaamicorum vocationem & totidem circa visitationem, dicitque quod in secunda fortuma citoin aduersa pigre vocandi sunt amici. Etra et perspicua, quae ait. Quaproptur videbitur oportere i prospritatibus propte vocare amicos, es enim honestum beneficum esse, hoc em quod homo facit amicum suum gaudere de rebus suis sedis & hoc e illi bene ficium conferre. In aduersitatibus autem pigre. i. tarde scilicet videbitur oportere vocare amicos. Minime namque facere parti cipes malorum ipsos oper vne illd ditu. Sat est grauis tristisque, sine me, fors premat. Phsus recitat ex poeta alidu dictum cuiusdamifortumati, tamen prudentis, quae dicebat, mea calamitas est mihi satis grauis tristisque sine. i. permitte vt fors. i. aduersa fortuma praemat. i. occulte torquaat me, & cum hoc non obruat amicos proptea suas miserias amicis non reuelauit.

6

¶ Tertium documentum es verum tum maxime sunt vocandi amici cum parua suscepta molestia primum prodesse pabent. Pte, quia maius bonum est magis eligendum, se grande subleuamen factum amico plurimum indigenti est maius bonum quam pua amici tristitia. Post haec ponit phius reliquam tria documentaquae sunt ex perte eorum qui sua sponte amicos adeunt in vtraque fortuna sicut in praecedenti.

7

⁋ Sequitur igitur quartum documentum quod est tale. Econtrario autem fortasse congruum est ad calamitosos quidem ire non vocatum. Et in promptu est, probatio. Est enim amici, beneficia conferre praesertim in eos qui indigent etiam antea quam illi requirant. Vtrisque namque honestius est & iucundius, de dante constat, de recipiente etiam patet. Honestius enim est illam gratificationem ab amico suscipee eum non vocando.

8

¶ Quintum documentum. Ad fortunas autem propte quidem accedere scilicet ops: ad operandum vna cum illis. Hoc est amicos aiare ad benmen operandum. Est eim opus ad haec amicis.

9

⁋ Sequitur sextum documentum. Lente puer beneficiis consequendis ire decet, alioqui amico esset onerosus. Nam non satis est vtilitatis suae cam ad amicos properare, cauenda est etiam hac in re opinio iniucunditatis. Pro cuius vberiori intelligentia scito quod quis poest amico bene fortunato opinionem indelectationis bifariam dare. Vno mon si nullum congratulationis signum ostendit super eius secda fortuna.

10

¶ Altero si id ostendit tantum ex cupiditatis suae mo, quod non ob amicum delectatur, sed ob se ipsum, dicendo placet mihi tua prospera fortuna, hac enim via beneficium abs te consequar. Plerique namque in hoc regno & in aliis praesertim laicorum erga benficiatos amicos in hoc delinquunt, de illorum promotione ipsorum gratiam minime curant: sed vt ipsi de crucifixi bonis reficiantur, sicut ancillae sunt in manibus dmae suae, ita sunt istorum manus semper aptae vt recipiant: & numquam sunt in sacerdotis vita contenti antequam ille anima, exhalat. tunc autem quando est in mortis periculo, omnia praedonum more asportant.

11

¶ Dubitatur an virilis hominis est nonnunquam fiere.

12

¶ Renondetur quod sic, pietatis causa. Nam veritas ipsa & perfectissimus hominim domns noster lesus Christus, videns ciuitatem Hierusalem excidendam fleuit super illam, & in lazari resnscitatione, & vt hymnus attestatur vitam ab lachrymis, vt reliqui homines auspicatus est, vnde canitur. Vagit infans inter arcta positus praesaepia. Etiam magnanimus tristatur recordatione peccatorum a se commissorum & tam profunda tristitia absorberi potest, & talis habitudinis esse vt in lachrymas prorumpere cogatur quod perfectionis esse indicat illud, Lauabo persing. noct. lectum meum, & lachrymis meis stra, meum rigabo. Quin etiam audita re lugubri, aut recitata passione domini viriles etiam animi soluuntur in lachrymas, nam vt ledere in laetis est proprium hominis, ita flere in tristibus. Futili tamen & leui de causa flere, non est virilis animi.

13

¶ Secundo dubitatur, an amici praesentia amici tristitiam diminuit & quomodo.

14

¶ Tertio, quia de vtraque fortuna loquuti sumus quid est prospera fortuna, & quid aduersa & quid ipsa deinde fortuna.

15

¶ Ad secundum dicitur quod experimento cognoscitur amici praesen tia cam esse leuaminis, quia amicus partem tristitiae amici tristantis capit, sicut pondus lenius fertur a duobus quam ab vno vt dicit Aristoteles in litera, & Marcus Tullius in libro de amicitia. Vbi sic ait. Quis esset tam tus fructus in prosperis rebus nisi haberes, qui illis aeque ac tu ipse gauderes. Aduersas vero ferre difficile esset, sine eo qui eas grauius etiam quam tu ferret. Secundas res splendidiores facit amicitia, & aduersas partiens ommunicansque facit leuiores. Sicut in analogia ponderis non dicit omnimodam silitudinem, quondm dum idem pondus a duobus fertur, priori rata alleuatur, accidens autem quod est tristitia, non sic diminuitur, ice praesentia amici onus tristitiae alleuat. & nouam tristitiam capit, ergo sic diuiditur tristitia in fortunati & pers ab amico suscipitur. Mirum etiam est quod Burida nus non sic Tullium intellexit & Aristotelem quem Tullius in libro illo totalr imitatur. In hac sane intelligentia nulla est difficultas. Dico ergo quod plerique sunt qui magis amari quam amare volunt, quibus placet dolor amici superuenientis, de per accidens, eo quod se ab amicis dilectos sentiunt, & eorum tristitia, propria remittitur. Sedo amicus superueniens est ab amico plurimum dilectus, & in illa apprehensione intuitiua plurimum gaudet. Videmus enim quod cum de amico plurimum dilecto absente sermo icidit plurimum delectamur, & sermonem vltro protrahimus, nonnumquam vsque ad aliorum fastidium. Quid ergo erit in amici praesentia? id igitur gaudium cumtristitia ipetinente non aduersatur, tristitiam mitigat, cui non formatr, set, virtualitet contrariatur. Est etiam ob minorem aiaduersionem ad obiectum tristitiae & consolationem ab amico, tamquam qui sanitatem corperis ab infirmo expectat. Insuper affabilis amicus tristitiae causa, mitigat: nam si bona fortunae amissa fuerint ob eorum instabilitatem docet non esse dolendum. Etiam de suis rebus si operaeprecium sit, illi succurrit.

16

¶ Contra haec tamen obiicitur sic. Manente causa manet effectus, mors liberorum e causam tristitiae quae manet & tristitia let amicus superueniat, manebit. Insuper virilis per amici accessum amicum tristari setiens tristatur, ergo nouam tristitiam acquirit, & sic eius tristitia augetur.

17

¶ Ad primum rempendetur quod notitia mor tis, & nolitio eam euenisse est causa propinquam tristitiae quae & tolli & remitti potest. Mors reipsa.

18

¶ Ad hoc nihil facit, cum putata mors quae re ipsa est vita idem faceret, vt parta in Solone ad luctum filii falso mortui concitato Mvtilene per Thaletem.

19

¶ Ad secunm, transeat quod infortunatus virilis super tristitia amici tristatur, se, quia solamen aliunde acquisitum est maius realtur, prior tristitia & tota remittitur.

20

¶ At tertiam dubitationem dicitur quod fortuna secundm communiter loquentes nihil aliud est nisi accidentium rerum subitus ac iopinatus euentus. Et cui res sedae succedunt dicitur hare prosperam fortunam, cui vero infaustae, aduersam & duram fortunam habe dicitur. Et sic puer affectu fortuito ca pitur. Hinc vulgus dicit hoc tale concessum a Fortuna, quam ethnici vulgares deam finxerunt seudm illud lu uenalis. Te facimus fortuna deam caeloque locamus. Teste diuo Augusti. lib. iiii. de ciuit. dei. Romani deam Fortunam posuerunt. Sed quia fortuna apud omnes dicitur quandoque bona quandoque vero mala, eorum dea mala esset, hoc autem est absurdissimum. Fortuna puer effectu fortuito nihil aliud est quam effectus ab agente secudm propositum productus ab eo non intentus ab eo, extra semper & frequaenter, qui est notabilis boni vel mali. Vt fractio tibiae praeter itentionem, hoc mono dicitur fortuna, vel inuentio thesauri in muro dimolito, & sic vulgariter capitur. Ab Aristotele sedo Physicorum capitur puero illo quod est causa per accidens, hoc est non intendens effectum, qui est notabilis boni vel mali. Agens secunm propositum & illum effectum non saepius producens, vt creatura rationalis quae est agens a proposito est fortuna respectu effectus cui connotatio termini per diffinitionem explicati convenit. Sed de fato non solum ethnici verum etiam vulgares christiani plurimum aberrant. Putant enim ipsum rebus necess sitatem imponere, vt poeta de paride loquens ait. Te tua fata trahunt ne fata relinquere possis. Et si forte equus moritur, dicit vulgus hoc esse illi fatale, cum a casu & fortuna vel malo equi regimen id euenit. Nullum enim est fatum tale, teste Augustino quinto de ciuitate dei. Non tamen negandum est quin posset esse hominis inclinatio ad hoc vel ad illud a sideribus, tamen necessitas vel prouidentia dei circa creaturas est contingenter, sed neque hoc neque illud apud nos est fatum dicendum more gentilium aut vulgarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11