Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

CIrca eadem ferme est arrogantiae siue ostentationis mediocritas, quae quidem & ipsa est innominata sicut praecedens. De ea transigere expedit, siquidem si de singulis transigamus & pertractemus magis ea quae circa morem sunt cognoscemus. Et simul mediocritates esse virtutes melius putabimus, cum in cunctis ita cernamus esse. Et quia de iis qui in conuictu ad voluptatem doloremque congrediuntur, iam dictum est: nunc consentaneum est de veracibus & mendacibus similiter & in verbis & in operibus illorum & in fictione dicamus. Deinde diffinitiones ponens dicit. Arrogans siue ostentator videtur effingere speciosa quae non insunt, vel maiora quam insunt. Dissimulator ea quae insunt infi ciatur aut minuit. Dissimulare est astute tegere. Dissimulamus vera & ea non esse quae sunt. Simulamus autem falsa. Medius vero cum sit talis vt vnumquodque quale est ipsum dicat atque ostendat, & vita & sermone verax, ita viuit qualiter loquitur, & fatetur quae sunt circa se nec maiora aut minora fa cit. Philocratemque veriuerbio superat. Vnum quodque istorum trium contingit bifariam facere. Primo propter aliquid aliud vt timorem quis negat se talem qualis est. Secundo modo contingit vnumquodque istorum facere & non propter aliud sed propter hoc quod in tali actu delectetur, & hoc est speciali ter habitui addictum. Quia vnusquisque secundum qualitatem sui habitus & loquitur, & operatur, & vitam suam ducit. Ex abundantia cordis os loquitur, inquit seruator. Nisi aliter operetur propter ali quid emergens vt ob magnum emolumentum consequendum, aut malum euitandum, cuius eausa est, quia omnis forma quae est principium operandi prius dat esse qui operari. Et quale esse communicat tale operari praebet, quod a posteriore dinoscitur, quia operationes similes generant augmentant, & saluant ipsum habitum, quare qualis est vnusquisque secundm habitum, taliter operabitur si secudm habitum illum operetur, etsi aliter aliqua de causa operetur, secundm illum habitum minime insudabit. Ponit aliam conclusionem inquiens. Per se mendacium improbum est & vituperabile. verum autem probum & laudabile: ergo omne mendacium est peccatum. Nempe per se praesupponit de omni, primo posteriorum. veritas proprie ad intellectum pertinet, sed hic sic non capitur: propterea Aristoteles dicit eam innominatam. Est enim appetitus habitus quo quis se talem exterius ostendit, quamlis est secundm rectam rationem. Sicut autem dicere verum, est praeceptum affirmatiuum obligans puer loco & tpere, sic verus in appetitu ostendit se exterius talem quamlis est intrinsecus, dum ratio esflagitat, non omne verum propalat, sua enim delicta occulta haud pandit nisi vbi ratio exigit, nec sua praeconia laude digna diuulgat, ne turgidus & inflatus sui buccinator videatur. Medium ipsum aequa lance metitur loquendo tacendoque.

2

¶ Alia conclusio. Mendaces arrogans & dissimulator ambo sunt vituperabiles, sed magis arrogans. Dissimulator est mendax sicut & ipse arrogans, & semper in vitium capitur. Vnm dissimulare est astute tegere quae insunt. Licet autem velare sepius non sit culpa, tamen cum vaframento celare est malum. Mendacium est falsa signi exterioris ostensio siue per sermonem siue per aliqu signum exterius. Nec semper requiritur intentio fallendi ad mendacem, licet saepius id in vsu fuerit, saepius est intentio falsum dicendi qui dicit vnum vel sermo aliquo exteriore vnum ostendit & oppositum habet in mente, vel dubitat de illo quod dicit mentitur. Vnde mentiri est contra mentem ire. dicens enim falsum & putans dicere verum, licet mendacium dicat, non tamen mentitur. Ambo mendaces sunt in extremo, proinde vituperabiles, sed prius de verace dicendum est. De verace in hoc loco sermo nem non agitamus qui quae in stipulationibus & interrogationibus & confessionibus fiunt, & in his quae ad iustitiam aut iniustitiam attinent, verum dicit. Haec enim ad aliam virtutem accommodantur, scilicet iustitiam, sed de verace hic loquimur qui in quibus hoc nihil refert cum in verbis tumn in vita ex eo vera dicit & agit, quia habitus ipse est talis, & ipse verax & talis aequus & bonus esse videtur. Sane qui verum amat & in quibus nihil refert vera dicit, tanto magis is vera dicet in quibus aliquid refert, vt vir bonus ipse facit, & vbi refert, vt turpere mendacium fugiet quod & per se ipse fugiebat. Nam tale est laudabile.

3

⁋ Alia conclusio. Si verax a latitudine medii deuiet magis ad dissimulationem & veritatis defectionem declinabit. Siquidem id aequabilius esse videtur quia excessus sunt vituperabiliores & magis molesti. Dum fastuosus sese effert videtur alios contemnere: propterea contemptui ab aliis traditur.

4

¶ Alia conclusio, in qua de triplici arroganti loquitur, scilicet de puro glorioso & auaro. Dicit ergo primo. Qui res & maiores reuera insint fingit, est prauo persimilis: non tamen est malus, cum aliis non noceat: sed potius est dicendus vanus quam malus, quoniam si aliquo pacto non esset malus mendacio non gauderet: nunc autem in inhonesto gaudet.

5

¶ Alia conclusio. Non omnes arrogantes aequaliter vituperandi veniunt. Nam qui maiora quam assunt, alicuius causa fingit, vt gloriae aut honoris: non plurimum carpendus est vt arrogans: quia honor & gloria a studiosis & magnanimis appetuntur: & cum virtute affinitatem habent. Sin argentum & eorum quae ad argentum rediguntur immoderate cupit deformior est. Viles enim & abiecti circa pecuniam inordinate insudant. Arrogantem accipimus non a potentia naturali scilicet ab inclinatione sed ab electione & habitu. Vnde non dicitur aliquis arrogans eo quod habet aliquid de quo potest se iactare & efferre, sed ex eo quod hoc eligit dicitur arrogans secundum habitum, ad quem sequitur talis electio, sicut est de mendaci qui propterea dicitur mendax quod mentiri eligit, vel quod mendacio gaudet, vel quia mentitur ob appetitum gloriae aut emolumenti. Quocirca solus iactator, puro est arrogans & simpliciter: alii ad alia peccata scilicet lucrum vel inanem gloriam transeunt. Qui autem gloriae causa sunt arrogantes, illa sibi simulant & fingunt, pro quibus homines laudantur & beati dicuntur. Qui vero lucri aucupio inhiant ea fingunt quorum vsus ad proximos transit: & quae latere possunt an ea non insunt: vt qui fingunt se esse medicos aut vates & aruspices. Difficile est hos de mendacio arguere. Multis enim modis si astuti fuerint (licet in artibus illis periti non sint) euadent incogniti. Propterea graues annis, & qui loca remotissima visitarunt, licenter multa falso similia dicunt: quam plurimi hominum talia simulant, & ostentant haec in seipsis esse.

6

¶ Alia conclusio, in qua tres gradus dissimulatorum ponit: dicit ergo primo. Dissimulatores qui sua attenuant vrbaniores sunt: nam non lucri causa id facere videntur, sed ob timiditatem fastumque fugiendum: & maxime hi qui gloriosa negant, vt Socrates scientiam. Dicebat enim se nihil scire: dempto illo scio me nihil scire. Sic in valore dicit. Illi sunt minus vituperabiles, qui ob causam minus vituperabilem operantur: sed sic est de dissimulatore: igitur. Nam minora quam insint ostentat: nec dicit emolumenti gratia. Est autem audientibus permolestum audire inflatum: sua magnificantem. Hinc Clitus difficulter temulentum Alexandrum sese ad caelum vsque laudantem audiuit. Qui parua & manifesta dissimulant delicati & maliciosi sunt: & tales facile spernuntur & idipsum ad arrogantem attinet: vt Lacedaemoniorum amictus, vestitus despectos more caeterorum deferebant, vt meliores apparerent. lsti sunt astuti & hypocritae qui vnum verbo in paruitatem tendens dicunt, & tamen oppositum operantur. Breuiter isti simulant se meliores quam sint. Tertii sunt qui moderate hoc vitio vtuntur, qui non negant de se gloriosa, nec etiam asserunt nimis parua: & hoc vitio vtuntur in his quae non sunt manifesta. lsti sunt gratiosi.

7

¶ Finalis huius capitis conclusio est. Haec arrogantia plus veritati aduersatur quam dissimulatio. Patet: quia: vitium peius plus virtuti contrariatur, sed ostentatio est dissimulatione deterior, ex dictis, igitur.

8

⁋ Circa dicta, plurimae dubitationes occurrunt, quarum praecipuas formabimus. In primis videtur veritas non esse virtus. Scribitur enim Prouerbiorum. ax. Laudet te alienus & non os tuum: ergo probo viro suam probitatem enucleare non licebit. Secundo, male agit occultus peccator peccata sua publicans in aliorum scandalum. Contra cuiusmodi homines innehitur, sicut propheta. Peccata sua quasi Sodoma praedicauerunt nec absconderunt. Responsio, dicere verum est bonum ex genere, sed hoc ad actus moralis bonitatem. non sufficit: requiruntur enim & aliae circumstantiae quae completam bonitatem integrant. Veritas eim odium parit: secundum comicum. Et tria hominum imprudentum genera vsquequaque dicunt vera. Nam, ebrius, insipiens pueri dicunt tibi verum. Peccatum occultum sacerdoti pro tempore & loco est denudandum, & vbi conducat bono spirituali audientium & non sit aliis taedio, vel occasio ostentationis potest homo dicere bona quae deus per ipsum operatus est. Sic sancti fecerunt. Virtutem primam (dicit Cato) esse puto compescere linguam. Proximus ille deo est qui scit ratione tacere. Per se sic suos instituere solet vt potius mortem oppetere quam secreta denudare maluerint, & Pythagoras auditores prius tacere quam loqui docebat. & dicaciores quinquemni vocis exilio damnauerat. Sancti saepius vero sepulto ad audientium intelligentiam, verum in alio sensu proferunt. Hac enim via Abraam Saram esse sibi sororem affirmauit. Sic enim Syri licet non Agyptii loquebantur, & primo Regum, Samuel veniens ad Bethel principaliter vt Dauid in regen inungeret, & a secundario ad sacrificandum de causa secundaria (quia alia fuit odiosa) respondit. Pari forma si carnifex quaerit perimere innoxium & interroget me an hac transiuerit, dicam non transiuit hac alium locum mentaliter monstrando, aut dum hic fui mutato per me loco. Vel non est in hac domo intelligens tertiam personam. ld edo, quia materia est inuisa. Raphael angelus a Thobia quis esset interrogatus respondit. Ego sum Azarias Ananiae magni filius: quod est verum secundum illorum vocabulorum interpretationem. Hac etiam via Christus non negauit se Samaretanum. i. custodem secundum nominis interpretationem. Et summatim potest quis sic respondere quando non expedit nude alium sensum detegere. etiam aliquid interdum subintelligendo, vt Ego sum filius tuus primogenitus Esau, intelligendo quantum ad primogeniturae, quia deo volente emerat primogenituram. Hoc modo apud Marcum filius hominis dicitur nescire tempus extremi iudicii, hoc est aliis reuelandum. Per hoc aliquas ratiunculas de mendacio eluere potes. Accusatus tamen coram iudice competenti de crimine quando est illius suspicio vel semiplena probatio veritatem dicere tenetur. Alias autem veritatem occultam minime confitebitur, saltem sponte & vltro.

9

¶ Dubitatur secundo, an mendacium potest bene fieri. Respondetur affirmatiue, prout proponitur quaestio, vt iacet est modalis diuisa in aequiualentia. Patet, hoc potest bene fieri demonstran¬ do volitionem qua volo proferre hanc: rex sedet quem iudico sedere, & hoc est vel potest esse mendacium igitur. Minor patet, ipso surgente & me habente iudicium oppositum, tunc est mendacium. Igitur mendacium est actus voluntatis sicut alia etia peccata commissionis. Sed aliud connotat terminus mendacium, scilicet quod imperet signum exterius & non sit conformitas in mente illi signo: attamen impossibile est mendacium bene fieri. Caeterum interdum est difformitas fixa quando assentio opposito intrepide & sine fluctuatione: interdum est ambiguitas, nec assentitur nec dissentitur: interdum mentiens intendit & fallere & falsum dicere, interdum vnum solum & sic vnum mendacium est alio grauius: etiam ex parte obiecti grauitatem capit, vt mendacium in religione & bonis moribus, nonnunqui falso testimonio, in dispendium fortunarum.

10

⁋ Contra dicta videtur quod mendacium potest fieri sine peccato, quia deus potest in homicidio tamquam in maiore dispensare, ergo & in mendacio, quod constat esse peccatum minus, saltem regulariter. Secundo, Ob grande bonum mendacium est licitum, secundum Eustratium, cui consentit Robertus Lincolinensis & Ioannes Cassianus in collationibus suis. Tertio, plerique viri etiam graues inter suos vtuntur salibus & iocis falsis: ergo mendacium iocosum non est peccatum, & tamen est mendacium. Quarto, Mendacium ironicum est mendacium, vt dicendo male studentem esse optimum & literis deditissimum: & homines illud non iudicant peccatum. Quinto, non implere promissum est mendacium: sed saepius prudens non adimplet pollicitum, igitur. Sexto, commissarius a tyranno inuasus prodere peccatum occultum negat se tale peccatum audiuisse sine peccato & mentitur: quia tale audiuit vt suppono.

11

¶ Ad primum nego consequentiam, vnum habet inuolutam tam malitiam, non autem aliud¬

12

⁋ Ad secundum, nego antecedens, & ad authoritates omnium illorum virorum illustrium dicitur: & quandoque bonus dormitat Homerus. Nec Raab Hiericuntina de mendacio laudatur, sed de pietate in lsraelitas & de vera religione capienda: sic Agyptiae obstetrices ob pietatem praemium a dmio consequebantur de salute paruulorum, non autem pro mendacio praemium vllum susceperunt, & si Dauid coram rege Achis, Regum. a. excusetu, dicere consequenter necessum est non mentiebatur, sed fecit nonnihil amphibologicum quod prudenti & insano communeffingens sic stultum & epilenticum. Prudens nonnumquam stultum agit. agebatur ibi loci de eius morte & in tali angustia carmen vtrum habet stultitiam simulare loco prudentia summa est. Facta semper sunt magis an cipitia quam verba in tantum vt Altisiodorus theologicus haud ignobilis suspicabatur gestibus & factis nullo modo mendacium consistere: cui si in hoc refragamur dicimus hic Dauidem excusari a mendacio posse occultando verum quod iam retegere erat illi odiosum, sicut iniuste incarceratus in habitu minoritani aufugit.

13

⁋ Ad tertium dicitur, quod falsi homines eutrapelia vtentes non mentiuntur: mendaciumque sic iocosum non est mendacium.

14

¶ Ad quartum similiter dicitur quod ipsum non est mendacium ex prolatione & circumstantiis repraesentat oppositum verborum absolute.

15

¶ Ad quintum dicitur, si quispiam intendat implere pro tempore promissionis non mentitur, licet ob rationabilem causam propositum mutet. Promitto Socrati suum mueronem reddere, furere incipit crastina luce hodie post prandium, quonidam est amens non tenebo promissum. vel si iniqua pro misi, contractum rescindam sine peccato: immo peccarem hoc ipsum adimplens. Promittit medicus visitare infirmum cras sed obligatur aliunde promittens strictiori vinculo ad oppositum, tunc non adimplebit promissum. vel patronus Edinburgum incolens pollicetur clienti Hadingtonensi suam opem postero die in praetorio alioqui cliens dispendium incurret: sed plus iacturae patronus ob superuenientem & vrgentem causam habebit quam lucri assecutus fuisset cliens patrono adueniente. eo casu aduocatus non delinquit, verum si sine rationabili causa defuerit plurimum delinquit pollicitationem haud seruans & resarcire damnum inde proueniens est obnoxius: nam eius culpa illi confidens alter circumvenitur.

16

¶ Ad sextam ratiocinationem respondetur, quod confessarius dicet nescio, intelligendo inter dentes ad tibi significandum.

17

⁋ Tertio dubitatur, quomodo veritas declinet in vitium minus.

18

¶ Quarto, ad quam virtutem cardinalem veracitas reducatur.

19

¶ Ad tertiam dubitationem respondetur, quod habitus veracitas immediate in suum actum elicitum solum inclinat: sed prudens praeelegit descendere in extremum minus, quia minus foedum est quam descendere in extremum maius.

20

¶ Ad quartam dubitationem respondetur veracitas est in ordine ad alterum. ad iustitiam reducitur, quia cum ea inter caeteras cardinales maiorem affinitatem vsurpat: sed non continetur sub iustitia tamquam pars subiectiua eius. Ecce perniciosum mendacem non satis sibi constantem, hunc produnt eum esse, memorem oportere ne sibi contradicat cuius inuentor erat. tortuosus coluber Diabolus enim est mendax & pater eius ait scriptura. hoc autem mendax lucratur quod illi vera proferenti haud creditur. Nihil est mendace vanius. Cretensibus haec mala nota est inusta, veritati omnia consonant. Deus est veritas. Pulchra sane virtus & signanter in magnis. Hinc ortum est quaesi prouerbium de verbo regio: quasi pestilentissimum est regi mentiri, si fidem falsitate violauerit omnibus est contemptui. Assentatores ablegat: sane illi placendi studio male acta regis laudant. eumque suapte natura forte meticulosum Achillem faciunt, & de stulto insanum reddunt. Dion Prusensis ma litiam adulatorum malitia falsorum testium perniciosorem censuit: nam hi solum iudicem fallunt, minime corrumpunt: illi vero laudatum corrumpunt. Reges blandientium deliciis deliniti vitium ipsum virtutem putant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7