Text List

Lectio 15, De fide

Lectio 15, De fide

Opinio Petri de Candia

Consequenter circa materiam praedictam de candia ponit istam conclusionem videlicet quod actus credendi et sciendi sunt compossibiles quantum ad habitudinem subiectivam / non tamen sic quod uterque immutet potentiam

Responsio ad opinionem Petri de Candia: quattuor conclusiones circa rationem cognitionis

pro cuius declaratione ymaginatur quod possibile esset quod tales duo actus essent in potentia non tamen quilibet immutaret sed solum unus pro cuius evidentia ponuntur aliqua in generali

Prima conclusio: cognitio non dicitur "cognitio" essentialiter

primum est quod cognitio non dicitur intrinsece et essentialiter cognitio / probatur quia circumscriptis potentia et obiecto non remaneret ocgnitio ergo non est intrinsece cognitio quia illud quod est intrinsece aliquale manet tale vel / circumscriptis antecedens patet / quia nisi esset cognitio nullius etc

Item si cognitio esset intrinsece cognitio cum omnis gradus repositus in latitudine cognitiorum sit in latitudine vitae sequitur quod cognitio viveret Etiam sequeretur quod cognitio esset vita intrinsece et sic esset perfectior quam concederetur

3o quia cognitio esset intrinsece cognitio et poneretur in lapide denominari lapidem intrinsece cognoscentem consequens est falsum quia non stat cum natura lapidis et sic si poneretur cognitio in lapide non cognosceret et sum cognitio non est intrinsece cognitio Et pari ratione verum est de omnibus actibus volendi credendi ymmo et de actibus voluntatis sicut de actibus intellectus et sic patet propositio praedicta

Secunda conclusio: cognitio non dicitur "cognitio" ex habitudine potentiae ut activa

2a propositio non ex habitudine potentiae ut activa est dicitur cognitio ita quod cognitio habet multiplicem habitudinem potentiae quia habet habitudinem effectus et formae inhaerent probatur conclusio quia habitudo productionis notitiae est prior immutatione potentiae quia prius producatur quam immutet / et sic deus posset facere quod produceret in aliquo cognitionem et tamen illud non cognosceret per eam Et sic ex tali habitudine non dicitur huiusmodi cognitio notitia quia posita habitudine staret quod non esset notitia

Item si ita esset sic videretur de qualibet notitia modo instantia datur de notitia divina

Tertia conclusio: cognitio non dicitur cognitio ex habitudine potentiae ut receptiva

3a propositio cognitio non dicitur cognitio in habitudine ad suam potentia ut est subiectiva vel receptiva / probatur quia de facto est aliqua cognitio quae non in aliquo subiecto ut patet de divina / et sic de ratione formalis cognitionis non est quod sit in subiecto

Confirmatur quia per dei potentiam si cognitio poneretur in lapidem / haberet habitudinem subiectivam et tamen lapis non denominaretur cognoscens

Quarta conclusio: cognitio dicitur "cognitio" ex habitudine ad suam potentiam ut perceptivam et vitaliter immutabilem

4a propositio cogniti dicitur esse cognitio in habitudine ad suam potentiam ut perceptiva m est immutabilis potentiae quia ex quo non est intrinsece cognitio oportet quod hoc sit ex aliqua habitudine extrinseca et non in habitudine aliud potentiam ut activa est nec ut passiva ergo conclusio vera cum non videantur plures esse habitudines

Corollaria circa cognitionem

Triplex habitudo potentiae ad suam cognitionem

Unde inter cognitionem et suam potentiam sunt 3es habitudines scilicet habitudo subiectiva quae recipit formam alia activam alia cognitiva quia per eam cognoscit et potentia per eam fertur in obiectum

[Cognitio extra potentiam cognitivam cognitionem non est]

Unde dicit de rippa quod istae 3es habitudines sunt separabiles Utrum tamen possunt immutari post videbitur deo dante postea

Circa textum

hic incepi reaportare distinctiones textuales Prima distinctio cuius conclusio prima quod filius procedit a patre per modum naturae spiritus vero per modum spirationis unde nota quod spiritus sanctus procedit ab ambobus per modum dati filius a patre per modum nati unde notandum est quod omne quod nascitur procedit sed non omne quod procedit nascitur Sciendum est quod augustinus dicit spiritum sanctum genitum ierominus vero ingenitum Et uterque benedixit quia augustinus utebatur illo termino genitum id est spiratum et ierominus ingenitum id est non genitum

PrevBack to TopNext