Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

"IN omnibus autem amicitiis" &c. In octauo huius philosophus de amicitia in communi & speciebus quamquam eius loquutus, nunc autem de amicitiae proprietatibus & difficultatibus in amicitia emergentibus loquitur. Et quaedam in octauo dicta vt tenacius menti haereant resumit. Ac primum caput quinque conclusionibus absoluit: quarum prima est. In omnibus & inaequalium & aequalium amicitias vicissim rependere beneficium conseruat amicitiam. Et in inaequalibus hoc probat. Primoquia proportio & analogia hoc est comparatio rationum communicationem politicam conseruant, ergo & amicitiam. Antes cedens probat. Nam ad conseruandam communicationem politicam oportet vt coriario pro calciamentis & textori reliquisque artificibus pro suis operibus fiat retributio secundum dignitatem & operum valorem? A. sumptum probat, quia ad hoc mensura communis inuenta est, scilicet nummus: vt ipso omnia mensurenturSi calcei mei. xvi. denarios valent & totidem agricolae parua mensura frumenti, nummo tanquam per mensu ram communem hoc metimur. Sequitur secunda ratio. In amatoria autem amicitia si alteri desit quod ipse rependit, querelae fiunt & amicitia pessumit. Amator querulatur quod ipse impatienter amans non redametur autem, tamen ipse nihil habeat quo dignus sit amari. Nonnumquam vero qui amatur querulus est, quod cum prius cuncta amans pollicitus sit, nunc opere ipso exequatur nihil. Et hoc tunc praecipue fieri solet cum amator ob vo luptatem diligit amatum: amatus autem ob vtilitatem ipsum amatorem, & haec non assunt vtrisque. Porro cum propter haec fit amicitia cito rumpitur, cum ea non fiunt gratia quorum amabant. Quocirca tales amicitiae merito sunt momentaneae atque fugaces. Virtutum autem amicitiae cum per se sint, & semper assit repensione dignum, durant, vt dictum est. Vicissim igitur beneficium repensum amicitiam incolumemn obseruat. Sequitur in litera. Differunt autem &c. Ponitur hic alia ratio ad conclusionem. Contendunt ami ci cum quicquam ipsis rependitur & aliqua fiunt ipsis sed non illa quae appetunt. Siquidem tum simile ipsis est ac si nihil eis fieret si non assequantur illud quod auent. Quale fecit is qui citharoedo pollicebatur quanto dulcius caneret tanto se plura daturum: postridie vero cum citharoedus primum exposceret voluptatem se reddidisse, pro voluptate asserebat. Si vterque id affectaret satis vtique habebat: sin ille voluptatem hic lucrum cupiebat & alter habet alter non habet, non bene sese habet ipsa societas. Quorum enim vnusquisque indiget haec & assequi cupit, & horum gratia quae ipse habet largitur.

2

¶ Sequitur secunda conclusio. Vtriusque autem hoc est sufficienter retributio fiet, si citius recipientis estimatione id fiat quam retribuentis. Hoc probat, primo quia qui primo dat videtur permittere & concedere recipienti facultatem aestimandae retributionis: quod & prothagoram fecisse aiunt qui cum mercede docuisset ea quae profitebatur: discipulum aestimare iubebat quanti sibi viderentur illa quae ab ipso percepisset: & tantum ab illo mercedis accipiebat & in aliquibus talibus satis illud est, insuper merces viro datur, & non ei, quod a viro praestatur: ergo illa merces est sufficiens quae viro beneficiato sufficiens esse videtur. Qui vero prius acceperunt argentum, deinde nihil eorumque promiserunt ob exuperationem promissionum efficiunt, merito incusantur. Non enim perficiunt ea quae pepigerunt. Et hoc fortasse sophistae facere compelluntur: quoniam nemo daret eis pecunias pro his quae sciunt. Sophista hic est qui sapiens videri cupit & non est sed iners. Qui artem sophisticam nouit, & scit ducere rete argumenti ante permultorum oculos is plurimum peritus est. Qui circa quintam essentiam & mutationem inferioris metalli in aurum laborant: & ignari medici incolumitatem laboranti promitten tes vere sophistae sunt.

3

¶ Sequitur tertia conclusio. Eorum autem in quibus subministrationis non fit pactio( Subministrationis, hoc est ministrationis aut retributionis vt in iis qui propter seipos beneficium exhi bent) Locum non habent, accusationes. Talis enim amicitia quae ob virtutem conflatur: vbi remuneratio electione facienda est, hoc est affectu animi. Electio enim & amici & virtutis est? De electione superius memi nimus) Et ita faciendum est in congressione quae ob philosophiam sit. Non enim numismate tanta rei dignitas aestimari potest: nec honos paris vnquam fiet momenti, sed satis forte fuerit vt ad superos atque parentes id quod fieri potest reddatur. Quomodo de diis & superis pluraliter loqui intelligatur in octauo diximus.

4

¶ Quarta conclusio est. Qu si datio non sit talis hoc est ob virtutem, sed pro aliquo, hoc est bono vti li aut voluptuario: retributio forte frigida videbitur, vt vtrisque pro dignitate esse videtur: & hoc si datio non sit moralis sed ad certum & definitum inde recipiendum, tunc frigida est retributio secundum dantis & accipientis existimationem, acsi datio sit moralis & non legalis. Retributio enim frigida est secundum aestimationem recipientis & beneficiati. Priorem partem philosophus notam relinquit, quia stipulatio con trahentium consensu firmatur, secundam vero partem in litera prosequitur inquiens. Si vero hoc non accidit non solum necessarium, verum etiam iustum esse videbitur ipsum praehabentem hanc ipsam statuerit: hoc est ad recipientem attinet facere aestimationem quantum sit vtilitatis ex beneficio consequutus, vel quantum appretietur delectationem sibi exhibitam. Hoc duplici argumentatione corroborat. Primo inquiens. Sicut in emptionibus ad ementem aestimationem facere pertinet, quante vtilitatis res empta esse ei potest, & secundum hoc tantum emere debet. Et hoc est quod litera dicit. Nam si quantum hic vtilitatis habuit aut pro quanto voluptatem expetit tantum ille receperit, dignam de hoc remunerationem habebit. Etenim in rebus venalibus ita fieri videtur. Et sequitur secunda probatio. Et quibusdam in locis sunt leges quae vetant sponte actarum contractionum iudicia esse, quasi vnamquanque eiusmodi contractionum dissolui oporteat, illi qui alteri aestimationis fidem credidit, quemadmodum & societatem contraxit. Existimat enim iustius esse eum statuere atque aestimare cui permissum est, quam eum qui permisit. Siquidem plerunque non aeque aestimant qui habent & qui accipere volunt. Sua enim qui dat multi aestimat, verum compensatio ea fiet quam statuunt ii qui acceperunt valorisque quantitatem agnouerunt.

5

Sequitur quinta conclusio illic, oportet autem fortasse. Vult dicere philosophus quod sanum est non tanti donum aestimari quanti videbitur possidenti, hoc est illi qui iam rem aliquandiu tenuit quia talis donum attenuare solet, sed oportet donum tanti aestimare quanti ipsum faciebat priusquam ipsum possideret. Et hic ponit philosophus temperamentum forte, nam plerique soleant rem (qua plurimum egent) notabiliter plus aestimare quam valeat, tunc secundum illud non erit recompensatio. sed secundum verum rei tunc valorem quem postea plenius cognoscet.

6

¶ Dubitabitur an retributio mensuranda venit secundum aestimationem dantis prius beneficium an accipientis. Pro dubitationis solutione I ponentur propositiones quarum prima est. In amicitia ob bonum honestum non est vis siue maius siue minus siue aequale retribuatur. Ratio est quia illic donans nullam retributionem intendit. Secunda conclusio. In amicitia quae est precise ob bonum vtile dationes solum verbaliter a venditione distinguuntur. Intentio enim dantis est aequale rehabere: alioqui non daret: sed honestius est vocabulum dandi quam vendendi aut mutuandi. Propterea illo modo loquendi vtitur. In venditione enim quid pro quo dare oportet & oportet vtrumque illorum secundum suas opinationes lucrari. Siquidem vendens gradarium mediocrem decem scutis, lucrari existimat, cum pecuniam aequo ei gratiorem acquirit: contra vero gradarium molliter ingredientem acquirens, lucrari se opinatur, cum pecunia qua non eget gradarius est ei gratior. Sic amicitia ob vtile inter aliquos contrahitur vbi vterque lucrari credit: & si ita non contingat, amicitia talis dissoluitur. Variae enim circunstantiae donatoris considerandae sunt. Si enim det rem qua multum eget, vtpote quia iacturam in rebus suis incurrit gratia illius doni, vel lucrum eius cessat, tunc plus quam ei collatum est retribuendum est. Oppositum in vsu erit si talis rei non indigeat.

7

¶ Tertia conclusio dubitationi partim respondens est haec. Tam dans quam recipiens debet quantitatem doni aestimare. Primo quidam dans vt sciat quantum retributionis recipere oportebit, secundo recipiens vt sciat in quanto ad retributionem deuinctus est.

8

⁋ Quarta & vltima conclusio responsionem cum priore conclusione dans est haec. Ad retribuentem pertinet inuenire proportionem retributionis priori dono respondentem. Haec enim est Aristotelis in litera. Et patet quodammodo ratione, eius quia benefactor ei contulit authoritatem hoc faciendi cum praemium retributionis non expressit, sed suo arbitrio reliquit. Et non solum dandum est praemium priori dono respondens, sed amplius sicut Aristoteles semper in octauo innuere videtur, & ratio potest esse quia quantum fieri potest parificandae sunt gratiae in tali amicitia ne materia quaestus interueniat. Gratiae enim non parificantur nisi plus quam acceptum fuerit detur: qui enim primo dedit gratiam fecit, vt dedit arcum valentem decem: qui baltheum valentem praecise decem reddidit, nullam gratiam fecit. Reddidit enim solum quod obnoxius est dare: ex parte rei datae ad extra & nihil ex parte gratiae praeuenientis. Oportet ergo tanto plus dare, quanto gratia prius dantis gratiam recipientis excessit. Nolo dicere quod plus a quolibet & semper in bo nis fortunae detur, sed aequale vel plus detur vel polliceatur aliter se pro beneficio accepto satissacturum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1