Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 12
AT est ne &c. Hic philosophus quaerit an sit delectabilissimum cum amicis conuiuere. Secundo quaestionem diluit & tribus conclusionibus caput absoluit. Prima conclusio est. Amicorum praecipuum munus est vna conuersari simulque viuere. Hoc quadrifatiam probat. Primo quia vt in amantibus suauissimum est videre, & vt hunc sensum magis quam caeteros expetunt propterea quod per hunc sensum est atque oritur amor, quia corporis pulchritudo & decor per illum sensum apprehenditur, modo obiectum conueniens mouet potentiam ad oblectamentum, sic & dulcis melodia cymbali hominum aures in musica delectantis, ita & cum amicis conuersari simulque viuere expetibile videtur. Nam amicitia quaedam & vnicuique communicatio est. Secundo vt quisque se ad se ipium habet, ita ad amicum, sensus autem vnicuique circa se ipsum est expetibilis. Et circa igitur amicum. Minor est, delectabilissimum est viro scire seipsum esse. Tertio amicitiae operatio fit ipsis amicis simul conuiuendo, non igitur immerito ipsi simul viuere affectant.
¶ Quarto singuli amici volunt cum amicis conuersari, in illa ope ratione quae est illis gratissima, & gratia cuius viuere eligunt, quasi ad illam operationem totam suam vitam ordinantes eligunt, quasi ad illam operationem totam suam vitam ordinantes. Hoc patet inductione ex litera quae dicit. Atque quod tandem est singulis esse vel gratia cuius viuere expetunt in eo enim cum amicis versari degereque volunt.
¶ Quocirca alii compotant vt mercatores. Alii talorum ludo simul incumbunt, hoc est tesserulas, ossa diabolo inuenta iactant. Alii sese simul exercent, hoc est luctantur & vna venantur, aut philosophantur vt sapientes singuli, totos dies id agentes quod maxime amant, signanter totos dies dicit, vt tempus sine interruptione ponat. Sic de loco dic, quae sibi gratissima sunt in loco, viuere enim simul cum amicis volentes haec faciunt, & ea cum his communicant quibuscum vna viuere expetunt quae maxime ipsos in vita delectant.
⁋ Secunda conclusio. Amicitia improborum est flagitiosa. Communicant enim praua: suntque instabiles, peiores etiam fiunt moribus, similes euadentes, communicant enim in malis, vt in libidine furto rapina, in homicidio & in aliis flagitiis, & vnus alium ad malum allicit cum peruerso peruer teris. Et qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Et Satyricus, dedit haec contagio labem. Et dabit in plures, sicut grex totus in agris Vnius scabie cadit & prutigine porci. Vuaque conspecta liuorem ducit ab vua. Et prouerbialiter dicitur. Vnica praua pecus inficit omne pecus sic de scabioso & leproso cum aliis dormiente & de pomis marcidis paucis quae totum pomorum cumulum inficiunt Et modicum fermentum totam massam secundum apostolum.
⁋ Tertia conclusio. Proborum amicitia est proba. Patet, quia congressionibus suscipiens incrementa. Videntur etenim tales praestabiliores euadere tam agendo quam se mutuo emendando. eliciunt enim ex sese mutuo ea quae placent. Hoc est bona. Vnde id recte dicitur. Disces ex studiosis nimirum optima semper. Et psalmographus. Cum sancto sanctus eris & cum peruerso peruerteris. Sed hactenus de amicitia deinceps de voluptate dicamus. Hoc est de amicitia affatim hactenus dictum est, nunc autem ad loquendum de voluptate sermo habendus.
On this page