Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

"ATqui malum & ipsum dolorem esse", &c. Nunc probat quod aliqua voluptas est bona, hocque sic. Omne contrarium malo & fugiendo est bonum: at voluptas dolori malo quem fugiendum dicunt, aduersatur: igitur. In contrariis inter quae est medium non sequitur: hoc est coloratum & non nigrum ergo est album: dantur enim colores medii. Verum vbique in contrariis immediatis si vnum est malum alterum est honum. Vbi vero inter contraria est medium vtrumque est malum. Patet de prodigalitate & illiberalitate. Intelligit philosophus, quod illud quod contrariatur malo tanquam medium extremo, semper est bonum sic autem est in proposito. Verum tamen aliquis dolor est simpliciter malus vt dolor de bono fratris: vt inuidi dolor, ac dolor de inordinatorum venereorum absentia. Ille dolor a toto genere est malus. Alius est dolor non simplici ter malus, sed ex parte solum est malus quia boni impeditiuus: nihil de nostra virtute aufert si sit cum moderamine: vt dolor qui est de amici morte: ac contrarium fugiendo, quo hoc est siue quatenus hoc est, fugien dum est atque malum: Est bonum, voluptas ergo hac via dolori aduersatur, est igitur voluptas, ergo aliquod bonum, neque solutio Speusippi est conueniens: dicentis voluptatem sic aduersari dolori, vt maius minori: hoc est vt extremum extremo & aequali hoc est medio. Erat autem Speusippus platonis discipulus & ex sorore nepos: praeceptori in academia succedens qui dicebat voluptatem vt contrarium maius, aduersari do lori tanquam minori extremo, & etiam aequali hoc est medio: dicebatque indolentiam siue carentiam doloris esse medium: sicut illiberalitas magis est fugienda quam prodigalitas. Proinde non sequitur voluptatem esse bonam: sed potius sequitur eam esse quoddam malum. Hanc responsionem philosophus confutat ad hominem argumentans, qui platonicus erat, & eius sententiae addictus. Ex hoc dicit quod voluptas esset quoddam per se & secundum genus malum: & sic quaelibet species voluptatis esse mala: quod ipsi dicere nolunt. Conclusio hypothetica talis sequitur. Quuis aliquae voluptates sint prauae: ex hoc non concluditur quin aliqua voluptas optimum sit. Patet per locum a simili: non enim inconuenit aliquam scientiam esse optimam vt metaphysicam, licet aliquae essent prauis, quarum vsus ad malum ducit, vt nefaria deprauatorum volumina in quibus pestilentissima reliquerunt posteritati dogmata: vtpote de venereis quae ad illam explendam abundantius conducunt: & quod pharmacum assumptum praesentanee aut stato tempore hominem enecat. Pari modo Albumasar & reliqui superstitiosi astronomi perniciosissimos libros cuderunt quibus diuinam potentiam ac eius maiestatem corrodere studuerunt. Liberum arbitrium & caeteraid genus quibus bene beateque viuitur, subtraxerunt. Omnia haec monimenta indubie sunt vulcano cum Vuicleffi & Lutheri ac oecolampadii operibus tradenda. Praeterea quomodo Necromantiae & similium artium vsus est malus, illas quoque perniciosas esse oportet. Artis nomen ad impietatem homines late extendunt. Philosophus hic expletiue & conditionali ter procedit: in decimo ostensurus est felicitatem non consistere in voluptate: hic autem hypothetice loquitur: & vtitur aliorum more communi. Nondum enim est veritas illius negocii discussa. Forsan necessarium est aliquam voluptatem esse summe expetibilem. Probatur sic. aliqua operatio alicuius boni habitus vo¬ luntaria & non impedita est bonum optimum: at omnis talis operatio est voluptas, siue omnis operatio sit foelicitas siue vnius cuiuspiam ipsorum sit foelicitas: quare aliqua voluptas erit summum bonum. Licet etiam multae voluptatum sint prauae. Hoc solidat per vulgarem famam: Beatam enim vitam iucundam arbitram tur omnes: nectuntque cum beatitudine voluptatem. Et non sine ratione: quia nulla operatio si praepediatur perfecta est: at foelicitas est operatio perfecta: & si ea non assit operatio impeditur. Quocirca foelix bonis indiget cum corporis tum externis, quibus fretus in sua actione minime impeditur. Stoici qui dicunt illum qui in rota, aut phalaridis tauro graui supplicio torquetur, & qui ingentibus calamitatibus premitur foelicem esse, modo sit bonus, siue velint siue nolint, mihi ignoscant: nihil enim dicunt: quia illud est inopinabile. Vel siue velint. i, siue scienter hoc dicunt, tunc mentiuntur: aut si inuiti & sic decepti per rationes quas soluere nequeunt. Generose stoicus philosophatur illic, & a theosophorum vestigiis minime discedit: in contemplatione supremae causae & studiosa vita beatitudinem collocans lob enim calamitatibus pressus erat foelicitate clarus: loquor perinde ac si calamitas probos contingere possit. Dubio procul Socrates bibenm do succum cicutae frigiditate illi letiferum & martyres in Mosaica lege & lege gratiae a foelicitate in tormen tis non cecidere. Eleganter sane stoici philosophabantur: eorumque rationes erant insolubiles. Probo viro nulla calamitas aut vera miseria accidere potest. Hanc sententiam Aristoteles in decimo exosculatur, nunc autem de mundana foelicitate & politica, sicut in primo, loquitur. Foelicitas actiua quae est ad alios, vtpote ad familiam & ciuitatem fortunis indiget: verum foelicitas speculatiua. Vt in decimo inquit, perpaucis bonis aut nullis indiget: puta sic vt sint necessarii, nihilo tamen minus conducunt. Decimo libro propriam opinionem sincerae foelicitatis insequitur: & cum sibi non aduersetur: ita eum exponere vrgemur. Latius il lam materiam deus coepta secundet in decimo examinabimus. Accedo literam quae facilis est. Foelix indi get fortunis, ea propter aliquibus fortunae prosperitas & foelicitas idem esse falso apparet. Sane opes si exuperanter assunt foelicitati impedimentum praestant. Opes enim sunt instrumentum foelicis sed quando sunt excessiuae sunt ineptum instrumentum: & tunc prosperitas non est appellanda: quia opum diffinitio & terminus ad foelicitatem requiritur. Insuper & belluae & homines summo studio persequuntur voluptates, hoc est argumentum voluptatem quoddam optimum esse. Hoc ipsum omnes vno ore praedicant. Et quod communis fama tradit, omnino non deperit quod authoritate Hesiodi fulcit canentis: Quam populi celebrant omnino fama perire Nulla potest. Sequitur in litera. Sed quoniam eadem natura habitusque optimus &c. Quia iam probauit experimento omnes homines voluptatem obuiis vlnis prosequi & authoritate hesiodi non esse leuis momenti quod omnes populi praedicant: diceret quispiam quod tametsi pueri & belluae voluptates sectantur tamen per hoc minime probatur voluptas esse summum bonum, quia pueri & pecora ineptas voluptates sequuntur: non enim omnium eadem est optima natura neque optimus habitus: eandemque voluptatem non omnes sequuntur sed aliam & aliam. Logice loquendo omnes voluptatem sequuntur, verum nullam voluptatem omnes sequuntur senum & iuuenum differens est delectatio: & boues & equi diuersis gaudent. Hoc refellit inquiens. Quinimmo & voluptatem omnes sequuntur, fortasse autem & perse quuntur hoc est ad finem vsque & ita bene sequuntur. Vbi fortasse non est aduerbium dubitandi, plusquam forte vt alias latius explanauimus: & si sit aduerbium ambigendi ad eam partem Aristoteles descendit inquiens. Non persequuntur eam voluptatem quam suspicantur, nec illam quam interrogati dicerent: sed quandam occultam voluptatem eis insitam quam explanare nequeunt. Omnia nanque diuinum quod habent natura. omnes mortales vestigium quoddam innatum habent ad deum, a quo producti sunt, & suo modulo ad id tendunt, nam ad dei cognitionem possibilem omnes homines suapte natura tendunt quatenus dei maiestatem ornent. Similia in decimo ethicorum omnino tangit. Nec Aristoteles primus hanc viam detexit: sed philosophantum generosa cohors: quorum sententiam ipsa in exordio primi libri mutuatus corolatium subortum infert sic scribens. Quapropter bene veteres bonum ipsum id esse dixerunt, quod omnia appetunt. Vbi bonum ipsum stat determinate. Memor sis quod superius commemoraui quod in praesentia Aristoteles voluptatem ab operatione illa summa aut illius obiecto non segregat. Sequitur in litera. Sed corporis voluptates grande sibi nomen vsurparunt. Et id rationis est quod saepenumero occurrunt. Quotidie enim manducamus & bibimus: & in refocillatione naturae illae voluptates irrepunt: & quia sensibiles sunt vulgo sunt notiores. Quocirca eas solas esse voluptates falso abitrantur. Sequitur in litera. Patet etiam. Vnam rationem praeter illata affert, vallaturus voluptatem esse bonum. Circa quam hoc pacto in valore procedit. Si voluptas non sit bonum: foelix cum iucunditate vitam non aget. Consequens illatum est falsum: ergo & antecedens. Assumptum probatur: quia felix in summa iucunditate vitam degit: & peculiares voluptates habet: ex decimo atque primo libro id lucet. Consequutio ostenditur: quia ipse felix omnia bona consequitur: at si delectatio non sit bona, eam protinus a se exterminaret tanquam non bonum: sed voluptas a felice minime extruditur: igitur. Secunda ratio ad impossibile vel ad falsum ducens est: Si voluptas non sit bonum, felix cum dolore viuet: consequens est respuendum: ergo & eius antecedens. Assumptum liquet: quia felicis non est cum dolore vitam transigere. Consequentia autem ostenditur: quia si voluptas non sit bonum non etiam erit malum: & si nec erit bonum neque malum, idem erit iudicium de contrario: ac id quod neque est bonum neque malum potest felici adesse quia non cum ipso pugnat: proinde felix potest cum dolore vitam anxie transigere: quod rationi dissentaneum est. ltaque ponenda est nonnulla voluptas & cum foelicitate indiuisibiliter conglutinata. Repetam literam ob rudiores. Patet etiam nisi voluptas & operatio sit bonum felicem cum voluptate viuere non posse, quia voluptas cum esset non bona non proderit illi: & eam exsufflaret. Cuius nanque gratia cum sit non bona, opus esset felici, voluptate? Perinde ac si diceret voluptas, non est quid bonum, quid quaeso ipsi felici confert? Praeterea si cum dolore vitam ageret, dolor neque malum esset neque bonum secundum illos: neque pari modo voluptas: si hoc concedis precor cur felix ita dolorem fugit?

2

¶ Dubitatur an tristitia sit mala. Responsio per conclusionem hypothetican Dolor secundum se sine respectu circumstantiarum consideratus est malus. Si vero in ordine ad circumstantias occurrentes ipsum metiamur tunc potest esse bonus. Prior pars conclusio nis patet: quia vir probus qui recte circa omnia censet, nolet talem sibi inesse sed ab eo aufugit. Vir bonus non quaerit illud, sed fugit quod est ei non demeren ti incommodo. Talis autem est ipse dolor. Nam spiritus tristis, autore Salamone, ossa exsiccat & extenuat, cor constringit, spiritus obtenebrat & inspissat: & ex consequenti intellectum hebetat, memoriamque obtundit. Secunda pars multifariam patet in multis hominum generibus. Primo in pueris, dolor etiam arcet eos a malo committendo, hinc parentes pientissimi praeceptoresque diligentissimi eos percutiunt secundum sapientis consilium, qui parcit virgae odit puerum. de malis voluptatibus iam patet (quia enim contraria cotrariis curantur, qui voluptatibus iniquis absorbentur. lustum est vt puniantur: ita faciunt legislatores respectu voluptatum, quae rempublicam perturbant, homicidas, grassatores & fures incorrigibiles extremo supplicio afficiendo, iustitia punitiua: cui lex naturae & diuina quadrat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13