Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 9
"AMbiget autem quispiam" &c. Dubitabit aliquis an de agendo patiendoque iniuriam sufficienter determinatum sit, sicut sufficienter loquuti sumus de eo quod est facere iniustum vbi omne ta le diximus voluntarium: quare merito ambigitur an ita sit de pati iniustum, & an ita sit vt Euripides tragicus poeta, satis absurde quidem, dicit Quaeris parentem quomodo occidi meam. Sermo est breuis, non exitus longos habet: Volens volentem, vel volentem non volens.
⁋ Loquitur poeta de bellerophonte qui matrem more Neronis atque Alemeonis occidit, quia ipsa a fi lio occidi voluit & filius voluit. Vel filio nolente ipsa voluit. Quaeritur ergo, primo an volenti fiat in iuria an non. sed omnes qui patiuntur iniuriam eam inuiti patiantur, quemadmodum & omnes qui iniuriam faciunt eam sua sponte faciunt. Patet in capite praecedenti, an aliqui sponte & aliqui inuiti. Similis quaestio est vtrum omnis qui patitur ius id voluntarie patiatur, sicut omnes qui faciunt ius sponte quidem faciunt, an aliqui sponte, aliqui vero inuiti. Postea vtrinque argumentatur. Ad partem affirmatiuam probando quod omne iniustum pati sit voluntarium vel quod omne iniustum pati, sit iuoluntarium. Et argumentum est hoc. Ois operatio iusta est voluntaria, sed iustum facere est oppositum ei quod est iustum pati: ergo omne operari iustum est voluntarium: aut omne tale est inuoluntarium. dicit litera, nam omnes cum ius agunt sua faciunt sponte. ldem est etiam de faciente iniustum: quare rationi consentaneum est similiter opponi eos quo ad voluntarium, aut inuoluntarium qui ius patiuntur, vt aut sponte patiantur aut inuiti. Si enim oppositum in opposito, & propositum in proposito. In oppositum ratiocinatur inquiens. At absurdum videbitur si omnes ius pati sua sponte dixerimus, cum aliqui pulsentur & licet iuste plectantur inuiti. Siquidem ius est emendatio iniuriae vel aequa retributio, ille cui nonnihil datur sponte sua patitur, ille cui aufertur non sua sponte ius patitur, pariter nec ille qui ad supplicium trahitur. quocirca quidam sponte quidam vero inuitus ius patitur. Et haec est resolutio interrogationis de illo qui ius patitur. Sunt hic duo oppositionum paria, scilicet iniuriam agere & iniuriam pati, ius agere atque ius pati. Dicit quod absurdum est asserere quod omnes sua sponte patiantur ius, quia ius est ad iniuriae reparationem, vel ad retributionem aequi. hic sponte patitur, ille vero inuitus, pauci ad supplicium sua sponte trahuntur.
¶ Vlterius ambigitur an idem sit iniuriam pati ac iniustum pati, iustum agere & iustum pati. ltaque in vniuersum quatuor sunt oppositiones, sed duo termini cum his concurrunt, scilicet agere atque pati. Sequitur in litera. Enimuero de hoc quispiam dubitauerit &c. Aliam adhuc quaestionem mouet, vtrum omnis qui patitur iniustum iniuriam patiatur, an vt in agendo sic in patiendo res se habeat. Respondetur. Etenim fit vt ipsa iusta & iniusta ad vtrunque, scilicet agere & pati aci commodantur. Ponitur haec in principio capitis praecedentis. dixit iniuriam quidem quispiam facit & ius agit, cum ea sua sponte agit, & quae sequuntur. Et paucis interpositis subdidit. Agit enim ea qui bus accidit vt sint iusta atque iniusta. Quando quispiam inuitus aut ignorantia agit iniustum hoc est per accidens. Si quispiam inuitus seipsum laedat, iniustum per accidens sibi facit. At si quis iniuriam facit per se loquendo quis iniuriam patitur & si quis agit ius similiter ius quis patitur. Fieri enim non potest (inquit in litera) vt quispiam patiatur iniuriam & nemo iniuriam faciat. Itidem vt patiatur ius & nemo faciat ius. Nam relatiue dicuntur iniuriam facere & iniuriam pati, & passio est effectus actionis. Similiter iniustum facere & iniustum pati, sed iniustum facere & iniustum pati sunt communiora. Ergo conditionales istae nouissimo propositae sunt verae. Item in eis oppositum consequentis antecedenti repugnat: igitur sunt consequentiae bonae, & per consequens etiam propositiones verae. lusta ergo & iniusta & agendo & patiendo conformiter se habent. Sequitur in litera, quod si simpliciter iniuriam facere occurrat. Recens quaestio vtrum fieri queat vt quispiam sibiipsi iniuriam faciat, & omnino an aliquis vltro & sua spon te iniuriam patiatur. Et aliquibus mox ita videri potest. Primo quia diffinitio eius quod est iniuriam facere est vbluntariae aliquem laedere, sed sua sponte laedere est ipsum laedentem scientem laedere: scientem dico & quem & quo instrumento & quo modo, cum incontinens siue intemperans sua sponte sibi noceat vtpotem qui se cognoscit & quid operatur profundendo suas opes meretrici, quam deperit: ergo ipse incontinens vltro sibi iniuriam facit cum se infortunis laedat: igitur fieri contingit vt quispiam sciens sibiipsi iniuriam faciat, quod dubitabatur. Secundo fieri potest vt incontinens ob suam concupiscentiam ab alio sponte quidem vt a scorto nocere volenti patiatur, quare eodem modo ab seipso iniuriam patietur, & sic fieri potest vt quis voluntarie iniuriam patiatur. Huiusce quaestionis haec ponitur solutio. Non bene diffinitur iniuriam facere esse sua sponte quempiam laedere, sed addendum venit scientem quem. quo. quomodo praeter illius voluntatem qui laeditur. Quocirca nihil prohibet quempiam sua sponte laedi & iniusta pati, patet in casu intemperantis suas fortunas in meretricem profundentis. Hoc ipsum in materia Glauci apud Homerum in lliade patet: de qua paulo mox dicetur, sed nemo sua sponte iniuriam patitur neque incontinens ipse de quo in argumento habita est mentio, sed praeter voluntatem id agit, hoc est sibi nocendo. Nemo vult illud quod non putat vtile, & bonum. Voluntas non fertur communiter nisi in bonum saltem putatum in volendo vti alias locupletius declarauimus. Appetit vnum incontinens, scilicet explere libidinem, alterum refugit absolute, scilicet suas profundere opes: tamen ob voluptatem quam putat esse sibi vtilem, vult opum sustinere iacturam, ita quod pluris voluptatem faciat quam fortunas expensas. In cuius argumentum si pecuniae ingens excessus a meretrice petatur resilit, vt de Demosthene oratorum clarissimo referunt, qui Laide petente pro concubitu ta lentum noluit ita care emere poenitere, sed de incontinente & quo modo extra affectum & in affectio ne concupiscentiae iudicat in septimum ssi fata sinant) loqui proponimus. Neque ab altero quis patitur iniuriam volens dato quod alteri plusquam par sit tribuat de suis seipsum laedens. Quemadmodum fecit Glaucus Homericus Diomedi, vni quinque bellacium Graecorum qui troiam oppugnarunt: de quo Homerus vates canit. Proque nouem centum, & pro ferro tradidit aurum.
⁋ Glaucus iniuriam non est passus cum sua arma autea pro aereis & precio centum boum aestimata pro nouem aestimatis permutauerit, cum id facere in ipso collocatum esset. Conclusio. Non est situm in facultate hominis vt iniuriam patiatur, quia non est in eius potestate vt quis illi iniuriam inferat. Siquidem quia passio ab agente dependet, requiritur aliquis qui illi iniuriam inferat
⁋ Dubitatur circa diffinitionem eius quod est iniuriam facere quam philosophus dat. Videtur enim ex ea sequi quod non est in facultate viri facere alteri iniuriam. Patet non est penes facientem vt ille cui iniuria irrogatur velit nolit ve. Rendetur concedendo quod complete ratio iniuriae dependet ab agente & patientem, tamen actio illa quae est iniuria complete malitiam habet ab agente, sicut ab eo fit, licet ipsam taliter denominari ab extrinseco dependeat.
¶ Sequitur in itra eiusdem capitis. Insuper ex his quae proposuimus haec duo restant circa iustitiam & iniustitiam discutiendas. Hoc est examinare ops de duobus in medium allatis. Prius est vter iniuriam facit an ille qui praeter dignitatem dat, vt Glaucus an is qui illd ha & incipit vt Diomedes. Seudm iterum an fieri quaeat vt quis sibiipsi iniuriam faciat.
⁋ Ad negatiuam partem argumentor, quia illo dato sequitur quod iudex sibiipsi potet facere iniuriam, se, hoc es inconveniens. Qui sequatur pte, poest minora sibi qui maioribus dignus est quam alteri, pari in bonitate dare. Se quilibet laudat tales vo cans eos bonos moderatores & aequos: ergo plus capiens & non plus vni parti dans, deliquit. Hoc diluit prio, an ne hoc simplex es, hoc non est simpiciter verum, set plus dat de bono fortunae, & miori bono, & plus sibi capit de glia & bono honesto. Sedo hoc diluit ex diffinitione faciendi iiuriam. Nam iste distributor nihil praeter suam voluntatem patitur proinde non fit ei iniuria, st, laeditur tantum si sibi minus capit.
¶ Alia conclo quamquam ita est quod alii plus dando alicui fit iniuria is qui voluntarie distribuit citius iniuriam facit non autem is qui plus capit. Hanc conclonem trifariam probat. Ille plus peccat in quo est pricipium actionis & volens facit iiustum quam recipiens sicut est de distribuente: igitur. signanter quando recipiens non multum ad illam iniustam distributionenscooperartur. Sedo multifariam dicitur quis iniuriam facere. Vno mon sicut causa pricipalis, alio mo sicut instrumenta faciunt, quo mo dicimus quod exprtia aiae vt ensis & spiculum & manus & seruus occidit hero iubente. Instrumenta non iniuriam, se iniustum materiair potius agunt, quia seruus facit vetitum ex lege, ergo iniustum. Consequentia est nota ex his quae dicuntur in fine septimi capitis, sed domns qui mandat potius iniuriam, facit, quia sua sponte non autem seruus, sic in proposito, non qui plus sibi distributum accipit. peccat. Tertio. Saepius contingit vt qui plus voluntarie distribuit, dum cuipiam iniuria fit, plus ha quam qui accipit. Nam si quis ignorans plus alteri adiudicauit ignoratione quidem legitimi iusti non facit iniuriam per se simpliciter, tamen iudicium est iniustum per accidens & materiait. De iusto legitimo loquitur, in quod cadit ignoram tia, quia in iustum, primum hoc est naturale, non cadit ignorantia, illud est hominis menti a deo impressum vt ane retulimus. Ediuerso si cognoscens illud aut ob gratiam aut vindictam iniuste iudicauit & adhuc iniuria eius quod distributum est partem accipit plus habet quam ille cui distribuit, vt dum malo iudicio ad iudicauit alicui fundum aut domum & partem capit non quidem quod fundum capiat aut eius partem, sed argentum aut aliquid huiusmodi. Igitur non mirabere si distributor plus faciat iniuriam dum cuipiam fit iniuria & non is qui plus accipit, hoc enim modo qui sacerdotium idoneo confert praetermisso magis ido neo peccat, & fortasse accipiens non peccat dum modo non cooperatur, esto quod se minus idoneum quam alium nouerit, dum modo sit idones. Post haec reprobat tres falsas opiniones, quarum prima in conclusione sequenti capitur. Sequitur ergo alia conclusio. Non est facile iniustum esse vt vulgus hominium arbitratur, hoc autem non sic sese ha. Coire namque cum vxore proximi & pulsare proximum & dare argentum manu est facile & collocatur in ipsis, verum sic se habentes hoc agere, hoc est ex habitu iniustitiae propte & delectabilr, neque facile est neque in ipsie statim situm, etiam ad hoc longa consuetudine peruenitur. Secundam deliram opinionem confutat.
⁋ Alia conclusio. Cognoscere iusta & iniusta falso aliqui nullam sapientiam putant, quoniam de quibus rebus leges loquuntur eas res non est difficile intelligere, at haec non sunt iusta nisi per accidens, sed tunc sunt iusta, dum quodam modo aguntur atque certo modo distribuuntur. Et sane illud est difficilius quam ea quae sanitatem efficiunt cognoscere. Maior est diuersitas actuum animae quam habitudinum corporis: Esse excellenter ad habitum iustitiae promptificatum est & inuentu rarum, latinum loqui non est difficile, latine loqui difficile, secundo Ethicorum. In medicinis enim & curandae valitudinis arte & mel & vinum & elleborum & adustionem ac incisionem cognoscere est facile, sed qua via ad pa randam sanitatem, & cui & quando & quomodo applicanda sunt, & in quo planetarum aspectu pharmaca sint capienda, est perdifficile. Tanta profecto difficultas est scire quanta est medium hic tenere. Ita quoque in iustis & iniustis pernoscendis est.
⁋ Alia conclusio qua carpitur tertia falsa opinio, est haec. Aliqui falso dicunt iustum non minus pos se iniuriam iniuste agere quam iniustum, & ob idipsum hoc putant quod non minus immo magis vir iustus vnumquodque horum vt alterius thorum temerare, alium ferire facere potest, & vir fortis in acie clypeum proiicere & fugiendo decedere, quam si esset iniustus ac meticulosus. Haec facere non est iniuriam, & iniuste agere at timide agere nisi per accidens. sed tunc iniuste iniuriamque facit cum ea ex electiuo habitu sicque se habens facit, quemadmodum aliquem scire mederi non est incidere aut non incidere. medicinas porrigere, aut non porrigere: sed tali artificio haec facere. Vltima huius capitis conclusio est. lusta in his versantur quibus assunt secundum se simpliciter bona, hoc est opes & honores, nam iusta iis insunt quibus bona assunt secundum magis & minus, excessum & defectionem habentia. Ex Aristotelica officina haec distinctio emersit, Bona maxima sunt animi flosculi, bona corporis sunt mediocria, bona fortune vilissima. In primis bonis non est excessus, in extremis & exuperatio atque defectio. Per hasce particulas excessum ac defectum se de extrariis bonis loqui subindicat, vt superius diximus. Opes non sunt mala simpliciter nec indifferentia bona sunt quantum est ex parte eorum quibusdam externis bonis non est superexcessus vt diis hoc est heroibus qui optime opulentiam partiuntur, quibusdam vero nulla pars fortunarum est vtilis, vt insanabilibus qui diuitiis abutuntur, illis effluentia est toxicum, fomentum vitiorum subministrant. Omnia incurabilibus obsunt, quibusdam vero ad aliquem terminum vsque tam excedendo quam deficiendo. Hoc est affluentia opum talibus obest item & earundem poenuria. Atque hoc nouissimum est humanum, primum vero semideorum & heroum, medium vero est illorum qui sunt deploratae malitiae. Non loquor de vere inopibus qui omnia propter Christum reliquerunt.
⁋ Dubitatur quid est iniustum facere per se, & quid per accidens similiter pati. Secundo an quis patiatur iniustum volens. Tertio an omnis iniustum faciens sit iniustus.
¶ Quarto dubitatur de comparatione medicinae & iustitiae an difficilius sit esse iustum quam esse peritum medicum. Quinto an iudex corruptus sententiam ferens iniustam pro parte corrumpente grauius delinquat & pars corrumpens. Sexto dubitatur de ipsis diis qui & quomodo ponantur ab Aristotele. Vltimo an iudici liceat contra veritatem agnitam sequendo proposita & probata iudicare.
¶ Ad primam dubitationem respondetur, quod ille facit iniustum per se qui vult ex electione se aut suos habere plus quam par sit de bonis, & minus quam ratio flagitat in malis poenae. Talis actus voluntatis semper est malus. Ille facit iniustum per accidens, qui vult se vel suos ea bona habere quae de facto habendo plus habet quam debet vel vult alterum ea tantum habere quae habendo de facto habet minus quam debet, licet nolit ex electione eum habere minus quam debet, sicut nec ex electione vult seipsum habere plus quam par sit, & in tali potest esse non peccatum ob ignorationem inuincibilem. Istud iniustum per accidens a multis iniustum materialiter vocatur. Proportionabiliter diffiniendum est iniustum pati per se & per accidens.
¶ Ad secundam dubi tationem respondetur, quod interdum potest homini fieri iniustum siue iniuria ipso consentiente, primo quando voluntas est tacita non expressa vt si Titius expetens damnum Sempronii vicini, quem odio prosequitur eius equum quem ipse Sempronius tacite vult interimi, interimit, & sic Sempronius iacturam incurrit, haec voluntas tacita non dedit facultatem Titio vicino vt ipse impune equum occidat, si tamen ipse Sempronius praecepisset equum suum trucidare vterque peccasset, sed in foro humano Titius non fuisset coactus equum restituere, aut eius valorem. Secundo quis patitur iniuriam volens quando eius voluntas est ligata vt in pueris & infirmis qui cupiunt sibi nociua. qui puerum infrenem viuere sine disciplina sinit puero iniuriam facit quam cupit ipse puer, sic grauiter infirmus vt calida febre laborans continuo bibere appetit in sui perniciem.
⁋ Contra hoc obiicitur. Ratio incontinentis ligatur tempore concupiscentiae: igitur si ab amasia damnificet volens, ipse iniuriam patietur volens, cuius oppositum ponit Aristoteles. Rnsio, poterat incontinens obuiam ire impetui affectus ne sua ratio ligaretur, ideo imputabitur ei ac si libere id voluerit tempore concupiscentiae, sed de hoc in septimum lib. latius. Aliqui tertium casum addunt quando voluntas non est integra, sed partialis, hoc est quando non cadit super actionem, sed passionem, sic Christus & martyres volebant pati non tamen volebant alios eos ferire, quia hoc esset malum. Sed illud membrum est nullum si volebant pati mortem, volebant directe vel indirecte aliquos eis mortem inferre, indirecte adieci, licet enim sequatur, iste patitur ergo ab aliquo patitur, antecedens poet esse volitum non autem consequens. Secundo sancti nolebant sic categoricepati. displicebat hoc eis, displicet enim viro forti sua mors, vt patet in tertio Ethicorum in materia fortitudinis, praeeligunt tamen acceptare conditionem mortis quam deserere fidem & iustitiam. Sub hoc membro potest includi volitum inuo luntario admixtum, vt eiicere merces in mare gratia exonerandae nauis, talis plus habet de volito quam de nolito tertio Ethicorum, perinde vt in dante pecuniam latroni ne occidatur.
⁋ Pro tertia dubitatione respondetur quod omne iniustum facere est alteri nocumentum inferre, sed non omne nocumentum inferre est iniustum facere, quia non omne damnum illatum est iniustum. nocumentum enim fit homicidae grassatori eum perimendo, non tamen fit illi iniustum. Trifatiam nocumentum contingit. patet paucis repetendo quaedam quae octauo capite dicta sunt & alia addendo, scilicet ex ignorantia affectione & electione. Ignorantiam in inuincibilem & vincibilem distinximus, & rursus vincibilem in affectatam & crassam partiuimus. Nocumentum ex ignorantia affectata ad nocumentum ex electione vel affectu reducitur, secundum quod ignorantia est volita ob electionem, aut affectum. Proinde duplex tantum remanet nocumentum ex ignorantia contra alia duo distinctum. Nocumentum ex affectu est duplex secundum quod duplex est affectus, scilicet naturalis vel humanus siue necessarius, & habitualis. Diciturque affectus habitualis qui ex habitu prauo innascitur, secundum quem homo mox obiecto praesente mouetur in ipsum, vti vides in assuetis iurare ex habitu ad iuran dum pronos. Affectus autem naturalis ex sensibus naturalibus emergit, vt timor, spes, gaudium & huiusmodi. Et affectus naturalis rursus diuiditur: quidam enim retinet sibi nomen commune, qui iam dictus est, & dicitur naturalis. Alius dicitur humanus siue necessarius qui in hominis natura ori ginem habet, vt sitis, fames, infirmitas & huiusmodi. Sancti non discedunt a sententia philosophi aliis verbis peccata diuidentes. Dicunt enim quod peccantes, vel ex infirmitate & impotentia peccant, vel ex ignorantia, vel a certa scientia. primum peccatum est in patrem, quia est contra eius appropria tum scilicet potentiam. Secundum in filium, quia est contra eius appropriatum scilicet sapientiam, filius enim est patris sapientia. Tertii ex electione & ex industria peccantes dicuntur in spiritumsanctum pec care, quia contra eius appropriatum delinquunt hoc est contra bonitatem, & isti pessime peccant quorum pecatum a sanctis & doctoribus in fine secundi sententiarum dicitur irremissibile, ob eius malitiam. Aliter in euangeliis peccatum in spiritum sanctum exposuimus, nunc autem vt plures loquimur. His enarratis respondetur conclusiue ad dubitationem, omnes iniustum facientes. Peccantes ex electione vel exiguo affectu sunt iniusti. Patet, tales ex habitu iniustitiae & certo proposito iniustum agunt proinde sunt iniusti per aristotelem sepius in litera, & secundum sanctos grauissime delinquunt, & cum ignorantia affectata ad hoc reducatur, perinde est de ea ac de illo ad quod reducitur.
⁋ Secunda conclusio iniustum faciens ex graui affectu vel ex ignorantia crassa vel supina peccat, non tamen est iniustus, quia iniustus est admodum prauus quemadmodum non est iste.
⁋ Contra priorem conclusionem obiicitur sic. Secundum Dionysium de diuinis nominibus nemo respicit ad malum volens ergo nemo potest velle malum cognitum tale: ergo nemo peccat ex certa scientia.
¶ Respondetur bifariam. Primo quod peccare ex certa scientia, ex industria vel ex malitia non est aliud quam non habere impulsum sensualitatis (cui voluntas condescendit facile) inclinantem hominem ad male agendum, nec habere ignorantiam in intellectu & cum hoc potest esse apparentia boni alicuius in obiecto.
¶ Alio modo dicitur quod regulariter nemo aspicit ad malum, volens: tamen vo luntas aliter facere potest ex sua foecunditate & plenitudine potestatis suae vti superius in quadam du bitatione meminimus.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic, omnis iniustum faciens peccat & nullo alio peccato quam iniustitia, sed omnis talis est iniustus. Insuper omnis faciens iniustum volens est iniustus: at omnis iniustificans facit iniustum volens: igitur. Probatio maioris, quia sicut iustitia est habitus a quo operatiui sunt iustorum & iusta operantur & volunt iusta, ita iniustitia est a qua operatiui sunt iniustorum & volunt iniusta.
¶ Ad priorem rationem dicitur quod variis modis contra iustitiam peccatur absque hoc quod quis sit iniustus: sufficit facere iniustum.
¶ Ad secudum argumentum concedo habitum iniustitiae inclinare ad iniusta, sed iniustus electione operatur iniuste vt ex dictis patet, iniustum facere ex habitu prompte & delectabiliter est actus iniustitiae & non qualitercunque iniustum facere. Nomina significant ad placitum: si Aristoteles & philosophi illius tempestatis ad dies nostros in philosophia vsi sunt vocabulis.
⁋ Ad quartam dubitationem respondetur vtrunque est perdifficile nec vnam difficultatem Aristoteles alteri praefert, sed quia hoc in litera tangit occasionaliter quaestionem mouet. In primis iustitia non fit nisi circa exteriora, de actibus enim occultis animae non est iustitia in foro exteriori, sed solum in foro interiori, vbi euangelicus sacerdos credit homini sua occulta denudanti, & in eo foro dignoscere lepram a non lepra est perdifficile, quia tenebrosiora sunt vulnera mentis quam corporis. Sed de hac via non loquitur Aristoteles, quoniam scelera sacerdoti denudare nec est de lege naturae nec fuit de lege Mosaica. Credo tamen esse difficilius, probum esse iudicem quam esse peritum medicum. oportet enim iudicem in legibus esse peritum, & scire vti aequitate quando par est & cum hoc in mari saeuienti existens miris fluctibus frangendae iustitiae exponitur, nunc procellarum minae iudi cem territant, nunc fauor blandiens, nunc vero munera (quae oculos prudentum excaecant) offeruntur. Munera crede mihi placant hominesque deosque, dicit naso. Eauor nunc vnius partis, nunc odium alterius, quare iudicium rectum timore, amore, & odio immutare solet. Vnde Aristoteles secundo rethoricae dicit, non eadem videntur amantibus & odientibus, neque iratis & se mansuete habentibus. Medico autem sanare plurima inuitant, occidere paucissima aut nulla, lucrum voluptas, honos, ad sa nitatem instigant.
¶ Pro quinta dubitatione notetur homines quadrifatiam iniustum faciunt prout recitatur, vndecima quaestione quarta, capitulo quarto, timore cupiditate amore & odio. In duobus primis iudex habet oculum ad se, & dicitur per partem corrumpi in duobus vltimis ad partes respicit & non corrumpitur ab extrinseco, sed a se: ideo eas relinquemus in titulo dubii. His praegustatis respondetur per propositiones: quarum prima est. ludex cupiditate corruptus plus peccat quam timore corruptus. Probatio, peccatum tanto est grauius quanto est magis voluntarium. Modo peccatum ex cupiditate est magis voluntarium quam peccatum ex timore: nam qui ex timore operatur ille quodammodo inuitus & cum displicentia operatur, signanter si est iustus timor. Hinc timor cadens in constantem virum impedit matrimonium contrahendum & dirimit contractum, non autem cupiditas.
¶ Secunda propositio. ludex cupiditate corruptus plus peccat quam pars corrumpens, cum iudex obligetur iure communi sicut & pars, & cum hoc iure speciali tanquam iudex, igitur plus peccat.
⁋ Tertia propositio. ludex magno timore corruptus minus peccat quam pars corrumpens. Patet quia eius peccatum est minus voluntarium. Eius enim actus est mixtus ex voluntario & inuoluntario, partis autem actus pure voluntarius. Hinc Pilatus timore perdendi officii Christum inique iudicans, minus peccauit quam ludas & ludaei tradentes Christum Pilato, secundum verbum Christi ad pilatum loannis vndeuigesimo. Qui me tradidit maius peccatum habet.
¶ Contra illud argumentor. Plus peccat qui in plures peccat, at pars corrumpens in plures peccat quam iudex, quia in iudicem quem ad peccatum inducit, & etiam in partem aduersam, iudex autem peccat tantum in partem.
¶ Secundo magis peccat ille qui subtrahit bona animae & fortunas quam auferens bona animae tantum, at pars corrumpens tollit bona animae iudicis & bona fortunae partis aduersae. ludex autem per iniquam sententiam sola bona exteriora tollit: igitur.
¶ Tertio plus peccat qui plus facit quam dimidium totius operis mali quam ille qui facit residuum. At pars corrumpens iudicem est huiusmodi, facit enim principium quod videtur esse plus quam dimidium totius
¶ Ad primum respondetur concedendo maiorem, paritate hincinde da ta iudex in vnam partem peccat quam in peccato alit, & alter facit iniuriam sicut pars.
¶ Ad secundum dicitur quod bona animae non possunt tolli nisi ab habente animam. Secundo iudex alendo vnam partem in prauitate tollit bona animae illius sicut bona animae subtrahuntur a iudice.
¶ Ad tertium distinguo minorem quod pars plus facit quam dimidium totius, vel quo ad iniquitatem & sic negatur, iudex enim parte inchoante est liber ad dissentire: vel quo ad difficultatem & perfectionem operis transeat, sed hoc non sufficit
¶ Ad sextam haesitationem respondemus quod Prisci gentiles in thea tris ac delubris statuas, simulachra & similia ornamenta in illorum memoriam qui de re publica be ne meriti essent posuerunt. Non alia de causa Ceres dea frugum vocabatur nisi quod hominibus glande vescentibus frumentum tradidit, ac molere, pinsere, panem facere finitimos docuit, hinc nomen deae tulit. Et propter peritiam astronomicam Athlantem caelum torquere & humeris sustinere finxere. Et quia Aolus ventorum vtilitatem nauigantes docuit, ventorum deus fingebatur. Ita quoque Amalphis seu magnes diuinos honores inter nautas meruit, quia magnetis vsum primo sulcantibus vndabundum mare monstrauit, cum antehac ad siderum obseruationem cursum dirigerent & nubilo caelo saepenumero errarent. Modus vulgaris hominum erat illos iam vita functos deos appellitare. Recta erat generose philosophantium via vnicum deum agnoscere, sed cum vulgo hominum loque bantur licet scite sapiebant. In praesenti loco per deos consideratos homines philosophus intellexit. Centoculus Argus semideus dici sic meruit. Hoc inter exponendum dixerimus.
⁋ Ad vltimam dubitationem notetur quod iudex potest habere suspitiones contra probationes testium, vel certitudinem & scientiam, extendendo scientiam ad euidentiam. hoc praemisso per duas conclusiones respondetur, quarum prior est. ludex debet sequi testimonium testium irrefragabilium in pro batione, esto quod ipse suspicetur oppositum esse verum.
¶ Secunda conclusio. Probabile est quod etiam ipse potest sequi depositionem testium quos refellere nequit, esto quod sciat oppositum esse verum. Prior conclusio patet. Sicut enim se habent argumenta topica ad aliquam materiam in ordine ad euidentiam, ita se habent suspitiones ad claras probationes, sed topicae rationes quotquot sunt euidentiae cedunt. dicitur enim quod in modio rendi non est vola plena sciendi. hoc est quaecunque mensura opinionis nullum gradum scientificum attingit.
¶ Secunda conclusio probatur, quia opposito dato aperietur via iniquo iudici post omnem testium depositionem ad placitum iudicandi, dicendo quod ipse in occulto no uit oppositum, & sic semper esset tergiuersatio in iudicio, quod est inconueniens. Secundo Deuterono mii. xvii. In ore duorum vel trium stat omne verbum, sed iudex qui est lex animata secundum philosophum, habet Titium innocentem ostensum testimonio irrefragabili nocentem, debet aut saltem potest depositionem testium sequi & patet per cap. pastoralis de officio iudicis. delegati, & est sententia beati Ambrosii super Beati immaculati, vt patet. iii. qui. vii. cap. iudicet. ludex tamen debet testes seorsum examinare more Danielis, & facere quod in se est ad liberandum innocentem semper seruando ius con mune & legis communis conditiones. Nec valet dicere: ad iudicem superiorem mittendus est, tum quia stat istum esse iudicem supremum. Tum secundo si esset iniquum sic iudicare, vitam innocentis exponeret periculo mortis quod inconuenit, nec est necessarium relinquere officium. Nihil est dicere in criminalibus & in magnis ciuilibus secundum veritatem iudicabit, secus est in minutis, quoniam si processus sit iustus idem est in magnis atque paruis.
⁋ Contra hanc secundam conclusionem arguitur. ludicare contra veritatem est iudicare contra ius naturale, quod est ius diuinum. Exodi. xxiii Non suscipies vocem mendacii, neque in iudicio plurimorum acquiesces sententiae vt a veritate deuies. Secundo nullus innocens est ad mortem plectendus quando est scitus talis, Titius est huinsmodi vt nouit iudex: igitur. Tertio potius debet iudex sinere scandalum oriri in republica quam veritatem deserere agnitam. Vtilius enim scandalum nasci permittitur quam veritas relinquatur de re. iu. cap. qui scandalisauerit.
¶ Ad tertium dicitur quod iudex nullam veritatem derelinquit quam tenetur insequi. Quarto tunc Pilatus fuisset sce leris expers iudicando Christum. Quinto contrauenit suae conscientiae proinde iudicando peccat. Ad quartum dicitur non ignorauit Pilatus contumaces iudeos inuidia & sophistico testimonio procedere: hoc nihil obscure euan i gelistae edocent: ingenue praeses profitebatur, nihil morte dignum inueni, in eo in cuius argumentum manus i abluit, propterea grauiter peccauit iudicando Christum ad mortem. Ad quintum dicitur quod particularem conscientiam. suam excutiat est persona publica: formet hoc iudicium a me secundum processum iuris est sententiandum tametsi. sit persona publica ac priuata non potest habere conscientias oppositas de eodem. Caeterum iudex imprimis examinabit testes, sicut fecit Daniel seniores seu praesbyteros contra Susannam: & si sciat id probare testes non sunt omni exceptione maiores: si nequeat tunc augetur difficultas. Alloquatur testes clanculum cum viris etiam timoratis eos retrahendo a falso testimonio: si nequeat vlla via insontem liberare non peccat ipsum condemnam do. Quia iudicis causa incidit quae sine aduocatione non committitur, quaeritur ad quid aduocatus clientuli est C obnoxius. Respondetur quod peccat si scienter causam iniustam tutandam suscipiat, & si eam ab exordio probabi E liter iustam arbitrabatur, ac temporis progressu illam iniquam deprehendit, tenetur illam deserere & iniustitiam suo clienti denunciare. Norma generalis, procedens in causa post iniustitiam agnitam peccat: & dannum parti laesae illatam refundere deuincitur. vnde bifariam patronus iuste aut non iniuste causam suscipit, quam do causa iusta putatur, vel de illius iniustitia ambigitur: patrocinatur vt discussione veritas splendescat, licet litem ancipitem cliens deserere haud tenetur: ita nec patronus suum patrocinium minime inficiabitur. Caeterum si ex sua imperitia cliens causam iustam omittat plurimum exorbitat, merita causae ab exordio a clientulo expiscetur, si clientulus mentiatur, verum loco falsi propalando, iurisconsultus est excusandus, si inopis causam periclitari sinat delinquit: quemadmodum homo vrgenti inopia laboranti succurrere astrin gitur, ita eius iumentum e puteo extrahere obligatur & eius damnum in futuro iudicio aliis negligentibus tue ri. Nec incassum laborat: dominus enim illi merceserit. Demum sublimis est virtus iustitia vt in fronte huius quinti retulimus: quo circa eius oppositum est grande nephas & plurimum exprobrabile. Aristides atheniensis ab incorrupta aequitate iusti cognomen inter ciues meruit. Suetonius ait Augustum Caesarem tanta fuisse aequitate vt nulli vnquam genti sine iustis & necessariis causis bellum intulerit. Pertrita est integritas iu stitiae ipsius Camilli phaliscos obsidentis: cui ludimagister phaliscorum liberos sub praetextu spatiandi tradidit vt hac ansa parentes vrbem obsidenti traderent. Astuti perfidiam Camillus spreuit, ludimagistrum reuin ctis post terga manibus pueris flagellandum dedit, ad obsessos cum plagis illum remisit. Ob eximiam hanc iustitiam sua sponte phalisci deditionem fecere. Apud generosos animos perfidia poenas luit ac iustitia relucet. Cambyses iudicem illi charissimum pecunia forensi causa corruptum euestigio comprehendi imperauit, ac pelle a toto eius corpore detracta iudicum tribunal insterni fecit. Posteris documentum relinquens vt aliena insania admoniti rectius iudicarent. Caeterum duas regias virtutes potissimum homerus probat scilicet fortitudi nem atque iustitiam: cum sic inquit. Ille bonus pugnator erat: duxque optimus idem. Quem versum tantifecit Alexander magnus, vt illum anteponeret omnibus Homeri versibus.
On this page