Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 19, De fide
Recapitulatio de primis tres principiis nostrae theologiae
Consequenter circa materiam putabam ulterius procedere de principiis adhuc materia theologiae sed non possum
Ideo advertendum est quod omnia principia vel conclusiones affirmantes perfectionem divinae essentiae consequenter necessario ad deum esse tamquam sequentes quia ex quid nominis dei sequitur quod in eo est omnis perfectio Ideo omnis propositio particularis exprimens 2as nobilitates est conclusio respectu illius sicut habere immensam potentiam contra divinae liberam et quod potest facere quicquid non implicat contradictionem
/ Ex quo sequitur multae conclusiones / et sequitur ipsum esse sapientissimum et clementissimum et sic de talibus perfectionibus / sed de istis videbitur locis suis
/ ymmo ex illo principio sequitur quod deus est summe providentiae et ad ista duo principia reducuntur vel secuntur aliae conclusiones quia sub 2o secuntur omnia opera misericordiae quae fecit pro nobis scilicet sub articulo divinae providentiae / et ergo ad ista duo principia reducuntur omnia alia principia et haec secundum doctrinam apostoli ad hebraeos 11o / "accedentem ad deum oportet credere quod deus est et quod remunerator et quod providet de salute sufficienter"
Duo praecepta theologiae, licet non sint immediate sequentia ex primis principiis
Ulterius advertendum est quod volentibus procedere theologice duo praecepta directiva sunt observanda / licet non sint principia
primum est quod praemittit boethius in libro suo de trinitate scilicet quod eruditi hominis est loqui secundum materiam subiectam et est etiam aristotelis
// Aliud est quoddam est directivum scilicet debilitas humani ingenii Unde apostolus quod "nihil est nobis tamquam ex nobis" Unde si consideretur habitudo creaturae ad deum secundum lynconiensem deus se habet ad creaturam sicut sigillum ad ceram Et guillelmus parisiensis dicit quod creatura non habet esse nisi extrinsece scilicet a deo Et sic differt esse ab essentia
Quartum principium theologiae
Ad principium quod deus est ultima regula et prima ad quam resolvitur omne bonum esse iustum esse decens etc et ista regula videtur esse magnae utilitatis ut videtur / prius tactum ergo quod omnis veritas a deo est exe?ta etiam omnis bonitas sit deo conformis et sic de aliis perfectionibus
Corollaria ex quarto principio: quod humanum iudicum non est sufficiens regula iusti
Unde advertendum est quod philosophus libro ethicorum resolvit ditamen actuum ad ditamen rationis tamquam regula tamen non est ultima regula ut videtur
/ unde sequitur quod deus non vult sic fore quia boni est fieri sed viceversa quia vult sic fieri ideo bonum est ita quod non a parte olii oritur determinatus diem voluntatis ad hoc quod sic regat
/ Quia ex hoc deus vult ordinari quia bonum sed quia vult bonum est / et sic prout esse bonum quod omnes dyaboli salvantur et beati dampnantur / Et licet prima facie videatur esse contra dei pietatem tamen istud quantum est de se non est bonum vel malum nisi in ordine ad deum et quia vellet bonum esset non tamen cum connotatione quod sit bonus quia sic esse non est primarie bonum sed quia deus vult a quo capit originem boni
Et sic sequitur quod non est standum iudicio humano circa materiam reprobationis illorum qui nihil mali egerunt sicut de esau antequam aliquid egissent iacob dilexi esau 6o odio habui
Et sic secundum iudicium humanum videretur esse acceptio personarum nec deus praedestinavit propter bonum futurum vel praescivit propter malum futurum per ipsum sed etiam Et in tali casu non debet se resolvere ad conclusionem apparentiam quia humana ratio non est iudicium sufficiens Item non est returrdum de concursu perpetuo ad humanum iudicium quia prima facie diceret quis quod non esset sufficiens minima
/ Ideo in deffectione animae ubi anima iudicaret quod non esset equitas sicut de infectione animae in p?vo suae creationis quia est culpabilis et dampnabilis si decedat in hoc non bene iudicaret ratio sibi derelicta quia tota resolutio est quod bonum est quia deus vult Et sic regula nostra sibi derelicta fallit
/ Et ex hoc sumpsit origines radicem sui erroris quia stetit in iudicio humano sic videtur durum secundum rationem aliquem perpetuo cru?ri sine redemptione et secundum ia?nem istud videtur impie?le sed istud evi?tur quia non est standum iudicio humano / quia tota radix boni et rectitudinis sumit originem quia ita vult deus / et quia ita vult sanctum est Et istud est optimum considerata ingenii nostri debilitate
Ex quo patet quod pro sattisfactione iudicii humani homines instruendi sunt de sua falsa ymaginatione et praesumptione nec sunt talia eis solvenda sed declaranda ut pateat praesumptio eorum quia radix materiae quam resolvit iudicio humano non est resolvenda et sic haec non est faciendum ultimate sed debet sufficere quod resolvat se in hoc quia quia vult ita est ita bonum est et ista est fontalis regulam
Ex quo patet quod quilibet quicumque capet divinam providentiam iudicaret omnia fieri optime quia deffectus iudicii in resolvendo contra divinam iustitiam arguendo est propter ingorantiam divini consilii / unde aliqua sunt quae fiunt iudicio humano et divino licet occulto ut beneficia aliqua quae fiunt iudicio divino licet occulto et in talibus non resolvamus nos in iudicium humani sicut est istud quod boni deprimuntur et mali elevantur / et hoc facit deus propter bonum licet finis nos lateat
Sextum principium theologiae
Aliud principium credendum est doctoribus approbantis in hiis quae tangunt sacrae fidei expositione et fidem catholicam ubi sibi non contradicunt et etiam nisi materia sit pure speculativa probatur hoc et proficiet probandum quod credendum est quod in expositione sacrae scripturae ex alio scripturae dicto vel declaratione eliciunt ergo eis est credendum Item propter laborem circa sacrae scripturae expositionem nam ipsi fuerunt tamquam artifices nos tamquam opifices sive discipuli et oportet adiscentem credere considerata bonitate dicentium Ubi tamen materiam esset speculativa non esset eis credendum nisi in quantum rationes probat / et hoc dicit augustinus in quadam epistola quam scripsit ad ieromium ubi dicit quod solum in sacris est credendum et suis credendum quantum sacrae scripturae sonat vel rationi Ubi est advertendum quod doctores sacri licet sint approbanti non tamen omnia eorum dicta sunt approbata nec oportet quia omnia sua dicta non sunt catholica quia falsum non est catholicum et saepe contradicit
Septimum principium theologiae
Aliud principium ponitur quod scribentibus non habentibus fidem non est credendum nec eorum auctoribus est adhaerendum nisi haec appareat fidei consonum / vel per doctores sacros sit approbatum / vel consonet rationi
Ideo circa haec ieronimus in quadam epistola loquitur de muliere captiva de qua in utero? / "mulier talis radatur et scindantur ungues" et post ea imbat / per talem mulierem intelligit paganarum scriptura / quaedam mundari per fidem vel quia sic sunt usi doctores / et tunc tales / veritates potest fidellis allegare nam paulus apostolus ait "bonos mores corrumpunt eloqui prava" sed hoc est quia non fuerunt illi in caritate et sic malos fines constituerunt / Ideo propter superbia fixerunt haereses et de talibus sunt extra multa unde augustinus in libro de civitate die recitat quod quidam sacerdos tradidit epistolam quam misit ob?dam magistri alexandri de diuturnitate regni ubi erat quod quasi erat innumeralis numerus temporis et consimile fecerunt aliqui / et talibus non est credendum quia hoc ad extollendum statum suum fecerunt
/ Et solinus dicit quod infinita praecesserunt saecula et albumazar similiter quibus esset credendum nisi fuissent mali homines sed non abhorrebat mentiri propter mundanas varietates in quibus fixa erant eorum corda / et pro certo multi sunt nunc tales de solinus autem dicitur quod praesumptose fecit unde dicit quod mercurius et sol erant in figuris oppositis et hoc est falsum quia sunt valde proprie et sic locutus est contra principia astrologica Et ita verisimile est de aliis multis
Aliud exemplum in libro de proprietatibus rerum habetur quod quidam deceptus ponit quod cauda et draco sunt duae stellae quod falsum est et illud in talibus fides non est adhibendae Etiam albumazar ut dicit hali in commenta quadripertiti quod replevit liberos suos de mendaciis / Et augustinus de sacerdote prae dicto qui scripsit nucia egiptorum regnorum et ponit numerum annorum secundum graecum qui consonat numero nostro et tamen numerus ficticius erat
Unde tales non adhorrent vicia ideo de tempore quod fluxit non est credendum quia suspecti de mendacio Etiam quia illud est ignotum et scriptura sacra nota est ideo talia dicta sunt reppellenda et dicta scripturae sacrae capienda Et si dicatur quod similiter diceretur de aristotele dicitur quod non immo pluries videtur fidei consonare ubi tamen contra dicit reppellitur et abradicatur secundum quod est de aeternitate mundi quia non consonat fidei et residium est capiendum Et si vixit ut in scriptis ostendit verissimile est quod bene vixit et licet erraverit ita fecerunt doctores acri
Conclusio et recapitulatio de principio theologiae
sed descendam ad materiam distinctionum fidei videlicet quod ipsa fides non subicitur humano iudicio
et quod humana investigatio est tamquam serva / quae sunt duae scilicet perfecte obedire domino et nihil facere sine domino quia homo non sufficit ex se / Ideo propter excellentiam auctoritatem fidei ut fides quae participat in utroque Ideo theologia instituitur ad curandum humanam investigationem et dabitur sibi audientia et respondebit et curabit errores
et incipiam deo duce quomodo humana investigatio adducet quod non est du?us et protogorem dubitatem et abius ponentem deum corporalem deinde arguetur testibus scripturae quod deum nemo vidit unquam et quod deus est lumen in accessibile et quod deus non potest cognosci et intrabitur materia de notitiis